DE NATURA ACCIDENTIS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

Prologus

Prologus

Quoniam omnis cognitio humana a sensu incipit, sensus autem propria obiecta sunt accidentia, ideo et accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est, ut dicitur primo de anima. De accidente igitur et eius origine aliquid breviter dicemus, quo facilius intellectus in quidditatem rei ducatur.

Sciendum igitur est quod accidens dicitur dupliciter, naturaliter scilicet et logice: naturaliter sicut accidens dividitur contra substantiam, et hoc continet novem genera accidentium; logice vero dicitur accidens unum de quinque universalibus, de quibus loquitur Porphyrius. Ideo primo modo dictum sequitur naturam rei; accidens vero secundo modo dictum sequitur operationem intellectus, qui facit universalitatem in rebus, ut dicit Commentator super secundo de anima. Cum autem natura rei praecedat actum intellectus, ideo primo est de accidente primo modo dicto agendum.