2. In Festo Inventionis pueri Jesu.
7. In Illatione Sanguinis Domini,
17. De beata Maria V. Lectio I.
71. In Translatione ss. Eleutherii, Pontiani et Anastasii.
74. In Translatione ss. Fortunati, Caii et Anthes.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesperis.
Super Psalmos.
A. Felix Mariae gaudium
Festivum dat tripudium,
Dum recolit ecclesia.
Quod mater innupta sola
Moeste quaesitum filium
Gaudens invenit unicum.
Tropus.
1. Qui fuit in nubilo,
Fulget sol jam denuo
Vibrato radio,
Cessit frendens aquilo,
Auster flavit in horto
Blande virgineo.
2. Splendet florum area
Vallis nitent lilia,
Ardent rosaceae;
Vernales deliciae
Succedunt tristitiae
Fugatae Boreae.
3. Versum est in gaudium
Doloris suspirium
Post Jesum puerum,
Virginis pectusculum
Capit vix tripudium
Intra se positum.
Ad Magnificat.
A. Magnificanti Dominum
Mariae adsistamus,
Inventum Jesum puerum
Laeti suscipiamus
Eique laudis canticum
Exsultantes dicamus.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Quaeramus Dominum
cum virgine matre, repertum
Semper adoremus
et ei laete jubilemus.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Ex ore Jesu pueri
Perficitur laus Domini,
Dum doctores interrogat,
Quae sunt patris, commemorat.
2. Non sunt loquelae neque ser-
mones,
Quibus exprimi possent dolores,
Quos virgo mater sustinuit,
Quandopuerumjesum quaesivit.
3. Puer in Jerusalem
quidem remanserat,
Quando cum parentibus
illuc ascenderat,
Quod eis recedentibus
incognitum erat.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Verbum bonum eructavit
Jesus, cum interrogavit
Scribas, quae non ignoravit.
2. Dum in medio residebat
doctorum,
Impetu coelestium
fluviorum
Sanctificat templum
Deus deorum.
3. Cujus fundamenta in montibus,
Stillat doctrinam sentibus,
Puer duodecim annorum
Repertus a Maria
In medio doctorum.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Afferte Domino
gloriam et honorem,
Date Jesu puero
benedictionem.
2. Lux atque laetitia
rectis corde oritur,
Dum Jesus a parentibus
quaesitus invenitur.
3. O Jesu puer dulcissime,
Quantum exsultare
Cor matris amantissimae
Fecisti, dum dignare,
Quaesitus te ostendere,
Ut inveniare.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Domo tua sedes grata
Tibi, Christe, est parata,
Doctisque mirabilia
Tua sunt testimonia.
2. Fac sitibundam animam,
Amore tuo languidam,
Te invenire cupidam,
Habere tui copiam.
3. O Jesu amantissime,
Jam desine subtrahere
Te matri amantissimae,
Quaerenti te anxie.
4. Benedictus puerulus,
Coeli terraeque dominus,
Mariae Jesus filius
Obedit matri subditus.
5. Prole mater est beata,
Matrem quae creavit,
Inque suo Sion nata
Rege exsultavit.