sig. l. De charitate ad Deum.
Charitas ad Deum vera et perfecta est, quando anima, cum omnibus viribus suis, ardenter se infundit Deo, nullum commodum transitiorium vel aeternum quaerens in eo : sed solummodo propter bonitatem, sanctitatem, perfectionem, et beatitudinem sibi innatam, afficitur circa Deum. Delicata enim anima, quasi abominatur per modum commodi vel praemii amare Deum. Sicut Deus, cum omni sua virtute, animae hominis se infundit, nihil umquam utilitatis ab ea sperans : sed naturalem suam beatitudinem, ei communicare desiderans. Qui autem diligit Deum, quia sibi bonus est: et propter hoc principaliter, ut sibi beatitudinem suam communicet, naturalem et imperfectam charitatem habere convincitur.
B. Inductivum verae charitatis est agnitio Dei vera. Nam in ipso materia totius dilectionis consistit : scilicet, nobilitas, sanctitas, potentia, sapientia, benignitas, pulchritudo, providentia, etc. Item, dilectio Dei ad nosaeterna, immensa, non interpolata, et fidelissima, inductiva est verae charitatis.
C. Argumentum verae charitatis ponit Dominus in Joanne, XIV, 21, diceris : Qui hab,et mandata mea, ei seruat ea, ille est qui diligit me. Cujus testis est D. Augustinus : " Nam, inquit, in tantum Deum diligimus, in quantum ejus praecepta servamus ". Idem intelligendum est de votis spontaneis, quae obli-
gant aequaliter cum praeceptis. Testimonium perhibet Domino B. Gregorius dicens : " Ad vosmetipsos, fratres charissimi, introrsus redite. Si Deum vere amatis, exquirite. Nec tamen sibi aliquis credat, quidquid sibi, animus, sine operis attestatione, responderit. De dilectione conditoris, lingua, mens, et vita requirantur. Numquam est Dei amor otiosus. Operatur etenim magna, si est. Si vero operari renuit, amor non est. " Haec autem operum exsecutio, et mandatorum observatio, purificari debent ex intentione : ne vel timore alicujus poenae fiant, vel amore praemii compleantur, teste D. Augustino : " Deum diligit, qui non ideo imperata custodit, quia vel magnitudine poenae, vel aviditate praemii compellitur : sed quia, quod jubetur, optimum est et honestum. "
D. Sunt et alia duo signa verissimae charitatis ad Deum : scilicet, cum homo congratulatur Deo in omnibus, quae sibi placent, a quocumque homine, quocumque tempore et hora, et quocumque loco fiant. Naturalis enim amor nihil laudis a Deo meretur : quia semper se super seipsum reflectit, et proprium commodum suum quaerit : sed solum gratuitus, qui semper tendit in alterum. Secundum signum est, cum homo contristatur Deo In omnibus quae ipsi displicent : a quocumque homine, quocumque tempore et hora, et quocumque loco fiant.
sig. 2. De Charitate vera ad proximum.
A. Vera charitas ad proximum, est diligere proximum sicut seipsum : amicum et inimicum, quemadmodum dicit I.). Augustinus : " Proximum dili]gere sicut seipsum, hoc est, in Deo, a.d Deum, et propter Deum : sic enim debet unusquisque diligere proximum sicut seipsum.Quia sicut sibi, desiderat omne bonum, et fugit omne malum, sic. faciat proximo suo. " Vel aliter : Sicut unusquisque bonum proprium in corpore et anima, in rebus et honore diligit : ei sicut unusquisque in his quatuor fugit et odit omne malum proprium et damnum : sic quilibet in eis, omne bonum tam amici quam inimici debet diligere, et omne damum odire. Licet ex praecepto, non tantum, nec tam ardenter, ad proximum moveri tenea tur, quantum ad semetipsum.
Ex amore amici, non potest vera charitas perpendi. Nam et ipsi Ethnici eos diligunt, qui se amant . Sed In amore inimici, vera charitas perpenditur. Amantem enim diligere naturae est, quod non est meritorium. Non amantem vero diligere, sig. ratiae est. Sed adhuc excellentius perpenditur veritas charitatis ad proximum, in Glossa super Matthaeum, quae dicit : " Amantem diligere, naturae est : non amantem vero beneficiis ad amorem attrahere, perfectionis est, " Et licet nemo teneatur ex praecepto, tantum et tam ferventer inimicum diligere, quantum amicum : felix tamen esset, et summe perfectus, qui tantum et plus posset diligere, et opera charitatis exhibere inimico, quantum amico : corripienti, et corrigenti, quantum blandienti : vituperanti, quantum laudanti. Quia teste D. Chrysostomo : " Nihil autem est, quod sic Dei. similes faciat, ut malignis atque laedenti- bus esse placabilem. " Pro certo enim majorem gratiam et gloriam consequeretur ex persecutione, quam ex favore : si modo debito sciret ea uti. Sicut sanctis martyribus multo magis profuerunt inimici, ad aeternam gloriam, quam amici,
B. Ad amorem proximi, inducere nos debet natura. : quia omne animal diligit simile sibi, sic ei omnis homo proximum sibi . Et quia imago Dei est, in ipso. Et praeceptum in Scriptura est.
C. Argumenta verae charitatis ad proximum sunt : Vere condolere tam inimico quam amico, in qualibet adversitate: vere et ex corde congaudere de omni, prosperitate I quae duo rarissima sunt in mundo.
D. Argumenta veri odii ad proximum
sunt, quando aliquis cum gravitate incutis de proximo cogitat : quando cum tristitia cordis eum videt : quando cum amaritudine animi cum ipso loquitur, de ipso loquitur, vel audit loqui : quando etiam omne bonum illius, et quod ei. utile est impedit, quantum potest : quando bouum quod, in ipso est, diminuit et pervertit. Sic non fecit Dominus Jesus traditori suo Judae, qui. ipsum, tempore traditionis, cum aliis dilectis Apostolis, corpore et sanguine suo refecit. Et in loco traditionis, non negans ei osculum, benignissime ipsum salutavit : plus dolens de malo illius, quam de proprio incommodo, ut dicit D. Hieronymus. Sed mirabile est, quod umquam aliquis sibi de fraterna charitate applaudit, qui haec signa odii sig. erit in corde, Multis autem videtur sufficere, si cupiant proximis vitam aeternam : quam nec dare, nec auferre possunt : quam etiam bene optarent Judaeis et Paganis. Nec memores esse volunt, quod cum Dominus animam suam posuerit pro inimicis suis, nos quoque teneamur non tantum diligere, sed etiam res et animas nostras pro fratribus christianis ponere, tempore necessitatis. Maxime autem Praelati ad hoc tenentur.
E. Ex duobus fovetur charitas. Ad
Deum, ex mandatorum exsecutione, secundum illud: Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione . Ad proximum, ex compassione : secundum illud Ecclesiastici. VII, 38 et 39 : Non desis plorantibus in consolatione, et cum Ingentibus ambula. Non te pigeat visitare infirmum : ex his enim dilectione firmaberis.