QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Omnes homines natura scire deside rant. In principio Metaphysicae, quam prae manibus habemus, praemittit Philosophus hanc propositionem, dignitatem et nobilitatem hujus scientiae continentem, sicut patebit ex processu. Ad quod videndum : Primo propositio in se est declaranda. Et secundo ad conclusionem intentam est applicanda.
Declaratur autem propositio ista dupliciter in genere, videlicet a posteriori et a priori. A posteriori declarat eam Philosophus in littera per signum quoddam, dicens : Signum autem est sensuum dilectio, praeter enim utilitatem, propter seipsos dili guntur, quasi dicat, sensus naturaliter diliguntur, non solum inquantum utiles ad vitae sustentationem, sed inquantum cognoscitivi. Quod probat in littera per hoc, quod ille sensus maxime diligitur naturaliter, qui maxime est cognoscitivus, videlicet visus, quem dicit maxime cognoscitivum, propter duo : propter cognitionis certitudinem, et cognitorum multitudinem. Certitudo provenit ex immaterialitate, quanto enim virtus cognoscitiva est immaterialior, tanto est in cognoscendo certior. Plura etiam objecta per hunc sensum cognoscuntur, quia omnia corpora tam superiora quam inferiora, lucem vel colorem participant, non autem alias qualitates sensibiles, tangibiles, scilicet et audibiles, et hujusmodi. Est igitur virtus probationis Aristotelis in hoc : Si magis naturaliter diligimus sensus magis cognoscitivos, non propter utilitatem vitae tantum, sed propter cognitionem; ergo scire magis naturaliter desideramus, quia haec cognitio est nobilior cognitione sensitiva, et cognitio nostra sensitiva finaliter ad hanc ordinatur.
Declaratur secundo propositio praeassumpta a quibusdam a priori sive a causa tripliciter. Primo sic : Omne imperfectum naturaliter appetit suam perfectionem, sicut haberi potest ex 1. Physic. cap. ult. text. c. 81. Anima autem hominis de se imperfecta est secundum intellectivam potentiam, cum sit velut tabula nuda, in qua nihil depictum est secundum Philosophum 3. de Anima, text. com. 14. ergo naturaliter desiderat scire, quod est perfectio ejus secundum hanc potentiam. Secundo declaratur eadem sic : Unumquodque naturaliter appetit suam propriam operationem, ut grave moveri deorsum ; propria autem operatio hominis est intelligere, quia per hoc ab aliis distinguitur, ergo, etc. Tertio sic : Unumquodque naturaliter appetit conjungi suo principio ; homo autem conjungitur substantiis separatis per intelligere, sicut probat Philosophus 10. Ethic. c. 10. quia in speculatione veritatis maxime assimilamur substantiis separatis, et in hoc concludit beatitudinem nostram consistere: ergo homo naturaliter appetit scire.
Sed non videtur quod istae tres probationes eo modo quo valent, multum distinguantur ab invicem, quia sicut est duplex actus, primus et secundus, ut patet 2. de Anima, text. c. 2. et 5. ita est duplex perfectio, prima et secunda. Prima quidem est forma vel habitus, secunda est operatio; et unumquodque naturaliter appetit utramque perfectionem, cum operatio sit finis habitus. Haec e?go propo sitio : Unumquodque naturaliter appetit suam perfectionem, concludit propo situm tam de scientia, de qua processit prima ratio, quam de intelligere, de quo processit secunda ; nec videtur esse aliqua necessitas secundae, quare operatio naturaliter appetatur, nisi quia est perfectio. Praeterea sicut potentia dicitur aequivoce de potentia essentiali quae est ad formam, et accidentali quae est ad operationem, ut patet 2. de Anima, text. c. 55. ita videtur esse aequivoce desiderium illud quod est ad formam, et illud quod est ad operationem consequentem formam ; quia in primo non potest habere desiderans ex se desideratum sine actione alicujus extrinseci agentis, in secundo autem potest amoto impedimento ; si igitur prima probatio et secunda concludant hanc propositionem esse veram, tanquam distinctae probationes, sequitur quod in hac una propositione accipiatur desiderium aequivoce, quando dicitur : Unumquodque appetit, etc. Item tertia probatio non videtur differre a secunda, quia homo non est natus conjungi suo principio nisi per operationem, nec videtur esse alia ratio desiderandi operationem et talem conjunctionem.
Ex his igitur tribus probationibus potest colligi una talis . Unumquodque naturaliter appetit suam perfectionem tam primam quam secundam: primam tanquam suam propriam formam; secundam tanquam suam propriam operationem, per quam etiam conjungitur suo principio: ergo homo naturaliter appetit scientiam, quae est perfectio prima, et intelligere, quae est perfectio secunda, per quam conjungitur suo principio. Et eodem desiderio vel saltem univoce dicto, sicut exponetur postea, appetitur scientia immediate et intelligere mediante scientia: quod quidem desiderium correspondet potentiae essentiali, quia non habens formam est in potentia essentiali ad actum primum et secundum. Eodem etiam desiderio essentiali potest appeti immediate operatio, ut finis et forma propter finem, quando neutrum habetur, vel saltem desiderio univoce dicto. Forte enim non est eadem volitio entis ad finem, et finis, ut utrumque est illud quod appetitur, sed tantummodo ut finis est, quo aliud appetitur, sicut color et lux non unica visione videntur ut objecta, sed ut unum est quo, alterum quod. Alio autem desiderio et aequivoce dicto appetitur scientia immediate, et intelligere immediate, loquendo de desiderio accidentali. Primum correspondet potentiae essentiali, secundum accidentali. Primum potest dici desiderium ad formam, secundum desiderium consequens formam. De objectionibus quibusdam contra hanc propositionem videbitur in quaestionibus, tantum sufficiat de declaratione propositionis.