LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.

 1. De materia passionum aeris.

 2. De quatuor locis generationis impressionum.

 3. De causa efficiente vaporum,

 4. De calore.

 5. De frigore.

 6. De his quae generantur ex vapore sicco.

 7. De his quae generantur ex vapore humido.

 8. Quod inspissare vaporem seu nubem, et in aquam redigere sit per frigus, et disgregare per calidum, congelare vero per idem frigus invalescens atque

 9. De grandine.

 10. De nive et ejus signis.

 11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.

 12. De pluvia.

 13. De rore.

 14. De pruina.

 15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.

 16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.

 17. De causis impressionum compositi vaporis.

 18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.

 19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.

 20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.

 21. De iride et unde causatur?

 22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?

 23. Quare sol plus minusve rubet ?

 24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.

 25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.

 26. De Galaxia.

2. De quatuor locis generationis impressionum.

Loca igitur generationis sunt quatuor, scilicet superior regio, quae ex vicinitate ad ignem proprio nomine a Philosophis aestus vocatur : et media zona sive regio quae vocatur locus frigoris : et inferior pars aeris non longe super terram habens aliquid coloris, et aliquid frigoris, et venter terrae.

Superior autem pars aeris pura et rara propter vicinum ignem calida est vehementer : et propter radios stellarum et luminum ipsarum quae sibi sunt viciniora : ideo illa est causa inflammationis per se.

Inferior autem cum sit circa terram., et super eam. habens quidem ex se frigus propter aquam et terram, calidum autem ex repercussione sive reflexione sive refractione radiorum ad solidum planum terrae et aquae, efficitur illa non inflammans : sed quasi spirans vaporem sui natura quidem coercens ne comburatur vel incendatur, ex reflexione autem radiorum evocata spirans ex se vaporem.

Regio autem aeris per aeque distantiam quidem ab his duabus sumpta, est frigida valde propter causam oppositam. Nec habet calorem ex vicino igne, nec ex radiorum refractione : eo quod radii non reflectuntur ad transparens, sive pervium, aut diaphanum, sed tantum ad solidum planum, et plus si fuerit tersum, ut est aquae superficies, vel. speculum, vel aliud quid politum et planum.

Regio autem quae est infer mediam istam quae dicta est, et locum habitationis terrae, quantum est de se temperate est frigida aliquid suscipiens ab utraque distinctione. Per accidens autem est ipsa intemperate frigida, secundum quod vincitur ab inferiori in quibusdam temporibus :

et intemperate calida, secundum quod vincitur a superiori in quibusdam aliis temporibus.

Sic igitur determinatum est de materia in communi et loco.