Reverendo in christo patri fratri ioanni magistro ordinis fratrum praedicatorum, frater thomas de aquino cum debita reverentia seipsum ad obedientiam promptum.
Paternitatis vestrae litteras feria quarta ante Pascha recepi, dum Missarum solemnia agerentur, multos articulos interclusa schedula continentes, quibus singulis mihi respondendum mandabatis, responsionis forma taxata: an scilicet sancti sint illius sententiae vel opinionis quam continet articulus. Et si sancti sint vel non illius sententiae vel opinionis quam articulus continet; an ego illius opinionis vel sententiae. Et si non sim, an tolerabiliter dici possit. Quibus articulis statim sequenti die secundum formam a vobis traditam, praetermissis aliis occupationibus, secundum quod mihi occurrit, respondere curavi.
Fuisset tamen mihi facilius respondere, si vobis scribere placuisset rationes, quibus dicti articuli vel asseruntur vel impugnantur. Sic enim potuissem magis ad intentionem dubitantium respondere.
Nihilominus tamen, quantum percipere potui, in singulis ad id quod dubitationem facit, respondere curavi; hoc tamen in principio protestans, quod plures horum articulorum ad fidei doctrinam non pertinent, sed magis ad philosophorum dogmata.
Multum autem nocet talia quae ad pietatis doctrinam non spectant, vel asserere vel negare quasi pertinentia ad sacram doctrinam.
Dicit enim Augustinus in V confess., cap. V: cum audio christianum aliquem ista, scilicet quae philosophi de caelo aut stellis, et de solis et lunae motibus dixerunt, nescientem, et aliud pro alio sentientem, patienter intueor opinantem hominem: nec illi obesse video, cum de te, domine creator omnium nostrum, non credat indigna, si forte situs et habitus creaturae corporalis ignoret; obest autem, si haec ad ipsam pietatis doctrinam pertinere arbitretur, et pertinacius affirmare audeat quod ignorat. Quod autem obsit, manifestat Augustinus in I super Genesim ad litteram, cap. XIX: turpe est, inquit, nimis et perniciosum, ac maxime cavendum, ut christianum de his rebus quasi secundum christianas litteras loquentem ita delirare quilibet infidelis audiat, ut, quemadmodum dicitur, toto caelo errare conspiciens risum tenere vix possit. Et non tam molestum est quod errans homo videatur; sed quod auctores nostri ab eis qui foris sunt, talia sensisse creduntur; et cum magno eorum exitio de quorum salute satagimus, tamquam indocti reprehenduntur, atque respuuntur.
Unde mihi videtur tutius esse ut haec quae philosophi communius senserunt, et nostrae fidei non repugnant, neque sic esse asserenda ut dogmata fidei, licet aliquando sub nomine philosophorum introducantur; neque sic esse neganda tamquam fidei contraria; ne sapientibus huius mundi contemnendi doctrinam fidei, occasio praebeatur.