LIV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
31. De sancto Antonio Eremita.
38. De s. Cunegunde imperatrice.
42. De s. Gebehardo Constantiensi.
43. D. s. Gebehardo Constantiensi.
1. Caeleste organum hodie
sonuit in terra ;
2. Ad partum virginis
superum cecinit caterva.
3. Quid facis, humana turba?
Cur non gaudes cum supera?
4. Vigilat pastorum cura;
vox auditur angelica.
5. Cantabant inclita carmina,
plena pace et gloria ;
6. Ad Christum referuntpropria,
nobis canunt ex gratia.
7. Nec cunctorum sunt haec dona,
sed mens quorum erit bona ;
8. Non sunt absolute data,
differenter sunt prolata.
9. Affectus deserat vitia,
et sic nobis pax est illa,
quia bonis est promissa.
10. Iunguntur superis terrea ;
ob hoc quidem laus estiuncta,
sed decenter fit divisa.
11. Gaude, homo,
cum perpendis talia I
12. Gaude, caro,
facta Verbi socia I
13. Nuntiant
eius ortum aethera
lucis per indicia.
14. Subeunt
duces gregum lumina
Bethlem usque praevia.
15. Invenitur
rex caelorum
inter animalia ;
16. Arto iacet
in praesaepi
rex, qui cingit omnia.
17. Stella maris,
quem tu paris,
colit hunc ecclesia ;
18. Ipsi nostra
per te pia
placeant servitia.
19. Iam dicantur alia.