Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
Hoc sacramentum non est nisi gratia.
Quod enim non sit nisi gratia, probatur per nomen ipsius : quia Eucharistia et est et nominatur, quod sonat bona gratia : quia cum in omnibus sacramentis gratiam ejus percipiamus, tamen in hoc sacramento totum est gratiae quod videmus, tangimus, et degustamus. Unde, Zachariae, IV, 7, dicitur de hoc sacramento : Et exaequabit gratiam gratiae ejus : quia quidquid in omnibus sacramentis et virtutibus sparsum in gratiis colligitur, totum simul hic in una gratia
invenitur. Unde significatur per gomor, quod est mensura mannae, quae unicuique sufficiebat . Mensura enim sufficiens homini ad salutem, non est nisi quae continet gratiam in qua totus Christus continetur. Haec est urna aurea habens, scilicet continens manna , quae intra sancta sanctorum collocatur, quae ad uniuscujusque sufficit capacitatem. Urna enim aurea vel forma est exterior, quae hanc gratiam includit. Vel, cor est, quod intra se hanc gratiam colligit, significans corpus Christi contentivum animae Christi, et deitatis ipsius, quod totum non est nisi gratia : quia praeter meritum tantum accepimus gratiae beneficium. in hoc enim revera gratia et veritas per Jesum Christum facta est : quia gratia ista implevit figuralis sacramenti vacuum, et per veritatem umbram replevit antiqui et typici sacramenti. in hoc sacramento gratiam et gloriam dabit Dominus i: gratiam quidem in praesenti, gloriam autem in futuro in influxu suo, quando sua divinitate influet in nos quasi flumen pacem, et gloriam omnium gentium influet in nos, quam sugemus, sicut dicitur, isa. lxiv, 3. Hoc enim sacramentum pacificat desiderium, et sicut torrens ex igne charitatis liquefactus superimplet omne cor nostrum.
His enim sex dictis de causis Eucharistia nominatur.
Non autem tantum est gratia, sed etiam non nisi gratia esse potest : eo quod nec merito, nec prece, nec pretio comparari potest. Quis enim dignis meritis, aut digno pretio, vel prece, hoc posset comparare, quod in sua solius dulcedine paravit Deus pauperibus suis. Psal. lxvii, 11 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Sapient. XVI, 20 : Paratum panem de coelo praestitisti illis sine labore. Hoc enim non nisi ex dulcedine procedere potest, quod Deus in sua dulcedine paravit. Hoc vere est quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum .Et, Isa.LXIV, 4 : A saeculo non audierunt, neque auribus perceperunt : oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te. Et ideo non nisi gratia esse potest : quia nullo merito, nullo pretio comparari potest. In hoc enim sacramento Christus Deus est omnis gratiae : in aliis autem est gratiae unius solius. Unde de hoc sacramento dici potest quod dicitur, I ad Corinth. 1, 5 et seq. : In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni gratia : sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis : ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi. Et illud, Ecclesiastici.XXIV, 25 : In me omnis gratia viae et veritatis : in me omnis spes vitae et virtutis. Quia non nisi gratia esse potuit.
Quod seipsum in omni plenitudine sua nobis praebuit in sanctificationis sacramentum : nullo enim merito hoc umquam aliquis praevenire potuit, nullo umquam pretio comparare. Unde dicitur, Isaiae, lv, 2 : Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Bonum enim omnis boni hic comeditur. Et anima aerumnosa et destituta, in crassitudine dulcedinis Dei delectatur. Et hoc nemo mereri posset, nec comparare. Et ideo non nisi gratia esse potest. Si enim gratia dicitur quae gratis habetur, hoc sacramentum non nisi gratia esse potest, in quo seipsum nobis dat Deus. Si autem dicitur gratia, quia gratis accipitur, iterum non nisi gratia esse potest : quia nihil adeo grate a Deo accipitur sicut quando seipsum spiritualiter et corporaliter dat Deus. Proverb. xxii, 1 : Super argentum et
aurum gratia bona. Haec est gratia bona quae sonat Eucharistia, quam coram Deo inveniunt humiles corde. Eccli. III, 20 : Humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam.
Attende ergo, quod ab initio illius capitis primi adductae sunt auctoritates, quarum prima probat, quod ideo dicitur Eucharistia, quia continens in se omnis gratiae auctorem, exaequat omnem gratiam virtutum, donorum et sacramentorum. Secunda probat, quod ideo dicitur bona gratia : quia unicuique secundum suum statum sufficientem sibi confert mensuram gratiarum. Tertia probat, quod cor hominis locat intra sancta sanctorum in splendore deitatis : et ideo bona gratia vocatur. Quarta ostendit, quod optima gratia est, quae gratiam conferendo implevit veteris sacramenti vacuum, et veritatem quae in Christo est ostendendo, totum antiquae legis illuminavit typum. Quinta docet, quod ideo bona gratia nominatur, quia Dei in nos et per gratiam et per gloriam hic et in futuro sub specie sacramentalis manducationis complet influxum. Sexta monstrat dulcedinis divinae in nos fluentis in hoc sacramento abundans et inundans delectamentum. Septima, divini cordis dulcedinem, quando pauperibus suam hanc gratiae paravit refectionem. Octava probat, quod ideo totum gratiae est, quia sine merito et labore ex sola Dei dulci bonitate est homini concessum. Nona ostendit, quod non potest esse nisi bona gratia, quae sui pretiositate ultra sensum et aestimationem et intellectum hominis est in altissimo collocatum. Decima docet, quod sui valore in homine nihil relinquit paupertate destitutum : et ideo bona gratia est vocatum hoc sacramentum. Undecima, quod ideo bona gratia dicitur, quia omnis boni bonum exhibet, et dulcissimam crassitudinem infundit affectui. Duodecima probat, quod quia vincit omnem thesaurum, sub pretio poni non potest, et ideo bona gratia est nominatum, Decima tertia ostendit, quod ab humilibus coram Deo est inventum, et ideo nullo merito vel pretio praeventum, et ideo bona gratia est vocatum.
In hoc capitulo istud, scilicet quod gratia bona hoc est sacramentum, et non nisi gratia esse potest, sic breviter determinatum est.