LIBER DE APPREHENSIONE A QUIBUSDAM ADSCRIPTUS.

 PARS I.

 PARS II

 PARS IV

 PARS V

 PARS VI

 PARS VII

 PARS VIII

 PARS IX

 PARS X.

 PARS XI

 PARS XII

PARS II

DE APPREHENSIONE SENSUUM EXTERIORUM PARTICULARIUM.

1. Discipulus. Nihil restat in quo tibi modo amplius obsistam : quoniam quae milii erant ignota, declarasti: obsecro ut ad speciales apprehensiones deinceps procedas, vellemque ut a sensitiva exteriori inchoaremus sermonem.

Philosophia. Recte petis : quoniam in ordine apprehensionum prima esse dignoscitur. Apprehensionis igitur exterioris quae per quinque distinguitur differentias, triplex est indigentia eis, communis videlicet objecti, medii, et organi : et ut alia disseramus, scias quod objectum primae inter has apprehensionis quae per visum fit, est color, qui per se generat suam intentionem in medio, scilicet aere, quo mediante defertur intentio ad organum , scilicet pupillam oculi : sic enim data est coloris diffinitio, quod est motivus secundum actum lucidi, id est, aeris actualiter illuminati, quem movere dicitur, dum in eo suam generat intentionem.

Discipulus. Non video quomodo diffinitio alia quae dari solet, scilicet, quod color est extremitas perspicui in corpore determinato , primae conveniat diffini- tioni : nam si bene intelligo hanc diffinitionem, haec praedicatio est materialis dum dicitur, color est extremitas, id est, in extremitate, scilicet superficie corporis perspicui : omne enim corpus aliquid habet perspicuitatis saltem in parte, etsi non in toto, sicut opaca, terminati, scilicet per qualitates activas primas et passivas : ut video perspicuum est aliquid coloris.: sed perspicuum non est actu perspicuum nisi per lucis praesentiam : igitur nec color erit actu color nisi luminis habitum habens : et si hoc est, non poterit per se movere medium, nisi ei superaddatur lucis adminiculum, quae colori actum praebeat, et sic medium movere possit. Quid est ergo quod dicit prima diffinitio, quod sit color motivus aeris per se, ut intelligit praefata diffinitio, cum haec per se facere non possit nisi ei lumen addatur? constat enim quod color existens in tenebris non movet medium.

Philosophia. Quaestio ista dubitabilis est. Sed attendo quod color habet quoddam esse materiale quod fit per qualitates primas transmutantes materiam, di-

versimode variantes superficiem corporis terniinati, et ex hoc causantes diversos colores : nulla tamen de primis qualitatibus de essentia coloris est : et secundum hujusmodi esse materiale colores actu sunt in tenebris, sed non movent medium : quia forma sensibilis secundum hujusmodi esse materiale educere nequit ex se intensionem vel spirituale esse. Habet iterum color aliud esse formale : et hoc causatur ex hoc quod lumen influitur extremitati perspicui terminati : nam lumen est color perspicui non terminati, qui colorat ipsum in superficie et in profundo. Si vero corpus perspicuum tantum sit in superficie et non in profundo, lumen ei influxum permixtum opacitati corporis fit color : et secundum hujusmodi esse lumen est de essentia coloris : et ideo recte dictum est quod lumen est hypostasis colorum. Secundum hoc enim color nihil aliud est quam diffusio luminis in superficie corporis perspicui terminati : et secundum hujusmodi esse formale non est actu color nisi in lumine, cum lumen de ejus sit essentia : et ideo non videtur nisi in lumine, et sic habet movere medium : quia forma sensibilis secundum essentiam suam educere potest ex se esse spirituale, dummodo medium sit dispositum pollucem ad recipiendum intentionem ejus : et ideo secundum hujusmodi esse formale recte dicitur motivus color lucidi secundum actum, id est, acris illuminati, qui proprium medium est coloris secundum tale esse : sic enim color per suam essentiam movet, quae quidem essentia non est in tenebris nisi in potentia. Quod ultimo instas, quia color in tenebris non videtur : ergo per admixtionem luminis videtur, non per essentiam. Scire debes quod quoniam color est lumen ligatum materiae, non potest movere medium nisi sit actu illuminatum saltem juxta colorem, ut generet in medio suam intentionem. Lucentia vero quae habent lumen calcatum et non obligatum materiae, mo- vent diaphanum tenebrosum, et non. videntur in tenebris, ut ignis et stellae.

Discipulus. Videris innuere, quod medium lumine indigeat ut recipiat coloris intentionem.

Philosophia. Verum dicis : oportet enim per lumen disponi medium ad coloris similitudinem suscipiendam : materia enim formam non recipit nisi disposita : diaphanum vero ad modum materiae se habet respectu intentionis coloris.

Discipulus. Quid ergo erit si videns in loco sit tenebroso ? numquid sufficit, ut paulo ante dixisti, ut medium saltem juxta colorem illuminetur ? si enim hoc est, non totum medium disponitur lumine, sed modicum.

Philosophia. Supponas quod necesse sit illam modicam aeris illuminationem quae juxta colorem est, etiam usque ad oculos per medium protendi, et aliqualiter medium totum disponere : verum quia parum apparet, dicitur quis videre in tenebris.

2. Discipulus. Vide quod medium luce indigeat : peto satisfacias mihi an organum similiter luce indigeat. Si non. indiget, sed per lucem innatam medium potest immutare, cur aliquorum animalium oculi, ut lupi et cati, hoc possunt, et hoc commune non est aliis ?

Philosophia. Scias spiritum sensibilem et maxime visibilem esse substantiam lucidam : et ideo pupilla potest per naturam suam speciem coloris suscipere : est enim quoddam non coloratum tenebrosum, ut aer et aqua: quia sua perspicuitas est ad tenebras conterminata. Et aliud non coloratum est lucidum, ut pupilla : quia sua perspicuitas est cum lucis natura conterminata : et ideo luce exteriori non eget. Aliquorum tamen animalium pupilla pius abundat in luce, ut lupi et cati : et ideo non solum non indiget luce disponente pupillam ad. susceptionem intentionis coloris, sed etiam potest extra

mmmwmi^-^mmmmBMmmmimmmmk se suam speciem facere, et immutare medium extra : lux enim in. talium oculis minus terminata est, et minus materiae

3. Discipulus. Haec omnia mihi plana fecisti : sed conspicio alia quae videntur, licet non sub colore proprio in nocte, in die vero sicut colorata alia sub proprio videntur colore : rationem redde.

Philosophia. Constat hujusmodi multum de luce habere : et lucis pars una est bene terminata corpore opaco, et illa colorem in die reddit proprium. Lucis pars altera non bene terminata est per opacum corpus, nec bene ligata materiae : et ideo seipsam exercere potest in nocte. In die enim non apparent hujusmodi luminosa, sicut quercus putrefacta, squamae piscium et hujusmodi : quia majus lumen diei vincit minus. Et ideo immutatio eorum quam faciunt in medio, non apparet.

4. Discipulus. Scire velim, cum. solus color objectum sit visus, quomodo luminosa videantur.

Philosophia. Objectum visus proprie dictum est ad quod visus est ordinatus sicut ad finem : objectum vero communiter dictum est quidquid visu discernitur, ut est medium et luminosum.

Discipulus. Numquid corpus luminosum ad pupillam venit per medium sicut obiectum proprium, aut ipsum medium per aliud medium.

Philosophia. Si medium per medium videri dicerent, esset ire in infinitum. De corpore luminoso quaestio fortior est. Attende igitur, quod sicut se habet color ad corpus perspicuum terminatum primis qualitatibus, ita lumen ad corpus perspicuum non terminatum, sicut est coelum, ignis, aer, et aqua : lumen, tamen forma est rei nobilior quam color, et simplicior : et ideo perficere potest perspicuum ut ipsum faciat actu lucidum : color non sic perficit suum perspicuum, et non facit ipsum esse actu

visibile nisi medium disponatur luce. Similiter lumen dat esse actu coloribus, quod colore facere nequit : sed sicut a colore est quoddam intentionale vel spirituale esse quod est in medio, sic a lumine est quoddam esse spirituale quod est in perspicuo. Lumen enim quod est generatum in perspicuo a corpore luminoso, habet se ad lucem quae est forma corporis luminosi sicut se habet intentio coloris generata in medio ad formam coloris quae est in corpore colorato : et ideo rationabiliter dici potest, quod sicut coloratum videtur per intentionem suam in. medio existentem, sic et luminosum per lumen quod habet esse intentionale seu spirituale in perspicuo.

5. Discipulus. Auditis resistere nequeo : sed cur ponis colorem opus habere medio ?

Philosophia. Si ponis aliquid coloratum super oculum., non videbit ipsum oculus : quia coloratum secundum tactum non agit in aliquid nisi actione physica : color autem fit in oculo per actionem non. physicam, sed spiritualem : et ideo color indiget corpore in quo prius efficiatur spiritualis antequam in oculo generetur : et hoc corpus medium est.

Discipulus. Quae ponis media?

Philosophia. Aerem et aquam, per quae intentiones colorum ad pupillam transeunt.

Discipulus. Quid si color in coelo sit per suppositionem, numquid poterit caelum medium esse ?

Philosophia. Haec duo elementa sunt in visu media, non quia elementa, sed quia perspicua : quam naturam cum caelo habent communem, per quamdam tamen analogiam : quoniam in veritate alia est perspicuitas elementi, quae transmutabilis est in alterius elementi perspicuitatem, ut ignis in aerem : et alia coeli, quae incorruptibilis est : et ideo nobilius per prius coelo convenit.

Discipulus. Si caelum et ignis perspi- cua sunt, quare haec duo elementa posuisti tantum?

Philosophia. Proprium objectum visus est color, qui solum corporibus mixtis et complexionatis Ines corpora sunt tantum circa terram et aquam: et hoc videmus mediante solo aere et aqua.

Discipulus. Possuntne omnium colorum intentiones deferre haec media?

Philosophia. Dixi tibi quod ratione perspicuitatis sunt media. Perspicuitas quaedam est terminata, et in illa ex influxu lucis fiunt colores. Alia est non terminata, quia nec etiam in profundo opacitate aliqua terminatur : et in ea ex influxu luminis non fit color : et haec media hujusmodi habent perspicuitatem : et ideo nullo Informantur colore, et per consequens omnium intentionum colorum susceptiva sunt, dummodo per lucem disponantur. Collige ergo quod oportet hujusmodi media transparentia fore, et non colorata, et luce perfusa, ut intentiones sint apta suscipere.

6. Discipulus. Circa haec meas praecidisti ambiguitates, sed de organo mihi edissere aliquid : hoc enim est ultimum quod proposuisti.

Philosophia. Organum in visu est id ad quod intentiones per medium deferuntur : et haec est pupilla visus.

Discipulus. Explica magis si virtus visiva est in pupilla, in qua parte ejus sit?

Philosophia. Non est virtus visiva in exteriori parte pupillae, in qua fit intentionum receptio, sed intus in nervo quodam concavo, et Ibi fit judicium.

Discipulus. Nonne pupilla composita est ex qautuor elementis, de quibus, ut dixisti, causantur colores ? Si ergo ratione mixtionis colorata est, quomodo colores suscipit ?

Philosophia. Quod naturales habet colores, est ratione mixtionis : et secundum hoc colores non recipit, sed in quantum perspicua, est, recipit eos :

perspicua est ex humoribus aqueis diversis ex quibus componitur et in ea dominantur.

Discipulus. Cum duae sint pupillae, una res deberet videri duae ?

Philosophia. Scias nervum quemdam esse in anteriores parte cerebri qui visivus dicitur : eo quod Intra eum discurrit spiritus visivus accipiens formas in oculis depictas, et est figuram trianguli faciens, in cujus puncto vel cono uniuntur formae oculorum, et Ibi fit judicium de re visa : et quia Ibi conveniunt, ideo quod est unum, videtur unum, et duo quod est duo.

Discipulus. Adhuc superest dubium : cum pupilla speciem recipiens fit circularis, cur non judicatur omnis res talis figurae ? Et cum id quod in pupilla impressum est, sit modicum, non deberet res visa major videri. Res etiam inversa videnda foret : anterius enim formae venit ad oculum, et id quod Interius est in colorato, est exterius in oculo. Et quod dextram est, sinistrum videri deberet : quia dextra rei visae est ad sinistram oculi, et e converso.

Philosophia. Ad haec omnia te oportet supponere quod videmus intus suscipientes : cum coloris igitur species procedit in oculos, fit ejus processus sub duobus radiis luminis, quorum unus radius finem unum colorati attingit, et alter alterum, ita quod significatur triangulus vel pyramis, cujus basis est res visa, et angulus vel conus concluditur in corio, sicut hic vides. Sit Ita a b basis,

et c angulus :

Oculus, c

AdminBookmark

Dico ergo quod lineae radiales In puncto vel cono, in quo ponis oculum, concluduntur : et generatio coloris est sphaerice per tales triangulos vel pyrainides in circuitu rei visibilis : et ideo non est quaestio de quantitate formae coloratae in oculo : quia id quod sigillatur in puncto, est indivisibile secundum quod hujusmodi : nec hoc impossibile, cum in oculo et in medio sit potius intentio rei quam res. Judicium autem quantitatis rei visae fit per quantitatem anguli, qui quanto propinquior est rei visae, est expansior, et tunc res videtur major : et quanto est remotior, est minor : quia quanto lineae longiores sunt, angulus minor remanet : et tunc res visa minor videtur. De inversione etiam nihil est : quia intentio non generatur a forma nisi secundum quod est forma, ut supra tibi dixi : et illa non habet anterius, sed intentionem generabit solum in oculo. De dextro et sinistro, scias quod intentio non movet visum sine rei praesentia : unde cum judicium ad rem terminetur, non potest esse perversum : si enim intentio sine praesentia rei moveret, sensum verum impedire posset.

7. Discipulus. Sufficit mihi quod de visu sufficienter docuisti : peto ut ad auditum transeas, et de hoc sensu tria praedicta discutias.

Philosophia. Ab objecto ergo incipiendum est, quod est sonus : de quo scire debes, quod cum ejus immutatio omnibus sit nota, ejus tamen quidditas valde incerta est : et de hujusmodi objecti immutatione agendo, de generatione etiam ejus agemus : quoniam generatio et immutatio ejus simul fit. De generatione siquidem sensibilium tractare alterius negotii est. Est autem sonus in tertia specie qualitatis sicut alia omnia sensibilia, ut meus probavit discipulus.

Discipulus. Primo mihi edisseras de soni generatione, ut sequentia melius videam.

Primo scire debes quod sonus educitur ex aere secundum quod incorporatus est alicui corpori firmo. Unde et metalla quae plus habent de natura aeris in sua compositione, melius sonant, ut aurum, argentum, cuprum : quae plus de naturae terrae vel aquae, minus sonant, ut stannum, plumbum : et ferrum, quia siccius est quam plumbum vel stannum, melius sonat, sed deterius quam aurum vel argentum. Ex hoc ergo quod multum aerem habent, magnam sono ministrant materiam. Sed oportet etiam corpora esse solida, ut non cedant et fortiter percutiant. Mollia autem discontinua, ut spongia, lana, et hujusmodi, quoniam aerem retinent et non expellunt, insonabilia sunt : si vero continua sunt hujusmodi, male sonant : eo quod cedunt citius quam expellant aerem. Debent et plana fore, ut bene sonent : ex hoc enim quod corpus aequalium superficierum est undique, simul expellit aerem : si enim punctum acus puncto acus objiciatur, non fit sonus : et praecipue si fuerint concava, bene sonant : eo quod concavum percussum plures facit ictus : percussum enim in uno latere, propter concavitatem tremit in alio latere, et ibi etiam percutit, et ille tremitus diu sonum retinet.

Discipulus. Jam video causam quare apud Graecos mos olim fuit fago ligno lato et longo multis foraminibus ex transverso infixo uti pro campanis : eo quod multum habeat aeris in sua complexione et solidum sit: abies vero licet sit naturae aereae, unde et multum cremabile, quia solidum lignum non est, non sic sonat.

Philosophia. Recte dixisti. Attende igitur quod ex percussione corporum solidorum planorum multum acris habentium ad invicem et aerem percutientium sonus generatur.

Discipulus. Plures tangis hic percussiones, scilicet corporum et aeris.

Philosophia. Verum est multas in sono contingere necessarias percussiones : nam prima est corporis percutientis : secunda vero corporis percussi repercussio : tertio ex hac aer percutitur : quarto aer percussus et expulsus alium aerem percutit. Et oportet quod dum aer percutitur et percutit, aliqua ejus pars confringatur : et talis aeris confractio sonum facit : si enim leviter aer scindatur sine confractione, non fit sonus.

Discipulus. Jam facilius docere potes quod sit ejus subjectum.

Philosophia. Subjectum soni qui in tertia specie est qualitatis, jam conjicere potes, quoniam aer vel aqua per se non est, sed aer percussus et expulsus a superficie solidi plani percussi, primum subjectum soni est : quod aliis verbis dicere potes, quoniam subjectum soni actu est corpus percussum actu, sicut et subjectum soni potentia est corpus percussum potentia : et tanto aptius ejus erit subjectum, quanto plus aeris habuerit, et solidum et planum fuerit.

Discipulus. Adhuc scire cupio quid sonat, percutiens an percussum, an utrumque.

Philosophia. Jam advertere potes ex dictis : nam utrumque eorum sonum facit vel sonat, sed difformiter : quia primum sicut percutiens, alterum sicut percussum et aerem expellens.

Discipulus. Video quod aliquando non contingit esse duo corpora in sono, sed unum solum cum aere : ergo fit sonus quandoque sine percusso corpore.

Philosophia. Cum hoc contingit, aer tunc est loco materiae vel corporis percussi, non solum sicut medium.

8. DISCIPULUL. Jam de medio prosequaris.

PILOSOPHIA. Scias duo esse media in auditu, scilicet aerem et aquam, in quibus suam intentionem sonus generat, sicut in eisdem color, sive esse spirituale

quod a forma simplici sonantis secundum quod est sonans elicitur, licet intentio soni non habeat esse spirituale adeo ut coloris intentio : in aqua tamen nunquam nisi sicut in medio sonus efficitur, sed in aere sicut in medio, et sicut in materia, ut quando aer percutitur et movetur a percutiente.

Discipulus. Quid est, quod aer leviter percussus non reddit sonum, sed fortiter sic?

Philosophia. Jam causam tetigi : oportet enim ut pars aeris confringatur intra percutiens et percussum. Aer ergo cum valde sit divisibilis si impellatur paulatim, dividitur, et non manet continuus : et ideo ibi. nulla fit confractio, et per consequens nec sonus : sed cum velociter percutitur, resistit aer, quia continuus et indivisus invenitur et impellit percutiens : et sic confringitur aliquid ejus inter percutiens et aerem resistentem, et tunc sonus fit.

Discipulus. Si ex aeris confractione sonus redditur : igitur in fundo aquae profundo ubi aer non est, sonus esse non potest. Cujus contrarium experimur : si quis enim cum ligno fundum percutiat aquae, sonus egreditur, et naves sonant, quando lapides et arenam in fundo aquae tangunt.

Philosophia. Oportet necessario, sono in aqua facto ita quod in ea generetur, quod aer sit saltem tangens ipsum percutiens, aut percussum, aut utrumque, ut in aere generari possit : nam percutiens ligno aquae fundum, aerem tangit et aliquid aeris secum habet : quod significant ampullae elevatae ad superficiem aquae. Similiter et navis aquae eminens, aerem tangit, et ideo sonum facit. Sed vides pisces sub aqua natantes et pennulis percutientes et moventes aquam, nullum omnino sonum facere nisi quando superficiem tangunt aeri permixtam.

Discipulus. Planum est quod dicis. Sed recolo me a te audivisse, quod aer vel aqua disponitur luce ut suscipiat speciem coloris : nunc haec cle- menta aliquo disponentur ut recipiant

speciem soni ?

Philosophia . Oportet rarofactionem in medio contingere, quae ex ictu regulari percutientis circulariter expanditur, usque ad auris tympanum intentionem soni deferentem.

Discipulus. Ex hoc ulterius colligo, quod quia rarefactio fit successive in qua species soni defertur et in tempore, per quam soni species ad aures pervenit, ideo in tempore audimus, licet species coloris in indivisibili ad oculum veniat : quoniam eam hujusmodi motio non praecedit, sed sola perspicuitas illuminata sufficit.

Philosophia. Recto colligis. Illa tamen motio quae soni defert speciem, si prope fiat, non multum advertitur.

Discipulus. Antiquorum dictum movet me, qui sonum qui in medio intentio est, nihil esse dicebant, et sonum esse illam aeris motionem.

Philosophia. Nonne recolis motum sensibile commune esse, quod multis sentitur sensibus ? non igitur sensibile proprium auditus esse poterit aeris motio.

Discipulus. Sed quidam adhuc dixerunt alii sonum, qui est in medio, nihil esse, sed tantum in aure : sonus enim, ut aiunt, nihil est nisi perceptum per auditum ex aere commoto : et quando non est in auditu, sonum non esse nisi ipsam aeris commotionem qua potentialiter percipitur sonus, quando percutit auris tympanum.

Philosophia. An advertis, quod audiens sonum percipit an ante vel retro, a dextris vel a sinistris ad ipsum deveniat sonus ?

Discipulus. Ita quidem.

Philosophia. Si sonus tantum in aure generaretur, non adverteret certe unde sonus veniret.

Discipulus. Assentio : sed dubito an etiam in igne vel in terra fieri possit sonus, quemadmodum in dictis elementis in aere et aqua. Videmus enim in

igne lignum cremante strepitum fieri, et terraemotum sub terra factum in aliqua parte non decisa terra, audiet quis super terra manens : et in dolio clausus sonum extra audiet, quod vas ex terra est.

Philosophia. Tene illa, duo elementa aerem et aquam, tantum in sono media fore : cum illis solis rarefactio et condensatio debeatur. Ignis in ultimo subtilitatis existens rarefieri nequit, nec terra condensari amplius. Si ergo ignem vel terram contingit media in sono esse, contingit eis per naturam aeris vel aquae in eis existentem : constat enim flammam in materia aerea consistere, ac per hoc posse rarefieri : et ideo per eam sonus audiri potest. Terra etiam porosa existit per naturam aquae in ea existentis et ejus partes continentis : ac ideo soni medium esse potest. Idem de dolio dico : quia porosum est.

9. Discipulus. Omnia quae dicis, plana facis. Sed de sono quodam rationem peto qui dicitur echo.

Philosophia. Si lapidem in aquam projicis, circularis motio aquae fit tanquam circa centrum circa locum in quo lapis cecidit in aquam, et tantum durat hujusmodi circulatio et dilatatur, quantum durat impetus lapidis projecti : et si circulatio invenit obstaculum, retrocedit versus centrum suum, et fit quaedam reflexio ejusdem aquae. Similiter contingit in sono : et primum sonans est sibi centrum a quo procedit circularis motus aeris usque ad obstaculum : quod si solidum et continuum fuerit, fit reflexio speciei soni in hujusmodi circulatione delatae ad primum sonans sicut ad. centrum, et dicitur echo certum : si obstaculum non fuerit solidum, quia tantum aer est fortiter percussus, etiam tunc fit dicta reflexio quae dicitur echo, sed incertum.

Discipulus. Videris dicero quod semper fiat reflexio, sed quandoque certa, quandoque incerta.

Philosophia. Ita est. Nonne vides, quod lumen semper reflectitur ? alioquin per radium intrantem in fenestram non videbitur aliquid nisi id quod incidit radius. Reflexio tamen luminis quae a solo est aere, incerta est : sed quae a solido plano, certa est : nam si radio objicias manum, plus lumen reflectitur, et fit certa et manifesta reflexio, Similiter in sono intelligas.

Discipulus. Quid si duae circulationes sonorum se contingant, sicut quando duo loquuntur ? Si. una circulatio corrumpit aliam, corrupta non procedit nec ad auditum pervenit, constat tamen nos audire ambos loquentes. Si neutra corrumpitur, utraque sistitur et ad auditum non procedit. Hoc contrarium docet experimentum : quia videmus circulos aquae ex opposito venientes se collidere et confringere, quod et de circulationibus aeris concedere oportet, ut videtur.

Philosophia. Assentio quod ultimo concludis : quoniam circuii se tangunt in parte quae quasi punctum est, et ibi se confringunt. Sed in aliis partibus nec tangunt se, nec confringunt : et in illis partibus est soni fractio : et ab illis partibus iterum fit dicta confractio soni in vicino aere, in quo obviante opposito circulo confractus fuit primo. Fit autem hoc per reflexionem et exundationem, quia facilis est generatio linius soni : quia cum in aere aliquo non sit nisi per intencionem, non autem per iterato sonans, hoc continget.

10. Discipulus. Placent omnia quae aperis : sed de voce edoceri cupio, an a sono differat.

Philosophia. Recole quod percussio seu motus quidam aeris est causa soni : motus autem aeris fieri potest extra rem, vel intra, ut in habentibus animam sensibilem spirantibus : pisces enim et carentia sanguine non spirant : alia vero sic ad calorem cordis mitigandum. Juxta quod est pulmo ad modum follis attrahens aerem et emittens ad refrigerandum cor : et hujus attractio artis et emissio spiratio dicitur. Pulmoni continuatur arteria vocalis quae canna dicitur, duris annulis composita. Cannae continuatur guttur de ejus compositione existens. Percussio ergo vel motus aeris spirati ad arteriam vocalem causa est soni, ut est tussis. Si vero illi motui aeris vel percussioni ad arteriam, addatur effectus animae, ut gaudium, vel dolor, sic est sonus brutorum aut hominum laetantium vel dolentium. Si vero addatur imaginatio significandi conceptum, scilicet rerum intentiones conceptos per intellectum, ibi primo est vox. Unde vox est sonus interpretativus ipsius conceptus cordis vel significativus : nam cordis affectum non significat vox : quia affectus laetitiae et tristitiae magis profundatur in natura quam in anima. Patet jam, quoniam ex pulsione aeris ad arteriam fit sonus qui est in materia vocis. Sed figuratio vel formatio soni in diversas dictiones, est per linguam et dentes et palatum et hujusmodi : et hoc ab imaginante et intendente significare conceptum mentis : imaginatio enim prout ab intellectu regitur, hujusmodi soni figurationes adaptat ut signa, et instituit ad exprimendum conceptiones intellectus, ut notitiam de eis faciat, eas significando. Perpendere potes, quod ultra sonum qui vocis materia est, vox duo includit, scilicet figurationem vel formationenr soni, quae fit instrumentis vocalibus : quae quidem formatio mensuratur brevi vel. longo tempore, acuto vel gravi accentu : et locutionem quam habet in quantum signum est de conceptione notitiam faciens. Sic ergo diffinitur : Vox est percussio aeris respirati ad arteriam vocalem ab anima per imaginationem : et non contingit haec notificatio nisi voci significativae, quia significatio formale est in voce : percussio aeris ad arteriam et figuratio soni per linguam et alia organa, est materiale,

Discipulus. Cur dicis in notificatione, ab anima per imaginationem, cum per intellectum exprimentem suas conceptiones potius anima hujusmodi soni figurationem operetur ?

Philosophia. Cum anima adaptet voces ut signa quae sensibilia sunt, ac per hoc imaginationi congrua ad conceptiones intellectus exprimendas, potius per imaginationem hoc facit : secundum imperium tamen intellectus, cujus conceptiones exprimuntur.

11. Discipulus. De his hactenus bene dictum sit. De organo audire desidero.

Philosophia. Organum auditus est tympanum auris quod est nervus auditivus, qui in interiori auris expanditur. Huic nervo est connaturalis quidam aer in auro aedificatus, cui est continuus aer exterior. Moto ergo exteriori aere, movetur interior qui in aure est, et hic motus movet nervum auditivum : et sic fit auditus. Aer autem in aure aedificatus semper tremit: quia calor auris movet eum continue, et percutit latera auris : fremitus tamen hic non est tantus, quod impediat alios motus aeris exterioris : est tamen continuus : et ideo auris semper sonat, sicut experitur qui applicat cornu ad aurem : audit enim aerem trepidantem in aure et trementem.

Discipulus. Num egreditur aer in aure aedificatus?

Philosophia. Non, quia connaturalis est auri: si egrederetur, jam mobilis esset, et propter suum magnum motum non posset certe sentire omnes soni differentias et motus exteriores nisi confuse : igitur immobilem oportet esse: unde natura latera tortuosa circumposuit, ne egrediatur.

Discipulus. Quid si egrederetur?

Philosophia. Non esset auditus. Si quis enim caput In aqua submersum habet, quamdiu manet auris plena aere, audit : quia tunc soni intentio per aquam ut per

medium delata venit ad aerem qui inaure est, et tunc percutit tympanum auris, et fit auditus, licet aqua percutiens aerem qui in auro est, militum confundat sonum : si contingat totum aerem evolare de aure, et aquam ejus loco subintrare, non fit auditus deinceps. Percipe ex hoc, quia aqua proprium subjectum soni esse non potest, sed aer.

Discipulus. Num aer sic in aure tremens facit sonum?

Philosophia. Non : quoniam sonus non est ex proprio motu aeris, sed alieno : aer autem ille qui In aure est, quodam proprio motu movetur.

Discipulus. Num natura rationem habuit in tali aurium figuratione?

Philosophia. Ratio patet: ut dixi, tortuosa fecit latera auris natura, ne aer egrediatur : sed lata, ut capax undique sit soni : dura, ut percussa bene sonent: purgationem cholerae fecit descendere, ut ex calido sicco tympanum auris et latera sicca et dura conservarentur.

12. Discipulus. De odoratu prosequere.

Philosophia. Sicut in aliis ab objecto incipiendum est, quod est odor, cujus natura per sensum male ab homine percipitur. Cum enim ejus cerebrum humidum sit et frigidum, defluentibus abundat reumatibus : et ideo nullum sensibile adeo male ab ipso apprehenditur : unde et raro de odoribus somniat. Excellentias etiam odorum tantum advertit, sed medietates non distinguit, nisi aliqualiter referendo eas ad sapores, qui ei magis noti sunt, cum. gustus sit quidam tactus, qui sensus maxime notus homlni est : et hoc etiam potius Ingenio quam sensu accipit.

Discipulus. Quare per sapores odores noscuntur ?

Philosophia. Quia odor saporem sicut sapor complexionem sequitur : et ideo sicut ex diversa complexione di- versi producuntur sapores, sic ex diversis saporibus diversi emanant odores, ut ex dulci sapore dulcis odor, sed per accidens quandoque ex dulci sapore amarus resultat odor, quod alterius negotii est. Jam etiam tibi liquet quare odores qui per se manifesti non sunt nisi per sapores, a saporibus nomina acceperunt : dulcis enim sapor in. melle est, et ab illo sapore dicitur dulcis odor.

Discipulus. Quid tandem est odor?

Philosophia. Odor est passio sicci ignei ab humido aereo.

Discipulus. Si. odor est passio sicci, quod qualitas est tangibilis, et etiam humidum a quo patitur, jam erit quidam tactus, et sic non ignotus homini.

Philosophia. Perpende quod siccum igneum et humidum aereum tangibilia non sunt propter suam subtilitatem, licet siccum terreum et aqueum humidum super quae fundatur sapor, tangibilia sint : unde et quidam tactus dicitur, quod non odor.

Discipulus: Odorem nominans passionem videris in tertia qualitatis specie sicut alia sensibilia locare : quid vult ergo Plato odorem esse evaporationem fumalem, quae sine dubio corpus est ?

Philosophia. Odor non est fumalis evaporatio : fumus enim est quaedam pars substantialis corporis fumantis resoluta : unde et corpus fumans levius efficitur post fumationem multam. Ideoque fumus cum pars sit corporis, corpus est : odor autem olim tempore caedis Graecorum diffusus fuit per quingentas leucas et hoc in circuitu a loco caedis sphaerice, secundum quod sensata diffundi solent. Diameter igitur fuit mille leucarum, et hoc sphaerice : tanta autem materia non potest extendi tantum, ut sic a longe sentiatur, cum nec etiam sub forma ignis sic extendi posset, ut videretur ignis a tam remotis. Scias etiam quod parva parte camphorae inficitur aqua multo longius quam

camphora possit per fumum extendi. Et ideo teneas quod odor sicut omnis species sensibilis multiplicat se per esse intentionale in medio, in quo sola qualitas odoris sine omni materia diffunditur : sensus enim omnis susceptivus est speciei secundum quod est species, et non secundum quod est in materia.

Discipulus. Quis dicet solam odoris speciem intentionalem corrumpere corpora?

Philosophia. Certe odores venenosi necant homines : quod ideo contingit, quoniam cum specie intentionali odoris ingreditur per poros occultos et apertos ad interiora animalium evaporatio corporis venenosi : et illa evaporatio confortat odorem quem agit alteratio medii a simplici forma odoris causata : non autem dicta evaporatio ipsum agit odorem. Contingit autem quandoque evaporationem subtilem et spiritualem fore sicut et medium : et tunc est loco medii, et defert odorem ad instrumentum odorandi, in quod agit evaporatio per esse intentionale quod habet odor in eo, sicut medium ageret et non aliter.

13. Discipulus. De medio audire cupio.

Philosophia. Medium sicut in duobus praedictis sensibus aer est et aqua, sed magis aer quam aqua : quia licet aer sit humidior quam aqua, tamen propter subtilitatem sui humidi minus contrariatur sicco igneo : aqua enim habet humidum intemperatum.

Discipulus. Haec media quaerunt dispositionem aliquam ut speciem odoris suscipiant.

Philosophia. Fateri oportet, quoniam sicut luce in visu, rarefactione in auditu, sic munditia in odoratu, haec media disponi debent.

14. Discipulus. De organo absolvas rogo. Philosophia. Organa hujus sensus sunt duae pupillae ad modum pupillorum quae sunt in mammillis, et sunt

in anteriori parte cerebri sitae, directe porrectae contra ossa triangularia nasi, et sunt coopertae pelle tenui : motum non habent ex. seipsis pelles illae, sed vento inspirato elevantur : et odores simul cum aere venientes immutant illa organa.

Discipulus. Estne haec dispositio in cunctis animalibus ?

Philosophia. Non : sicut enim cernis quaedam animalia habere oculos non velatos, ut quae duros habent : sic quaedam animalia sunt organa olfactus discooperta habens : et haec melius vident et odorant, quoniam medium deferens speciem sensibilis rei, liberum habet ingressum ad organa horum animalium. Alia vero animalia organa utriusque sensus velata habent, ut in visu quae molles oculos habent, palpebras habentia ad custodiam : in odoratu vero quae respirant, quae in attractu aeris velamina pellium dictarum ejiciunt.

Discipulus. Perpendo ex hoc quod animalia respirantia non odorant in aqua, licet aqua sit odoris medium : quoniam in aqua nequeunt aerem attrahere ad removendum velum organi olfactus, ut intrare possit odor ad organum.

Philosophia. Recte intelligis. Ulterius collige quod non respirantia terrestria et aquatica, ut pisces, odorant in aqua, non solum in aere : quoniam organa olfactus non habent velata : et ideo aere non egent attracto ad tollendum velamen quo carent, sed libere ingreditur medium deferens speciem odoris.

Discipulus. Ex hoc quod animalia non respirantia non habent organa velata, ut libere ingrediatur odoris species, melius deberent sentire odores quam homo, et ultra hoc odorabilia melius quam canes qui per odores discernunt indivi- dua unius speciei : nam per odorem unius animalis, ut cervi, vel hominis relictum in vestigio ejus, discernit ejus vestigium canis a vestigio alterius : nam furis vestigium cognoscit canis a vestigio alterius hominis.

Philosophia. Vere concludis, dum illa animalia non respirantia essent respirabilia, sed non sunt, cum sanguine careant, ac ideo non respirent.

Discipulus. Quare quae sanguine carent animalia, non respirant?

Philosophia. Quae sanguine carent, non respirant : quoniam corda habent frigida : et ideo non egent eventatione refrigerante : nec etiam pisces respirant : sed hujus causam dare extra propositum est.

15. Discipulus. Bene haec expedita sunt. Ad gustum protende sermonem secundum ordinem quem hactenus tenuisti.

Philosophia. Libet. A gustabili ergo inchoandum quod est sapor, qui est in tertia specie qualitatis sicut alia sensibilia : gustabile enim est corpus in quo est actu humiditas, eo quod gustabile est in humido sicut in propria materia et non in medio : humidum vero cum aqueum sit, est tangibile, et quantum ad materiam ejus, scilicet humidum tangibile, est gustus quidam tactus : sed formale additum hujusmodi humido, est saporositas virtute cujus per se agit in gustum : sicut enim color per se agit in visum, sic sapor in gustum, sed non sine humido tangibili actuali : licet ergo ratione materiae, sit quidam tactus, non tamen ratione formae, sed ab eo differt.

Discipulus. Ut adverto, humidum simpliciter in quantum humidum est tangibile et ad. tactum pertinens, et humidum in quantum potabile et saporabile est gustabile et ad gustum pernens : sed explica an gustabile ingerat

se sensui secundum intentionem solam sicut color.

Philosophia. Scito quod sensus gustus non accipit intentionem saporis separatam ab humido sine corpore in quo est humiditas, sicut tres sensus praedicti faciunt, sed accipit eam in defluxu corporis saporosi : et ideo hoc quod gustatur, non est intentio, sed corpus quod venit ad linguam : et ideo gustus dicitur tactus quidam, sicut et odoratus diceretur tactus quidam, si in fumali evaporatione quae corpus est, ad olfactum veniter.

Discipulus. Adverto hujusmodi corpus humidum materiam propriam esse saporis in quam diffunditur sapor secundum esse materiale ipsius et a qua non separatur.

Philosophia. Accipe exemplum. Si quis in aqua foret, non gustaret dulcedinem separatam ab aqua, sed gustaret dulce aquae permixtum linguam tangeris : et aquam intelligas tantum materiam fore, non medium : colorem autem videret non permixtum aquae secundum esse materiale, nec cum defluxu colorati ad visum, sed videtur in aqua sicut in medio secundum intentionem et non sicut in materia.

16. Discipulus. Constat gustabile non esse sensibile nisi per intentionem elicitam.

Philosophia. Recole saporem in corpore humido tanquam in materia ad linguam venire, unde et quemdam tactum fore : et ideo scias quod medio indiget intrinseco quod est pars animalis, quae est in lingua vel extremitate faucium, non humor salivalis qui non est pars animalis : et sapor adhuc sine intentione est in lingua quae est medium : at cum de lingua ad nervos gustativos in lingua diffusos et in concava parte aliqua in superficie faucium venit, secundum intentionem suam transit sapor, sicut ad organa propria : et sic sapor vel gustabile ibi primo fit sensi- bile, quod per intentionem solam fieri habet : omnis enim sensus suscipit speciem sensibilem sine materia, sicut cera suscipit sigillum vel signum sine ferro vel auro.

Discipulus. Ut video, sicut in praedictis sensibus se habent sensibilia seu formae in materia existentes ad media, sic in gustu se habent sensibilia in medio existentia ad organa in quae non agit medium nisi esse intentionale.

Philosophia. Recte inspicis.

Discipulus. Quid de humore salivali?

Philosophia. Humor salivalis est medium ad bene esse gustus, et non ad esse : quia partes corporis saporosi mixtae humido salivali subtiliantur et fluidae fiunt, ut possint penetrare per seipsas ad gustum.

Discipulus. De organi dispositione etiam medii, quae conjuncta videntur esse, aliquid edissere.

Philosophia. Scias, ut tactum est supra, quod humidum simplex est tangibile : humidum non. simplex, sed passum aliquid a sicco terreo, est potabile proprie, et hujusmodi est gustabile, a quo accipit passionem organum sensus gustus : et ideo oportet quod organum et medium gustus sit tale, quod non sit humidum a tali potabili actu, sed quod possit fieri humidum tali potabili, et sic habebit potentia omnes sapores, sed actu nullum. : non est igitur organum vel medium essentialiter humidum actu, sed salvatum ab ipso. Unde sensum saporum solet impedire in lingua multa siccitas et adustio : quia jam non est in potentia ad humidi potabilis receptionem, sicut patet in laborantibus cholera, quibus omnia amara esse videntur propter adustionem inficientem organum et medium. Item solet impedire multa humiditas quam actu habet lingua, sicut patet in his qui habent phlegma aqueum inuitum descendens, qui non bene sentiunt sapores, sed insipidi sibi videntur, sicut albumen ovi : organum enim et lingua jam tali in.si-

piditate est praeoccupata actu : ideo non est bene in potentia ad alios sapores. Debet ergo esse organum salvatum actu ab humido potabili, sed. in potentia debet esse ad ipsum.

17. Discipulus. Quod restat ultimo de tactu diffmias.

Philosophia. More solito de tangibili primo dicam.

Discipulus. Prosequere. Philosophia. De tangibilibus non idem est judicium, sicut de aliis sensibus quae, omnia reducibilia sunt ad unam primam contrarietatem, sicut colores . omnes ad album et nigrum, et soni ad gravem et acutum : odores, et sapores per quos cognoscuntur odores, ad dulce et amarum : sed tangibilia ad plures reducuntur contrarietates, scilicet primas quae insunt elementis, calorem et frigus, humiditatem et siccitatem, quarum una per aliam nequit cognosci. Tangibilia sunt, quae ex his immediate causantur sine additione novae naturae, ut durum et molle, asperum et lene : alia vero sensibilia mediate a primis causantur cum additione novae naturae, ut colores et odores, et hujusmodi. Tangibilia sunt etiam quae immutant non per aliam priorem naturam, ut dissolutio continuitatis in corpore ex vulnere, quae nec ex calido nec frigido humido vel sicco contingit, nec gravi etiam vel levi, et consolidatio ejus contraria. In tangibilibus etiam non est subjectum aliquod proximum quod sit genus contrarietatum : nam calor, frigus, humiditas et siccitas sunt in qualitate : leve et grave quae causantur a raro et denso sunt in substantia, eo quod supra substantiam non addunt nisi quemdam situm qui est in partibus materiae. Ex praedictis colligo plures esse proportiones tangibilium ad orga-

num tactus, quae ad unum subjectai vel unam contrarietatem reduci ne queunt.

Discipulus, Quid ex hoc concludcr intendis?

Philosophia. Plures esse sensus ta eius et non unum solum : nam un proportio activi et passivi seu sensi bilis formae et organi facit unum sem. sum. Una enim est proportio omniun colorum ad visum et communicantia quae ad auditum non est ut ab eo co lores percipi possint, cum omnes co lores in una communi natura conve niant quae est color. Sic plures proportiones plures faciunt sensus. In tactu siquidem constat esse proportiones tangibilium ad ejus organum, quorum quaedam sunt in tertia specie qualitatis, ut calidum et frigidum : quaedam in secunda, ut durum et molle et quaedam in quarta, ut asperum et lene, quorum natura una non est communis, ut secundum unam communicantiam et proportionem ab organo tactus percipi possint.

Discipulus. Ergo sensus plures sunt quam quinque.

Philosophia. Tactus dici potest sensus unus : quia potentia una est factiva, et organum unum : plures vero si cum ad diversarum naturarum tangibilia compares.

Discipulus. De medio prosequaris. Philosophia. Medium in tactu a sentiente distinctum esse non potest : quoniam omnia corpora animata sentientia componuntur ex corporibus per essentiam tangibilibus : et ideo oportet quod tangibilia non tantum per speciem suam conjungantur animatis corporibus ut sentiantur, sed etiam per suam essentiam. Ideo etiam oportet quod actu pars animati sit medium per quod hujusmodi sentit tangibilia animatum : tangibilia enim cum sint de esse enimalis, partem animalis requirunt ut medium, et illud medium non potest corpus simplex esse : quoniam medium nullam actu debet habere qualitatem illius sensibilis cujus est medium : et hoc oportet fore, aut quia omnino privatum est, sicut absonum sono, et non coloratum colore : quod in tactus medio contingere nequit : quoniam cum pars sit animati, primis qualitatibus tangibilibus compositum est : et ideo eis privari omnino non potest. Alio ergo modo medium in tactu sive qualitatibus tangibilibus debet esse : et iste quidem modus est ut sit temperatum ad aequalitatem et recedat ab excellentiis. Cum igitur hujusmodi excellentiae qualitatum sint in corporibus primis simplicibus, hujusmodi corpora simplicia non poterunt esse in tactu medium : nec ab eis fieri poterit corpus animatum, sed erit corpus mixtum et magis temperatum quod erit medium ad omnes tangendi sensus.

Discipulus, Quod ergo erit illud corpus commixtum et magis temperatum?

Philosophia. Carnem constat esse quae ad aequalitatem medii magis est commixta quam nervus vel vena, cui tangibilia nocentia et convenientia per suam essentiam non per species suas conjunguntur.

Discipulus. Adverte quod caro non suspicit qualitates ad aequalitatem medii redactas, quoniam sic habet eas, sed. secundum suas excellentias : quia sic eas non habet.

Philosophia, ita vere est.

Discipulus. Ex hoc patet etiam carnem non posse instrumentum esse : quoniam sensibile junctum immediate organo, non facit sensum : et ideo solum medium fateri necesse est, cum tangibilia supra carnem posita sentiantur.

Philosophia. Bene procedis ratiocinando.

Discipulus. Sed urget me : quoniam caro non nisi per nervos sentit. Video etiam non solum in carne, sed etiam in dentibus sensum fieri. Sunt etiam animalia carne carentia quae sentiunt.

Philosophia. Scias carnem appellari id quod vere caro est, et etiam id quod simile est carni. Simile vero carni dicitur id quod vicinatur aequalitati complexionis quae in carne est, ut dentes qui. etiam crescunt in his in quibus alia non crescunt ossa : nam in senibus quandoque dentes increscunt, eo quod complexioni carnis vicini sunt : et ideo in tactu medium esse possunt ut et caro. Membra vero mollia, ut hepar et cerebrum, quia ad carnis aequalitatem non accedunt, non sentiunt : et dolor qui in eis ali quando sentitur, non in eis, sed in panniculis circumstantibus esse constat. Simile etiam carni dicitur, quod est carni immixtum, ut nervi quidam qui carni similes sunt, ubi etiam habent medii rationem sicut caro sentientes : similes enim ossibus, ut qui in utroque fine ossibus sunt conjuncti tanquam ossium ligamenta, non sentiunt. Simile etiam carni dicitur quod loco carnis est, ut in animalibus sanguine carentibus.

Discipulus. Exposita sunt mihi omnia quae me urgebant : sed cum nihil carnem tangibile tangat nisi aqua vel aere mediante, viderentur etiam illa in tactu media fore, sicut in visu, auditu, et olfactu.

Philosophia. Duo elementa nominata in nominatis tribus sensibus necessario media sunt : quoniam causa sunt immutationis organorum in illis sensibus, in quibus medium organum mutat causaliter. In tactu vero necessaria non sunt, aut etiam in gustu propter esse sensus, vel ut organa eorum immutentur, sed per accidens in tactu : quoniam humidum aquae vel aeris se infundit ultimis corporum se tangentium. Unde tangibile carnem tangit

mediante aere vel aqua non tanquam mediis, sed tanquam concomitantibus superficies carnis et tangibilis. In gustu vero sunt ad bene esse, non ad esse nominata elementa sicut de humido salivali audisti superius.

19. Discipulus. De organo hujus sensus aliquid die.

Philosophia. Organum dicas esse nervos sensitivos quidem in loco ubi sensum hauriunt, hoc est, ubi a parte anteriori cerebri oriuntur sensus : ibi enim rationem organi habent, in carne vero magis rationem . medii : inter ossa autem neutrius rationem habent.

Discipulus. Hujusmodi nervi quos organum in tactu dicis, qualiter tangibile suscipiunt ?

Philosophia. Non sicut medium quod est caro quae secundum esse materiale recipit, sicut de gustu tibi dixi, sed a medio transit tangibile ad organum secundum esse spirituale quod intentionem vocavi.

Discipulus. Eodem modo ergo sicut in gustu dictum est, tangibile in medio existens, sic se habet ad organum suum, sicut in tribus primis sensibus sensibile proprium in materia existens, se habet ad medium.

Philosophia. Fateor ita esse.

PHIS III

DE APPREHENSIONE SENSUUM INTERIORUM.

1. Discipulus. Vellem te ulterius progredi post doctrinam sensibilis apprehensionis exterioris ad interioris doctrinam

Philosophia. Libet. Sed more solito disputationis servetur conflictus.

Discipulus. Placet? sed tu prior fundamentum jace.

Philosophia. Scire debes unum esse principium seu. fontem ex quo oritur sensibilis cognitio communicata sensibus quinque. Ex uno enim fonte omnes sensus oriuntur, et ad eumdem omnes motus sensibilium ut ad finem ultimum referuntur : et fons Iste sensus communis vocatur.

Discipulus. Vellem ut apertius explicares quomodo sensus communis sit fons seu principium sensuum propriorum et terminus.

Philosophia. Scias quod omnes particulares nervi qui ad organa sensuum propriorum derivantur, et concavi sunt ut in eis discurrat spiritus animalis qui est vehiculum virtutis sensitivae, et diriguntur ab anteriori parte cerebri, quae medietas quaedam est in proportione symphoniae composita ad omnia sensata propria, et nullius habens sensum, potens omnia sensata suscipere : et ibi est organum sensus communis et fons sensuum propriorum, ex quo sensus proprii manant. Idem vero sensus communis dicitur terminus, quia proprius sensus prius est in actu quam sensus communis : et Id quod apprehenditur a proprio sensu, transit ad communem , ut discernat differentiam et convenientiam inter diversa sensata propriorum sensuum et judicet inter ea.

2. Discipulus. Haec a te dicta clarescunt. Sed ulterius cupio ut edisseras nominis rationem.

Philosophia. Haec virtus alia ratione sensus dicitur, et alia communis : et aliqua habet in quantum est sensus, et aliqua In quantum communis. Sensus enim dicitur, quia apprehendit formas cum praesentia materiae, quod est proprium omnis sensus : sensus enim proprius accipit qualitates quae sunt sensibilia propria cum praesentia materiae. Communis vero accipit magnitudinem in qua sunt sensibilia propria et cum. praesentia materiae, imaginativa vero sine praesentia materiae. Item, in quantum sensus, habet quod recipit species rerum sine materia, et tamen cum praesentia materiae : in quantum vero communis, habet duo sine quibus cognitio sensibilis non perficeretur : quorum unum est judicium sensibilis operationis : alterum vero est comparare sensata diversorum sensuum, per hoc quod invenit ea in uno sensato communi conjuncta vel disiuncta.

Discipulus. Haec duo ultima quae habet in. quantum communis, peto apertius demonstrari.

Philosophia. Nonne vides quod cognitio sensibilis non est perfecta qua audis vel vides, nisi apprehendas te audire et te videre quando audis et vides : nisi enim hujusmodi esset apprehensio qua de actu sentiendi judicatur, non satis utile esset animalibus audire et videre, et secundum alios sensus apprehendere. Satis etiam evidens est, quia non solum sentimus sensibilia propria, sed etiam sentimus quia differunt, ut quod album non est dulce : in omnibus enim sensibilibus ponimus differentias et convenientias, comparando, componendo, et dividendo sensata diversorum sensuum : et oportet ut uno quodam sensu hoc faciamus : non enim alia virtute superiori quae non sit sensus, hoc facere possumus : quia omne judicium quod est circa sensibilia, re sensibili praesente, est judicium sensus. Judicium autem quo dicimus album esse dulce, vel non esse dulce, est circa hujusmodi : et ideo virtus cujus est hoc judicium, necesse est sensus. Nec etiam judicium hoc facere possumus aliquo sensuum propriorum : quia nullus proprius sensus albi et deicis susceptivus est : et ideo non potest ea comparare, nec de eis judicare. Relinquitur igitur ut sit sensus susceptivus albi et dulcis cum

praesentia materiae, et sit communis in quo utrumque esse possit, ut judicare valeat album dulce vel non dulce esse.

3. Discipulus. Optime disseruisti. Sed sicut ostendisti judicium et comparationem diversorum sensatorum ad sensum communem pertinere, jam etiam ostendas qualiter judicium quo judico me videre quando video, ad sensum communem spectet.

Philosophia. Per haec verba capias, si potos, quaesitum. Cum sentimus nos audire et quemlibet sensuum operari, hoc sensu communi sentimus et non proprio : cum objectum auditus sit sonativum, et cujuslibet sensus objectum proprium : objectum autem sensus quo haec sentimus, est actio. Unde constat hunc sensum non esse proprium, sed communem, qui tamen aliquo modo est Idem cum particulari, et aliquo modo diversus. Sunt enim omnes sensus unum in forma virtutis sensitivae, quae fons est virtutum sensuum particularium : et ipsi particulares sensus sunt, ut dictum est, sicut rivi ex fonte communi derivati : et hoc sensu communi est judicium circa actiones particulares, quae sunt sensatorum particularium: et hoc modo reflectitur virtus sensitiva super se quando judicat de se ipsa : sensus enim communis qui formalis est, reflectitur super particularem judicando sensibiliter de actione et operatione ejus.

4. Discipulus. Videtur ex his idem esse agens et patiens.

Philosophia. Nihil prohibet omnino idem esse. Judicare enim et comparare componendo et dividendo est agere quoddam, et hoc est sensus communis qui est formalis : recipere autem et habere formas sensibiles est pati, et hoc est sensuum particularium. Ulterius adverte analogiam quamdam : quoniam sicut se habent res sensibiles ad unum sensitivum faciens Inter eas comparationes, sic se habent diversa phantasmata ad unum intellectivum faciens inter ea comparationem secundum, rationem : et sicut sensus communis sicut ultima virtus aclquam terminantur motus albi et nigri, judicat ea, sic intellectus judicat id quod est ex phantasmate albi et nigri, sicut terminus ad quem ultimi perveniunt motus utriusque.

Discipulus. Hoc libenter colligo : sed explica an sensus hic communis dicatur sicut genus vel. totum integrale vel potestativum.

Philosophia. Non credas hunc sensum sicut genus esse, quia sic praedicaretur de singulis sensibus, nec ut totum integrale seu potestativum, quia sic sua essentia non esset extra essentias propriorum sensuum, sicut essentia totius nulla est extra partes suas ipsum constituentes : et ideo relinquitur quod sua communitas sit ex parte objecti. Est enim triplex ratio suae communitatis. Prima, quia cum quilibet sensuum propriorum recipiat sensibile sibi appropriatum, sensus ille non habebit rationem proprii sensus ad quem referuntur omnia sensibilia, sed potius rationem communis. Secunda vero, quia sensus communis per se immutatur a magnitudine subjecti quae commune subjectum est omnium sensibilium qualitatum. Tertia autem, quoniam sensus proprii referuntur ad ipsum communem sicut ad unum centrum omnium sensibilium.

5. Discipulus. Rationi tuae nullus contradicere potest, qua instructus Avicenna dixit quod sensus communis est virtus cui redduntur omnia sensata : sed de objecto hujus sensus aliquid audire cupio.

Philosophia. Objecta quae a sensu communi percipiuntur per se, quinque sunt, scilicet motus, quies, figura, magnitudo, numerus, et etiam unum, quod tamen ad numerum reducitur: et si aliqua alia inveniuntur quae a pluribus sensibus essentialiter et per se sentiuntur,

ad ista reducuntur, sicut situs qui est magnitudo et dimensio quaedam, et sicut propinquitas et remotio quae sunt etiam reducta ad magnitudinem, et sicut asperitas et lenitas et curvum et rectum quae videntur et tanguntur, quae sub figura habent collocari: sic locus et tempus cum sint quantitates continuae. Tempus vero ad motum sicut ad causam et subjectum reducitur. Locus autem cum sit species magnitudinis, sub magnitudine comprehenditur. Unde non irrationabiliter quidam plura quam quinque esse dixerunt. Omnia autem praedicta essentialiter sentiuntur a sensu, quia motum et immutationem per se faciunt in sensu.

6. Discipulus. Memini te superius aperte docuisse quomodo sensibile secundum sui differentiam differenter movere sensum habeat: et ideo peto ut ad alteram pro cedas virtutem.

Philosophia. Virtus sequens sensum communem, diversis vocatur nominibus: dicitur enim virtus imaginativa, quia formae sibi impressae sunt imagines rerum quae sunt extra. Dicitur etiam formalis, eo quod formalius habet imaginationes rerum quam sensus communis a quo eas recipit et retinet: quoniam sensus habet eas cum praesentia materiae, haec autem materia non praesente. Dicitur et species propter naturam illarum imaginationum quae sunt secundum esse spirituale in virtute imaginativa. Unde etiam dici consuevit, quod spiritus est mente inferior, cui imaginationes rerum imprimuntur . Et etiam thesaurus formarum dicitur, quia formas conservat sine materiae praesentia, nec tamen discernit eas.

7. Discipulus. Quomodo haec virtus conservat vel retinet formas et non discernit ?

Philosophia. Certum est quod sensus communis et memoria et haec virtus retinet, sed differenter : sensus enim communis recipit et retinet praesente materia, haec autem materia absente. Memoria retinet imaginationes et etiam intentiones elicitas ab imaginibus vel formis, sed haec virtus ipsas imaginationes tantum. Memoria cum differentia temporis praeteriti reservat : haec autem sine temporis differentia. Formas autem retentas non discernit: sensus enim communis discernit componendo sensata propria inter se et propria cum communibus, et hoc re praesente. Phantasia etiam discernit componendo et dividendo imaginationes et intentiones inter se et imaginationes cum intentionibus, re non praesente. Neutra autem discretio convenit imaginativae cujus est tantum formas retinere, et ideo quidam sic eam diffinierunt per actum : formam sensibilem retinet illa virtus quae vocatur formalis et imaginatio, et non discernit illam ullo modo, quia tantummodo retinet.

8. Discipulus. Omnia obscura aperta facis, ut etiam alia quam doceas, ex me colligere valeam : nam de objecto hujus virtutis ex his quae dixisti, satis est mafestum mihi, quoniam forma imaginabilis est : sed de actu ejus aliquid dissere.

Philosophia. Sicut sentire sensus et intelligere intellectus, sic imaginari imaginationis est actus : aliis tamen virtutibus operantibus in ipsa secundario praeparat imaginationes. Quorumdam enim ratio est in imaginibus, ut mathematicarum : et sic virtus haec imaginativa praeparat imaginationes superiori potentiae quae est intellectus. Unde enim imaginantes optime describunt figuras : cujus causa est, quoniam licet in organo imaginationis omnia sensibilia describantur, tamen sensibilia describuntur in ipso prout sunt unita sensibilibus: et ideo non est imaginabilis sonus nisi prout est actus sonantis, et color nisi prout est qualitas colorati, et sic de aliis : et ideo

quod principaliter in eo describitur, est quantitas et figura. Et hinc est, quod habentes hujusmodi potentiae organum purum et bene dispositum, optimae efficiuntur imaginationis : et quando cum hoc sunt intellectus subtilis, multum proficiunt in mathematicis. Quaedam autem compositiones imaginationum et divisiones sunt ad eliciendas intentiones terribilis vel appetibilis, convenientis vel nocivi, quae semper sunt colligatae sensibilibus : et tunc haec virtus praeparat imagines aestimationi. Quandoque autem per imaginationes praeparatas in hac virtute, fit recursus in rem quae accepta fuit in praeterito per sensum : et tunc deservit memoriae. Quandoque haec eadem virtus praeparat imaginationes retinentes ad organum sensus communis : et sic deservit revelationi somniali.

9. Discipulus. Doctrina tua non tantum illuminat, sed laetificat quamplurimum : nisi quia hoc ultimo dictum molestat capacitatem meam.

Philosophia. Teneas quod in omni somnio deferuntur simulacra a loco phantasiae ad organum sensus communis. Cum enim fiat evaporatio, a loco digestionis ad cerebrum subtilis sanguis elevatus descendit ad. anterius capitis, cum quo sanguine progreditur spiritus animalis deferens simulacra a loco phantasiae ad organum sensus communis : quae simulacra cum movent sensum communem, fit somnium, et videtur sentiri forma delata a phantasia ad sensum communem : quia sensus communis convertitur super ea phantasmata secundum quod sunt a propriis sensibus : unde videtur audire quando convertitur super sensibile auditus, et sic de aliis. Unde patet quod simulacrum in somnio motum secundum sui principium est in. phantasia, sed terminatur ad organum sensus communis : et ideo illud simulacrum accipitur ut sensibile in somnio, quod tamen tandem redit ad phantasiam ad quam movetur secundum sui natu- ram : forma enim apprehensa seu simulacrum secundum suam naturam transit ad organum phantasiae. Hujusmodi autem motus simulacri fit etiam in vigilia : sed tunc non est somnium, quoniam substantiale est somnio quod dictus motus fiat dormiendo. In hac autem determinatione, ut tuae obviem objectioni, nomen phantasiae ad imaginativam extendas virtutem. Noveris igitur quod ex motibus corporum coelestium relinquuntur quaedam impressiones quae sunt signa dictorum motuum caelestium in corporibus inferioribus : et cum praefatae impressiones perveniunt ad imaginativam virtutem, figurantur ibi imaginationes effectuum illorum ad quos disponunt motus caelestes : et illae quidem imaginationes, ut dictum est, ad organum sensus communis deferuntur : et per easdem imaginationes futuros effectus ad quos disponunt caelestes motus, advertere possunt, praecipue si ab occupationibus quieti fuerint, et carnis deliciis quae ad. exteriora evocant, ne caelestes impressiones perpendant. Et ideo hujusmodi praecipue sentiuntur in dormiendo, et maxime in nocte et circa horam digestionis completae : quia tunc, ut dictum est, sanguis a loco digestionis elevatus ad cerebrum, descendit ad organum sensus communis cum spiritu animali deferente simulacra a loco imaginativae.

10. Discipulus. Quaestio plene soluta est : jam ulterius procede.

Philosophia. Virtus tertia sequens imaginativam, aestimativa vocatur. Haec a formis in imaginativa retentis elicit intentiones quae nunquam in sensu fuerunt, sed a sensibilibus conditionibus non sunt separatae, sicut esse conveniens vel inconveniens, amicum vel inimicum, esse filium vel non esse filium, esse matrem vel non esse matrem : sicut ovis scit unum esse filium et alium nescit, et fugit

lupum ut inimicum, canem ut custodem sequitur.

Discipulus. Estne virtus haec ab imaginativa separata?

Philosophia. Virtus praedicta non est imaginativa : quoniam ad imaginationem factam non sequitur motus vel gaudii seu tristitiae affectus, aut fuga vel insecutio : ad aestimationem autem sequitur statim quodlibet horum : separata autem penitus ab ipsa esse non potest, cum hujusmodi intentiones non accipiat, secundum rationes universales et communes, sed potius in hac imaginatione vel illa. Unde sicut intellectus praticus se habet ad. speculativum, sic haec virtus aestimativa ad imaginationem se habet per hoc quod determinat ad quod se movere debet animal, et a quo fugere: et ideo haec magis activa quam imaginativa, cujus est solas imaginationes in seipsa speculari : hujus autem elicere intentiones ex imaginibus et determinare imitationem vel fugam.

Discipulus. Adverte ex his, quod aestimativa est hoc brutis quod intellectus est homini, secundum quamdam similitudinem, ut dixit Algazel.

Philosophia. Si de intellectu practico intelligis, recta est comparatio.

11. Discipulus. Similitudinem etiam cum opinione habere videtur.

Philosophia. Virtus haec sicut et caeterae aliquando rationi conjungitur, et tunc juvatur a ratione et suadetur ad imitandum vel fugiendum aestimatum : et ideo quidam ex alumnis meis hanc virtutem credebant opinionem esse, sed in homine minus, in brutis vero magis obumbratam esse. Quorum deceptio manifesta est, quoniam opinio de communi est prout in pluribus : aestimativa vero de hoc individuo secundum quod est hic. Sicut etiam scientia demonstrationis est effectus : sic fides vel credulitas effectus est opinionis seu syllogismi probabilis : acquiescere autem aestimationi effectus

aestimativae esse probatur. Opinio igitur quidam habitus aut etiam motus rationis est : aestimatio vero omnium est, quorum est sensus.

12. Discipulus. Estne aestimatio semper sensui juncta ?

Philosophia. Cum quidam ex sensibus ordinatus sit ad substantiam animalis, ut tactus, sine quo animal esse non potest : quidam vero ad disciplinam, ut visus et auditus praecipue : quidam autem ad sumptionem cibi, ut odoratus et gustus:

oportet omne animal sensum saltem ordinatum ad cibum habens, ad cibum moveri saltem motu dilatationis et convictionis, ne sensus in eo sit otiosus. Si ad cibum movetur, oportet etiam imaginationem cibi in eo esse. Cum igitur imaginatio non moveat, necesse est ipsum aestimationem habere qua moveatur.

Discipulus. Perfecte ostendisti quod quaerebam : et ex his quae dixisti, conjeci omni animali habenti aliquem sensum de exterioribus, necessario inesse sensum communem, virtutem imaginativam, et aestimativam.

Philosophia. Recte collegisti.