Quae sit auctoris intentio.
Beatus Petrus apostolus, qui promissionem accepit a domino ut super eius confessione fundaretur ecclesia, contra quam portae inferorum praevalere non possunt, ut contra huiusmodi portas inferorum, ecclesiae sibi commissae fides inviolata persisteret, fideles christi alloquitur dicens: dominum christum sanctificate in cordibus vestris, scilicet per fidei firmitatem: quo fundamento in corde collocato, contra omnes impugnationes, aut irrisiones infidelium tuti esse poterimus. Unde etiam subdit: parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe et fide.
Fides autem christiana principaliter consistit in sanctae trinitatis confessione, et specialiter gloriatur in cruce domini nostri iesu christi. Nam verbum crucis, ut Paulus dicit etsi pereuntibus stultitia sit, his autem qui salvi fiunt, idest nobis, virtus dei est.
Spes etiam nostra in duobus consistit: scilicet in eo quod expectatur post mortem, et in auxilio dei, quo in hac vita iuvamur ad futuram beatitudinem per opera liberi arbitrii promerendam.
Haec igitur sunt quae, ut asseris, ab infidelibus impugnantur et irridentur.
Irrident enim saraceni, ut dicis, quod christum dei filium dicimus, cum deus uxorem non habeat; et reputant nos insanos, quod tres personas confitemur in deo, per hoc aestimantes nos tres deos profiteri.
Irrident etiam quod christum dei filium pro salute humani generis dicimus crucifixum: quia si est deus omnipotens potuit absque sui filii passione genus humanum salvare, potuit etiam sic constituere hominem ut peccare non posset.
Improperant etiam christianis, quod cotidie in altari comedunt deum suum, et quod corpus christi, si esset ita magnum sicut mons, iam deberet esse consumptum.
Circa statum vero animarum post mortem Graecos et armenos asseris errare dicentes, quod animae usque ad diem iudicii nec puniuntur nec praemiantur, sed sunt quasi in sequestro, quia nec poenam nec praemia debent habere sine corpore. Et in sui erroris assertionem inducunt quod dominus in evangelio dicit: in domo patris mei mansiones multae sunt.
Circa meritum vero quod ex libero dependet arbitrio, asseris tam saracenos quam nationes alias necessitatem actibus humanis imponere ex praescientia vel ordinatione divina, dicentes quod homo non potest mori, nec etiam peccare, nisi sicut deus ordinavit de homine; et quod quaelibet persona suum eventum habet scriptum in fronte.
Super quibus petis rationes morales et philosophicas, quas saraceni recipiunt.
Frustra enim videretur auctoritates inducere contra eos qui auctoritates non recipiunt. Tuae igitur petitioni, quae ex pio desiderio videtur procedere, ut sis, iuxta apostolicam doctrinam, paratus ad satisfactionem omni poscenti te rationem, satisfacere volens, aliqua facilia, secundum quod materia patitur, super praemissis tibi exponam, quae tamen alibi diffusius pertractavi.