DE NAT. MATERIAE ET DIM. INT.

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

Capitulus 1

Quod materia prima non potest nisi per creationem in esse produci, et quod ipsa est primum subiectum in generatione physica.

Postquam de principiis sermo habitus est, remansit plenius naturam materiae considerare.

Sciendum est ergo quod ad materiam causalitas creaturae non se extendit, quia actio creaturae super aliud fundatur. Materia autem non habet subiectum aliquod de quo per actionem educi possit, quia materiae non est materia. Unde materia non est generabilis nec corruptibilis, quia omne quod generatur, ex materia generatur; et quod corrumpitur, in materiam corrumpitur: quia materia est principium primum ex quo aliquid fit, et ultimum in quod abit quod corrumpitur, secundum philosophum in primo physic.. Unde ipsa non nisi ex nihilo producitur, et nonnisi in nihilum desinere potest. Sicut autem ex nihilo creatura non potest aliud producere, ita ex subtractione virtutis creatae corrumpitur aliquid in nihilum. Creatura ergo materiam causare non potest.

Et quia omne agens physicum mediante instrumento corporeo agit, actio autem quae per corpus exercetur motus est, ideo actio omnis agentis physici in motu est. Motus autem in mobili est ut in subiecto, sicut dicitur tertio physic..

Materia autem mobilis non est, quia in omni eo quod movetur, necesse est materiam imaginari, ut dicitur secundo metaph.. Omne enim mobile habet partem et partem, materia autem non habet partem nisi sub quantitate. Subiectum ergo actionis physicae erit mobile inquantum actu existens.

Unumquodque vero mobile movetur motu proprio per qualitatem sibi inhaerentem, quae est sibi principium passivum sui motus, cuiusmodi sunt gravitas et Levitas in motu locali: his enim qualitatibus inest virtus generantis ad motum localem in istis inferioribus. Inde est quod quandoque hae qualitates dicuntur principia activa motus inquantum sunt instrumenta generantis, quod est movens principale gravium et levium; quandoque vero passiva, inquantum sunt effectus generantis: effectus enim rationem passivi habet, quia per passionem subiecti efficitur de quo educitur.

Quaedam enim agentia non solum proprios effectus causant, sed etiam simul sua instrumenta; ut generans ignem non solum causat motum eius, sed ad motum eius facit leve in igne, unde leve quandoque activum, quandoque passivum principium motus dicitur. Hae autem qualitates mobilium non possunt esse qualitates primae, quia solum ordinantur ad ea quae sunt extranea rei, ad motum scilicet localem, per quem non acquiritur rei aliqua forma substantialis. Et ideo necesse est aliquas qualitates praecedere in re, quae sunt instrumenta generantis in acquisitione formae substantialis. Hanc enim necesse est praecedere omnem motum localem ipsius, quia motus localis requirit quantitatem in mobili, et partem et partem.

Forma autem substantialis omnem quantitatem praecedit; actio autem generantis in productione formae substantialis est alteratio, cuius terminus est spoliatio materiae a forma prioris et inductio novae formae: et sic corruptio unius est generatio alterius. Quoniam ergo alteratio est actio physica, actio autem physica per instrumentum corporeum perficitur, ut dictum est, et omnis talis actio per motum exercetur, ideo alteratio cuius terminus est generatio, requirit subiectum actu existens et mobile grave vel leve; alteratio namque motus est, ut dicitur quinto physic..

Quia ergo in termino cuiuslibet motus quaedam quies invenitur secundum naturam ipsius motus, ut in motu locali est quies secundum locum terminans ipsum motum, in motu autem dealbationis, quies est ipsa albedo terminans ipsam dealbationem; ideo in fine alterationis quies est inductio formae substantialis.

Alteratio ergo per quam spoliatur materia priori forma, in se requirit subiectum actu existens, quia ipsa motus est, ut dictum est; in suo autem termino non requirit subiectum actu existens. Terminus autem eius est generatio. Unde generatio non requirit subiectum nisi in potentia tantum. Hoc autem solum manet in generatione, quia subiectum necessario manet cum eo cuius est subiectum.

Quoniam ergo generatio non est motus, sed mutatio, ut dicitur quinto physic., cum generatio sit terminus actionis physicae, scilicet alterationis, quae propter naturam motus requirit semper subiectum actu existens; materia quae est subiectum generationis, nunquam est sine forma. Ideo agens in cuius actione non oportet praecedere aliquem terminum actionis, potest ex materia aliquid educere sine alteratione aliqua, sive ex nihilo, sive aliquo motu praesupposito.

Actio namque sua, cum non sit motus neque terminus motus, ens in potentia tantum transmutare potest subito sine ulla alteratione praecedente: quia tempus non requiritur, quod mensuret actionem rei naturalis, nisi propter motum adiunctum: unde non foret necessarium materiam uniri formae per actionem divinam, cui subiiceretur forma unita, sed per actionem physicam, quae non attingit ens in potentia in se tantum, sed in suo termino ubi cessat motus.

Ex termino ergo actionis physicae sumi potest via ad naturam materiae inquirendam, sicut facit philosophus in primo physicorum.