IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De Sacramentis. Samaritanus enim, vulnerato appropians, curationi ejus Sacramentorum alligamenta adhibuit, quia contra originalis peccati et actualis vulnera Sacramentorum remedia Deus instituit. De quibus, quatuor primo consideranda occurrunt.
Quid sit Sacramentum.
Quare institutum.
In quibus consistat et conficiatur.
Et quae sit distantia inter Sacramenta veteris et novae legis.
Quid sit Sacramentum.
" Sacramentum est sacrae rei signum. " Dicitur tamen Sacramentum etiam sacrum secretum, sicut dicitur Sacramentum divinitatis, ut Sacramentum sit sacrum signans et sacrum signatum ; sed nunc agitur de Sacramento, secundum quod est signum. Item : " Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma. "
Quid sit signum.
Signum vero est res praeter speciem, quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens in cogitationem venire "
Quo differant signum et Sacramentum.
" Signorum vero alia sunt naturalia, ut fumus significans ignem: alia data; " et eorum quae data sunt, quaedam sunt Sacramenta, quaedam non. Omne enim sacramentum est signum, sed non e converso. Sacramentum ejus rei similitudinem gerit, cujus signum est. " Si enim Sacramenta non haberent similitudinem rerum, quarum Sacramenta sunt, proprie Sacramenta non dicerentur. " Sacramentum enim proprie dicitur quod ita signum est gratiae Dei et invisibilis gratiae forma, ut ipsius imaginem gerat et causa existat. Non igitur significandi tantum gratia Sacramenta instituta sunt, sed etiam sanctificandi. Quae enim significandi gratia tantum instituta sunt, solum signa sunt, et non Sacramenta ; sicut fuerunt sacrificia carnalia et observantiae caeremoniales veteris legis, quae nunquam poterant jus tos facere offerentes; quia, ut ait Apotolus : Sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificabat ad emundationem carnis, non animae. Nam inquinatio illa erat contactus mortui. Unde Augustinus : " Nihil aliud intelligo inquinationem quam Lex mundat, nisi contactum mortui hominis,
quem qui tetigerat immundus erat septem diebus: sed purificabatur secundum Legem die tertio et septimo, et mundus erat, " ut jam intraret templum. Mundabant etiam interdum a corporali lepra illa legalia: sed nunquam ex operibus Legis aliquis justificatus est, ut ait Apostolus, etiam si in fide et charitate fierent. Quare ? quia imposuit ea Deus in servitutem, non in justificationem, et ut figura futuri essent, volens ea sibiipsi potius offerri quam idolis. Illa ergo signa erant, sed tamen et Sacramenta (licet minus proprie) in Scripturis saepe vocantur, quia signa erant rei sacrae, quam utique non praestabant. Illa autem Apostolus opera legis dicit, quae tantum significandi , gratia, vel in onus instituta sunt.
De causa institutionis Sacramentorum.
Triplici autem ex causa Sacramenta instituta sunt: propter humiliationem, eruditionem , exercitationem. Propter humiliationem quidem, ut dum homo in sensibilibus rebus, quae natura infra ipsum sunt, ex praecepto Creatoris se reverendo subjicit, ut ex hac humilitate et obedientia Deo magis placeat, et apud eum mereatur, cujus imperio salutem quaerit in inferioribus se, etsi non abiitis, sed per illa a Deo Propter eruditionem etiam instituta sunt, ut per id quod foris in specie visibili cernitur, ad invisibilem virtutem, quae intus est, agnoscendam mens erudiatur. Homo enim qui ante peccatum sine medio Deum videbat, per peccatum adeo hebuit, ut nequeat divina capere, nisi humanis exercitatus. Propter exercitationem similiter in-1 stituta sunt: quia cum homo otiosus esse non possit, proponitur ei utilis et salubris exercitatio in Sacramentis, qua vanam et noxiam declinet occupationem. Non enim facile capitur a tentatore, qui bono vacat exercitio; unde Hieronymus monet : " Semper aliquid boni operis facito, ut te occupatum diabolus inveniat. "
De triplici genere exercitationis.
Sunt autem exercitationum tres species : Una ad aedificationem animae pertinet: alia ad corporis fomentum; alia ad utriusque subversionem. Cum igitur absque Sacramentis, quibus non alligavit potentiam suam Deus, homini gratiam donare posset, praedictis de causis Sacramenta instituit. " Duo autem sunt, in quibus Sacramentum consistit, scilicet verba et res; verba, ut invocatio Trinitatis: res, ut aqua, oleum et hujusmodi. "
De differentia Sacramentorum veterum et novorum.
Jam videre restat differentiam Sacramentorum veterum et novorum, ut Sacramenta vocemus quae antiquitus res sacras signabant, ut sacrificia et oblationes et hujusmodi. Eorum autem differentiam breviter Augustinus assignat dicens, " quia illa promittebant tantum et significabant, haec autem dant salutem. "
De Circumcisione.
Fuit tamen inter illa Sacramentum quoddam, scilicet Circumcisionis, idem conferens remedium contra peccatum, quod nunc Baptismus praestat. Unde Augustinus : " Ex quo instituta est Circumcisio in populo Dei, quae erat tunc signaculum justitiae fidei, ad purgationem valebat magnis et parvulis originalis veterisque peccati; sicut Baptismus ex illo valere coepit ad innovationem hominis, ex quo institutus est. Item Beda : " Idem salutiferae curationis auxilium Circumcisio in Lege contra originalis peccati vulnus agebat, quod Baptismus agere revelatae gratiae tempore consuevit, excepto quod regni coelestis januam nondum intrare poterant; tamen in sinu Abrahae post mortem beata requie consolati, supernae pacis ingressum spe felici expectabant. " His aperte traditur, per Circumcisionem ex quo instituta fuit, remissionem peccati originalis et actualis parvulis et majoribus a Deo praestitam, sicut nunc per Baptismum datur.
De viris qui fuerunt ante Circumcisionem, et de foeminis quae fuerunt ante et post.
Quaeritur etiam de viris, qui fuerunt ante Circumcisionem, et de foeminis, quae fuerunt ante et post, quod remedium contra peccatum habuerint? Quidam dicunt, sacrificia et oblationes eis valuisse ad remissionem peccati. Sed melius est dicere, illos qui de Abraham prodierunt, per Circumcisionem justificatos, mulieres vero per fidem et operationem bonam, vel suam, si adultae erant, vel parentum, si parvulae: eos vero qui fuerunt ante Circumcisionem parvulos in fide parentum, parentes vero per virtutem sacrificiorum, scilicet quam intelligebant spiritualiter in illis sacrificiis, justificatos. Unde Gregorius : " Quod apud nos valet aqua Baptismi, hoc egit apud veteres vel pro parvulis sola fides, vel pro majoribus virtus sacrificii, vel pro his qui ex Abrahae stirpe prodierunt, mysterium Circumcisionis. "
De institutione et causa Circumcisionis.
Hic dicendum est, in quo instituta fuerit Circumcisio: et quare ; et cur mutata per Baptismum. Abraham primus mandatum Circumcisionis habuit ad probationem obedientiae ; nec ei soli praecepta fuit Circumcisio, sed et semini ejus, id est, omnibus Hebraeis, quae fiebat secundum Legem octava die lapideo cultro in carne praeputii. Data autem fuit Circumcisio pluribus de causis, scilicet ut per obedientiam mandati Abraham placeret Deo, cui per praevaricationem Adam displicuerat. Data enim fuit in signum magnae fidei Abrahae, qui credidit, se habiturum filium, in quo fieret benedictio omnium. Deinde, ut hoc signo a caeteris nationibus discerneretur populus ille. In carne vero praeputii ideo jussa est fieri Circumcisio, quia in remedium instituta est originalis peccati, quod a parentibus trahimus per concupiscentiam, quae in parte illa magis dominatur. Et quia in parte illa culpam inobedientiae primus homo sensit, decuit, ut ibi signum obedientiae acciperet.
Quare die octavo, et petrino cultro?
Fiebat autem octavo die petrino cultro, quia et in resurrectione communi octava aetate futura per petram Christum omnis ab electis abscindetur corruptio, et per Christi resurrectionem octava die factam circumciditur a peccatis anima cujusque in eum credentis. " Duae igitur res sunt illius Sacramenti. "
Quare in Baptismum mutata sit circumcisio ?
Ideo autem mutata est Circumcisio per Baptismum, quia Sacramentum Baptismi et communius est et perfectius, quia pleniori gratia accumulatum. Ibi enim peccata solum dimittebantur, sed nec gratia ad bene operandum adjutrix, nec virtutum possessio vel augmentum ibi praestabatur, ut in Baptismo, ubi non modo abolentur peccata, sed etiam gratia adjutrix confertur, et virtutes augentur. Unde aqua refectionis dicitur, quae aridos foecundat, et jam fructificantes ampliori ubertate donat: quia quantumcumque per fidem et charitatem ante habitam aliquis justus ad Baptismum accedit, uberiorem ibi recipit gratiam, sed non ita in Circumcisione. Unde Abrahae per fidem jam justificato signaculum tantum fuit, nihil ei intus contulit.
De parvulis defunctis ante diem octavum, quo fiebat Circumcisio.
Si vero quaeritur de parvulis, qui ante diem octavum moriebantur, antequam fiebat Circumcisio ex Lege, utrum salvarentur, vel non, idem potest responderi, quod, sentitur de parvulis ante Baptismum defunctis, quos perire constat. Unde Beda : Qui nunc per Evangelium terribiliter et salubriter clamat : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei: ipse dudum clamabat per suam legem : Anima, cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Forte tamen sub Lege, ingruente necessitate mortis, ante octavum diem circumcidebant sine peccato filios, sicut modo in Ecclesia fit de Baptismo. "
(Finis textus Magistri.)
PRAEFATIO DOCTORIS SUBTILIS.
Samaritanus ille (a) piissimus spoliatum videns hominem et atrociter sauciatum, miserationis affectu compatiens, medicinam attulit efficacem, qua curatis ipsius vulneribus, ac plena reddita sanitate, in sui principium, a quo descendens ab Jerusalem deviaverat, finaliter reducatur.
De ista saucii (b) sanatione salubri ac devii reductione finali, tanquam de pedibus sedentis super solium excelsum, Magister in hoc opere finali determinat, ut sicut ex primo et secundo claruit, Deum esse Alpha, tam in se ens inter omnia primum, quam omnium aliorum originale principium: sic ex tertio et quarto appareat ipsum esse et Omega, tam in se finem ultimum, quam creaturae suae per seipsum in seipsum finaliter reductivum. Hanc autem reductionem finalem praecedit curatio semiplena, et plena curatio comitatur.
Secundum hanc distinctionem igitur potest dividi quartus iste, dicendo, quod Magister primo agit de hominis saucii curatione salubri ; secundo, de hominis devii reductione finali ; curatur enim homo salubriter in susceptione devota Sacramentorum veracium, et reducitur finaliter in perceptione jucunda praemiorum caelestium. Sacramenta enim disponunt et praeparant, praemia vero perficiunt et consummant. Vel potest dici, quod primo agit de curatione semiplena seu dispositiva: et secundo de curatione plena seu perfectiva, et utraque divisio redit in idem. Nam curatio semiplena fit per gratiam Sacramentorum, quae sunt medicinae salubres ; plena curatio seu finalis reductio fit per collationem praemiorum, quae sunt jucundae refectiones.
In prima igitur parte agit de Sacramentis, per quae curatur languidus a morbo culpae. In secunda de praemiis, per quae liberatur a languore paenae. Et incipit secunda in principio distinct. 43. Postremo, etc. Prima dividitur in duas: primo namque determinat de Sacramento in generali; secundo in speciali. Secunda in principio dist. secundae : Jam ad Sacramenta. Prima dividitur in duas, in proaemium et tractatum, qui incipit ibi : Sacramentum est sacrae, etc. Et illa in quatuor, secundum quatuor, quae in prooemio proponit pertractanda. Primum est, quid sit Sacramentum. Secundum, quare institutum, ibi : Triplici ex causa. Tertium, in quo consistat, ibi : Duo autem sunt, etc. Quartum, de differentiis Sacramentorum, ibi : Jam videre restat. Et ista in duas, in principalem et incidentalem, quae incipit, ibi : Fuit tamen ; et ista incidentalis in tres, quia primo agit de Sacramento praecipuo legis Mosaicae. Secundo, quid sibi correspondebat in lege naturae, ibi Quaeritur autem. Tertio, redit ad declarandum quaedam dubia de Circumcisione,ibi : Hic dicendum est.
De Sacramento igitur in communi, hoc primo tanquam notum occurrit considerantibus Sacramenta, scilicet quod Sacramentum specialiter ad gratiam ordinatur, quod verum generale si particu. larius et clarius et planius explicetur, patebit veritas illorum, quae de Sacramento in generali communiter inquiruntur. Sed an ordo iste fuerit causae ad causatum, vel signi tantum ad significatum, difficultas oritur principaliter ex duobus : quorum unum est generale, scilicet de potentia creaturae ad creandum gratiam: secundum est speciale, scilicet propria ratio et excellentia Sacran menti ad sanctificandum animam. Secundum hoc igitur in prima distinctione, (ubi de Sacramento agitur in communi, et per consequens de ordine ejus ad gratiam) principaliter est tractandum. Primo quaeritur in communi, an creatura possit habere aliquam actionem respectu termini creationis. Secundo de propria ratione Sacramenti et ejus institutione. Tertio ex istis, si Sacramentum potest habere respectu gratiae creandae aliquam causalitatem.