Quare hic liber dicatur liber sex principiorum.
Quamvis de ordine praedicabilium jam in praedicamentis sufficienter quantum est de intentione logici determinatum sit, tamen ad faciliorem doctrinam, ut de singulis cognoscatur quae praedicantur, et qualiter singulum praedicabilium in genere et specie et individuo ad unum commune (quod principium illorum est) ordinatur, iterum determinabimus in speciali de sex, de quibus in Praedicamentorum libro non nisi breviter et per modum exemplarem tactum est. Sicut autem in Praedicamentorum libro secuti et prosecuti sumus scientiam Aristotelis, sic in hoc libro sequimur Gilbertum Porretanum, qui ea (quae de sex principiis dicuntur) invenit et composuit ad faciliorem intellectum eorum quae in libro Praedicamentorum succincte dicta esse videbantur, quae quamvis omissa esse potuissent, tamen propter utilitatem studentium hunc laborem assumpsimus. Ideo haec etiam ad informationem studentium cum aliis explanamus.
Quaeritur autem quare haec sex princi- : pia dicuntur, cum alia quatuor de quibus dictum est in libro Praedicamentorum praedicamenta sint vocata. Multi quidem multas assignaverunt rationes: secundum enim Porretani doctrinam decem prima genera sunt decem rerum principia, in quibus stat omnis resolutio, et quae sunt primae essentiae sua essentialitate constituentes, et quae suae communitatis ambitu omnia continentes quae ordinabilia sunt ad praedicati et subjecti determinationem: de quorum coordinatione, ut diximus, in prima parte logicae est tractandum: eo quod ratio non colligit nisi quae anteposuit, nec componit nisi quae ante ordinavit secundum comparabilium rationem. Propter quod ratio qua fit ordinatio primum in Phorphyrio tradita est. Ordinatio autem prout est in ordinatis, traditur in scientia libri Praedicamentorum , et in scientia sex principiorum, et in scientia divisionum. Cum autem omnis ordinatio subjectorum et suppositorum sit ad unum et stet in uno, id in quo stat ordinatio in summo est primum et principium omnium aliorum. Sed dicitur genus in quantum est primum formabile subjectum ad omnium contentorum determinationem in forma speciei et individui. Dicitur autem principium in quantum est primum constituens et essentians omnia quae sunt suae coordinationis, in quibus ipsum secundum actum et intellectum (ut principians essentias eorum) continetur.
Cum autem omnia generalissima hoc modo dicantur, tamen quaedam plus et magis proprie dicuntur genera, et quaedam magis principia. Substantia enim, qualitas, et quantitas dicuntur magis genera, eo quod absolute sunt in his contentis suis actu et intellectu contenta: quod proprium generis est secundum quod genus est cui species supponitur. Principia vero dicuntur ex consequenti: quia non principiant simpliciter et quoad esse, sed potius e converso quoad esse a suis inferioribus sunt principiata. Relatio autem genus est hoc modo quo alia, et non adeo proprie ut alia potest esse vel dici principium : quia secundum esse semper fundatur in alio quodam, et ut frequenter fundatur in generibus aliis et rebus generum aliorum.
Residua vero sex non proprie dicuntur genera, quia non dicuntur simpliciter contenta in aliis secundum actum et intellectum sicut id quod est de ratione eorum, sicut patet singulorum inductione. Actio enim non dicit quid contentum in substantia aliorum, nec passio, nec ubi, nec quando, nec situs, nec habitus : sed dicuntur aliquo modo se habere per modum principii ejus cujus sunt. Actio enim cum sit in actu, dicit principium a quo agens efficit id quod agit. Similiter passio cum sit in patiente, dicit id quo patiens movetur ad formam agentis, et non dicit quid existens de ratione substantiae alicujus : et ideo passio suo nomine non genus dicit, sed principium. Similiter est de ubi, quia procedit a loco, nec locus est principium nisi ejus quod est in loco, locatum autem comparatur ad locum cum est in ubi: et ideo ubi cum sit de extrinsecis, genus autem de intrinsecis substantiae, plus nominatur principium quam genus. Eodem modo est de quando quod procedit a tempore. Tempus autem est numerus motus ; motus autem est actus ejus
quod movetur, deducens ipsum ad formam moventis. Et ideo quando quod est in eo quod est in tempore, per comparationem ad tempus etiam non nominat aliquid de substantia quod sit ut genus, sed nominat principium per motum cujus ipsum est mensura. Positio vero dicit partium ordinationem in loco et in toto, et dicit principium plus quam genus : quia motus et actio et passio transmutantia ea in quae operantur, sunt causa ordinis partium ad formam totius: et ideo positio non dicit quid positi, sed secundum nomen suum quod est positio, dicit principium essentiae totius quod principiatur a partium positione in toto et in loco. Habitus autem ad id cujus est habitus nihil dicit quod sit quid habentis secundum quod genus est quid ejus cujus est genus, sed dicit principium conservationis habentis. Et propter hoc cum alia dicant principia ad eorum esse quorum sunt, hoc ultimum dicit principium conservationis. Ideo potius dicuntur principia quam genera. Propter quod etiam potius formae sunt, hoc est, foris manentes, quam sint essentiae.
Haec autem sic accipi possunt. Aut enim sunt principia ad esse, aut ad bene esse. Si ad esse: aut ex parte agentis, et sic erit actio : aut ex parte ejus quod agitur : et hoc dupliciter, scilicet secundum quod est suscipiens actum agentis, aut secundum effectum qui actum agentis consequitur. Si primo modo : aut secundum ipsam actionem quam suscipit patiens, et sic est passio : aut secundum mensuram extrinsecus adjacentem, aut secundum effectum quem facit actio in substantia et partibus patientis. Si secundum mensuram adjacentem : aut est secundum mensuram actionis vel passionis secundum quod hujus, et sic est quando: aut secundum mensuram passi sive ejus quod patitur, et sic est ubi. Si autem est secundum effectum quem facit agens in ipso patiente : tunc est positio, quia ex actione ageatis et passione patientis situantur partes in passo ad susceptionem formae quam imprimit agens et efficitur una supra, et altera infra, et una dextra, et altera sinistra, secundum quod operatur in eo virtus agentis. Si autem dicit principium non ad esse, sed ad bene esse, sic est habitus. Quamvis autem sic nominibus suis dicant principia, tamen suae coordinationis (in quantum nominibus suis significatur esse) praedicant principia, et contenta actu et intellectu in eo de quo praedicantur, dicuntur genera: et ideo nominibus suis dicuntur principia, et res quas signant, sunt genera.
Si autem quis quaerat, qualiter haec scientia est una quae est de sex principiis ? Dicendum quod ista sex uniuntur in intentione principii, et sic nihil prohibet de sex unam esse scientiam.
Sicut autem et in aliis, sic et in his modus philosophiae tenendus est. Philosophi enim est (ut dicit Aristoteles) non accipere nisi sermonem demonstrativum, ut scilicet de subjecto et de partibus subjecti passiones et differentiae demonstrentur ad habendam notitiam perfectam de his quae traduntur: et ideo etiam singulorum diffinitiones ponendae sunt, ex quibus sicut ex mediis probetur omne quod docendum est. Hoc enim modo perficitur anima secundum partem contemplativam, quae est ultimum felicitatis ipsius, ut docet Aristoteles .
Quod autem quidam dicunt de arte, utrum scilicet per modum artis procedat philosophia, stultum est : quia ars non est nisi in factis supra materiam exteriorem, cum dicat Aristoteles quod ars est cum ratione factivum principium, et hoc modo facere non est agere.