Argument.—On the Occasion of the Schism of Novatian, to Keep Back from Him the Carthaginians, Who Already Were Not Averse to Him, on Account of Novatus and Some Other Presbyters of His Church, Who Had Originated the Whole Disturbance, Cyprian Wrote This Treatise. And First of All, Fortifying Them Against the Deceits of These, He Exhorts Them to Constancy, and Instructs Them that Heresies Exist Because Christ, the Head of the Church, is Not Looked To, that the Common Commission First Entrusted to Peter is Contemned, and the One Church and the One Episcopate are Deserted. Then He Proves, as Well by the Scriptures as by the Figures of the Old and New Testament, the Unity of the Church.2
ARGUMENTUM. 0493DOccasione schismatis Novatiani, ut suos Carthaginienses deterreret, alioqui non multum ab illo abhorrentes, propter Novatum et alios quosdam suae Ecclesiae presbyteros totius tragoediae auctores, librum hunc conscripsit Cyprianus. Atque in primis, postquam, adversus illorum insidias communitos, ad constantiam hortatus est, hereseon 0494Dcausam esse docet quod caput Ecclesiae non quaeritur, primatus Petri contemnitur, et cathedra ac Ecclesia una et Episcopatus unus deseritur. Deinde tum Scripturis tum figuris Veteris et Novi Testamenti unitatem Ecclesiae comprobat. Porro Novatiani ambitionem in invadendo Episcopatu Romano, velut aliud agens, paucis prosecutus, late deducit 0495Aneque pro eorum paucitate contra Ecclesiam quidquam facere illud Matth. XVIII: «Ubicumque fuerunt duo vel tres collecti in nomine meo, etc.; neque martyrium illis posse prodesse extra Ecclesiam. Post haec docet non mirari eos oportere quod vigerent haereses, jam olim a Christo praedictae (obiter interjectis schismaticorum suppliciis); neque quod confessores quidam Romani schismati consentirent, quippe cum ante obitum nemo beatus sit, et in ipso Apostolorum coetu Judas proditor exstiterit; vitanda item schismaticorum et haereticorum consortia. Ad pacem denique et unanimitatem per Scripturas hortatur.