APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum I.
De vetustatis depositione.
1. Deponendus est, secundum Apostolum , vetus homo, et induendus est novus; quod perfecte implent qui, transitoriis abdicatis, non solum peccata, verum etiam occasiones fugiunt peccatorum, veterique fermento per puram confessionem plenius expurgato, in vitae novitate perfecta soli praeeligunt Domino militare. In odorem igitur unguentorum Christi per compendiosam et tutam sacras Religionis semitam currere cupientes prius rerum temporalium fasciculos deprimentes abiiciant, ut, ab omni tam possessione quam cura penitus expediti, Christum Dominum expedite sequantur, et non sit eis tentationis occasio vel ruinae. Quod si ante Religionis ingressum non fuerint expediti, post ingressum saltem expeditionem hujusmodi per alias personas, vel per litteras iuxta superioris arbitrium, quanta possunt acceleratione procurent, non exspectatis opportunitatibus aut utilitatibus deceptoriis, quas frequenter diabolus sub specie pietatis ostentat .
2. Summa sit eis utilitas utilitates huius mundi con- temnere propter Christum, iuxta verbum sancti Hieronymi : " Nemo renuntiaturus saeculo bene potest vendere quae contempsit, ut venderet. Si habes, inquit, in potestate rem tuam, vendo ; si non habes, profice ; totum Deo dedit qui se ipsum obtulit ". Post Religionis ingressum continuo debent confessioni faciendae vacare et de omnibus, quae in saeculo a pueritia commiserunt, ad memoriam, quantum poterunt, studiosa sollicitudine revocatis generaliter et integre confiteri. " Malorum namque confessio initium est bonorum ". Ordinis ergo status reiicit res atque reatus.