APPENDIX: OPUSCULORUM DUBIORUM.

 Sermo I. De humilitate et patientia.

 Sermo II. Contra peccata mortalia.

 Sermo III. De bono eleemosynae.

 Sermo IV. De amore inimicorum.

 Sermo V. De perfecta obedientia.

 Sermo VI. De animae aestimatione vel dignitate.

 Sermo VII. De sacerdotum obligatione.

Sermo I. De humilitate et patientia.

Quas individuas comites humilitatem et patientiam habuit Christus in cruce, et quas sororum firmus amor conjunxit, haec brevis oratio nullatenus separabit. Servus Dei multa debet pro Christo pati, qui cum eodem bonis perfrui sperat sempiternis. Apostolus dixit "non esse condignas passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. " Non sunt nec inveniri possunt duae perfectae deliciae, nec binum potest esse gaudium omnino completum. Suam doctrinam incepit ab humilitate Christus in praesepi, quam in patientia bonus magister conclusit in cruce. Ipse etiam dixit: "Beati, qui persecutionem patiuntur propter Justitiam. " Optime enim novit poenam in gloriam transmutare, persecutionem et metum in gaudium. Faber argentarius ex metallo, quod accipit, scyphum aut vascula conficit; nec enim ex plumbea massa calicem conflabit argenteum, solus Deus cx laboribus requiem elicit et ex tormentis gaudium eruit sempiternum. Diligentes, humiles et patientes decet esse servos, qui a Domino suo incomparabilem expectant mercedem.