LIBELLUS DE UNITATE INTELLECTUS CONTRA AVERROEM.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT II.

Haec igitur est istorum .positio, in qua omnes fere fuerunt Peripatetici.

Est autem alia quorumdam Arabum positio, videlicet quod praeter intellectus qui movent orbes, sit intelli genti a agens inferioris ordinis quam coelestis, et haec sit quae agit in activis et passivis, et largitur formas in eis. Dicunt enim isti, quod omne quod largitur formas, est intellectus agens : quia agere formas proprius et substantialis actus est intellectus agentis. Hoc enim ab antiquo Anaxagora verificatum est : nec est contradictio ad hoc, quin omne quod movetur ad formam, oporteat reduci ad tale movens cui substantiale est formas agere et distinguere in omnibus. Et quia isti dicunt talem esse intellectum diffusum in tota sphaera activorum et passivorum, et largiri eam in omnibus istis, dicunt quod lux istius intellectus ingressa in homi- nem, facit intellectum hominis, et hunc adipiscitur in formas intellectivas : quia formae intellectivae sunt in luce ejus. Et quia idem est quod adipiscitur unus homo cum eo quod adipiscitur alius homo, ideo sublato eo quod est unius divisum ab alio, idem est quod remanet ex omnibus. Dicunt autem constare, quod intelligentia sive intellectus est, quae dat formas, cum primus fons formarum sit intellectus.

Adhuc autem cum motor sit proportionatus ei quod movetur, dicunt quod non potest dici, quod eadem substantia moveat coelum et materiam generabilium : quia illae duae materiae non sunt univoce materiae vocatae. Et sic oportet aliam esse substantiam quae movet istam inferiorem generabilium materiam.

Et ut summatim colligatur hoc quod dicunt, asserunt isti unam esse intelligentiam agentem in omnibus generabilibus. Unam autem dico in substantia, multiplicem vero in formis, hoc modo quo intellectus agens multiplex est in formis : haec enim multiplicitas non est in habendo formas, sed in agendo. Dicunt autem agere formas secundum materiae distinctionem, et in materia magis.recedente a contrariorum excellentiis effici intellectum ipsum. Et rationem adhibent dicti sui : quia quod est causa formarum in esse formali, est etiam causa earum in esse minus formali : quia causa formae in quantum est forma, non potest esse nisi una, quando reducuntur causae in suas causas passivas. Nullus autem dubitat, quin intellectus agens sit causa formae maxime formalis : quia intellectus agens per essentiam suam causat formas in esse formali primo acceptas : hoc enim videmus intelligendo et in. operando per artem. Cum. ergo idem intellectus sit etiam causa formarum in esse minus formali, minus autem formale esse habent formae in materia quam in anima. Et ideo in materia etiam causatur ab intellectuali substantia. Hac igitur de causa dicunt, quod largitur hujus inferioris intelligentia om-

nes formas generabilium, per se autem irradiat in animas hominum.

Exilis autem duobus sic colligunt suam opinionem dicentes, quod si idem lumen ponatur esse causa omnium colorum, ille qui resolvit colores in causam colorum, cum reliquerit esse quod est uniuscujusque coloris proprium, non remanet ex omnibus coloribus nisi unum indifferens lumen. Quod si per situm non esset distributum, esset per ubstantiam et subjectum unum et indivisum. .A. simili igitur cum ex omnibus intellectibus speculativis, quando relinquitur id quod unicuique speculanti est proprium, non remanet nisi unum quod est causa formarum : et hoc per situm non est distributum : igitur est idem per substantiam et indivisum : et hoc adipiscitur continue omnes intelligentias secundum actum. Hoc idem est quod irradians super animam facit in eam intellectum. Sublato ergo eo quod est hujus animae proprium, non remanet nisi id quod est intellectus agentis : hoc autem est idem quod remanet ex omnibus animabus separatum, est idem et indivisum.

Haec opinio dicit intellectualem substantiam non immediate movere coelum, sed anima et intelligentias omnino esse separatas, et quod hujus intellectualis actus non est motus, sed potius motus est actus animae, ut assimilet se huic intellectuali substantiae. Et ideo dicunt, quod movent sicut desideratum tantum omnes substantiae intellectuales. Et quia dicunt sic intellectuales substanti as css e, dicunt quod non proportionantur mobili secundum vigorem movendi. Et sicut dictum est, ultimi ordinis intellectualis substantia non est coelestis, sed ipsa per essentiam luminis sui irradiat in animam sicut per instrumentum suum in quo agit formas secundum esse formale, et irradiat super materiam sicut super subjectum sibi, in quo agit formas secundum esse materiale. Ideo cessante eo quod lucem ejus determinat, non est nisi unum quod remanet ex omnibus illis.

Haec igitur est positio ad quam est disputandum, tamen elargabimus disputationem, disputantes etiam ad rem, et inquirentes utrum secundum utramque istarum positionum, idem vel diversum sit quod remanet ex omnibus animabus.