Lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, Apocalypsis primo .
Verbum propositum continet in se satis expresse nostrae redemptionis beneficium: exprimit enim reparationis nostrae mysterium quantum ad effectum et quantum ad modum. Effectus autem praemittitur in hoc, quod dicitur: Lavit nos a peccatis nostris: modus subiungitur, cum additur: in sanguine suo. Sed quoniam inter effectum et modum sicut inter extrema intercidit virtus media, ideo tria nobis occurrunt consideranda, scilicet quis nostrae redemptionis modus, quae virtus et quis effectus.
I. Modus autem reparationis nostrae fuit in sanguinis Christi effusione, non qualicumque, sed sub triplici conditione. Fuit enim sanguis Christi pro salute nostra effusus effusione piissima, plenissima et poenalissima.
Effusus namque fuit sanguis Christi pro redemptione nostra effusione piissima, si consideretur causa, quia non pro culpa sua, sed aliena, scilicet nostra, secundum quod praedixit discipulis in coena, Matthaei vigesimo sexto : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Piissima igitur fuit eius causa, quia non fuit passus ut impius, sed ut iustus: quod attendens ipse index Pilatus Matthaei vigesimo septimo ait: Innocens ego sum a sanguine iusti huios. Sed econtra impiissimi Iudaei dixerunt: Sanguis eius super nos et super filios nostros.
Huios figura praecessit in Ieremiae vigesimo sexto , qui aiebat principibus ludaeorum: Scitote et cognoscite, quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos: ipsi namque sanguinem tradebant contra se propter nimiam crudelitatem. Sed econtra Christus sanguinem fundebat pro ipsis ob nimiam caritatem. Considera igitur, quanto fuerit impietas in Indaeis, qui tantum sitiebant sanguinem innocentem illius qui tantum eos diligebat, ut sanguinem pro eis vellet fundere, et quanta pietas in Christo, qui tantum compatiebatur impiis, ut sanguinem suum funderet pro his qui sanguinem suum vellent effundere.
Effusus etiam fuit effusione plenissima , si consideretur mensura, quia non exivit gutta, sed effluxit sanguinis unda, iuxta quod dicitur in persona Salvatoris Isaiae sexagesimo tertio : Aspersus est sanguis eorum, scilicet pro eis effusus, super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. , Indumenta autem vocat corporis membra, quibus vestitus erat pro nobis ipse Dei Filius. Tanta autem fuit sanguinis effusio, ut totum corpus eius sanguine aspergeretur. Huius autem figura praecessit in loseph, de quo, Genesis trigesimo septimo: Tulerunt autem fratres loseph tunicam eius et in sanguine hoedi, quem occiderant, linxerunt, mittentes qui ferrent ad patrem. Hic gessit Christi figuram, cuius Divinitate impassibiliter permanente, humanitatis tunica tota fuit in sanguine immersa. Hoc est quod praevidit patriarcha Iacob, prophetans de Christo, Genesis penultimo : lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum. Sanguis enim Christi ideo sanguis uvae dicitur, eo quod optimum est ad bibendum, in quo fuit pallium lotum propter nimiam abundantiam, quae effluxit de manibus et pedibus in crucifixione, de capite in coronatione, de toto corpore in flagellatione et de ipso norde in lateris apertione. Propter quod dicebat propheta David in Psalmo: Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio; Bernardus: " Prorsus copiosa, quia non gutta, sed unda sanguinis largiter per quinque partes corporis emanavit".
Effusus nihilominus fuit effusione poenalissima, si consideretur natura, quae erat tenera et optime complexionata, secundum quod colligitur ex Lncae vigesimo secundo : Factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Si tantam poenam inflixit sola mortis imaginatio, quantam superaddidit degnstatio acerbissimae passionis in dolorosa effusione sanguinis Quod colligi potest ex tam veloci acceleratione mortis: valde enim acerba fuit passio, quae tam celeriter animam a carne divisit. Ante enim obiit quam alii, qui cum eo crucifixi fuerant, secundum quod dicitur Ioannis decimo nono, quod fregerunt crura illorum. Ad letum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua: ex quo apparet, quod sanguine adhuc existente in corde, ubi est fons vilae, facta est separatio animae; quod non potuit esse sine magno dolore: sicut enim dicitur Levitici decimo septimo: Anima carnis in sanguine est: si ergo sanguis in domicilio vitae abundabat, adhuc anima ibi habitare naturaliter appetebat: igitur absque magno dolore de tam apto domicilio avelli non poterat. Unde quia maxima erat ibi colluctatio, maxima erat afflictio, et quia maxime vivebat vivacitas, maxime sentiebatur poenalitas. Ad cuius poenaiitatis expressionem clamans et lacrymans mortuus est: ad Hebraeos quinto : Cum clamore valido et lacrymis etc. Ideo fortissime clamavit, ut omnes audirent et adverterent, quantum pro omnibus acerbissime pateretur; unde dicitur Matthaei vigesimo septimo, quod clamavit voce magna dicens: Eli, Eli, ut in hoc ostenderet immensitatem sui doloris in carne et mente. Hanc vocem qui non audiunt homines duriores sunt quam lapides, de quibus subditur, quod petrae scissae sunt etc.
Sic ego triplex fuit modus effusionis sanguinis Christi.
II. Triplex etiam fuit virtus sanguinis effusi, scilicet virtus purgativa n ostrae immnnditiae, placativa divinae iracundiae, perfectiva humanae indigentiae, secundum tria, quae sunt in culpa, scilicet macula, offensa et sequela.
Habuit enim sanguis Christi effusus virtutem purgativam, quia sanguis Agni mundissimi: propter quod, Apocalypsis ultimo , beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni, quia, secundum quod scribitur ad Hebraeos nono: Omnia pene in sanguine secundum Legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio: sed decimo subditur, quod impossibile est, sanguine taurorum et hircorum auferri peccata: ergo necesse est, quod auferantur in sanguine Agni, non materialis, sed illius, de quo Ioannes : Ecce, Agnus Dei, ecce, qui tollit peccatum mundi: et hoc est quod dicitur primae Petri primo: Redempti estis de vana vestra conversatione pretioso sanguine Agni, non materialis, sed immaculati Christi et incontaminati. Ideo dicit pretioso, quia tanti pretii est sanguis Agni, quanti valoris est Agnus; sed Agnus Dei (est) incomparabilis pretii: et ideo, quia maximae pretiositatis est, ideo virtus eius in maxima reverentia est habenda: et econtra contemptores eius sunt gravissima poena feriendi, secundum illud ad Hebraeos decimo: Quanto magis putatis, deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti
pollutum duxerit? etc.: ideo primae ad Corinthios sexto : Empti enim estis pretio magno.
Habuit etiam virtutem placalivam divinae iracundiae, quia sanguis Sponsi dulcissimi, iuxta illud ad Hebraeos duodecimo : Accessistis ad testamenti novi Mediatorem, Jesum, ac per hoc Ecclesiae Sponsum, et sanguinis aspersionem, melius loquentem quam Abel, quia sanguis Abel iusti clamat vindictam, secundum illud Genesis quarto: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra: clamat scilicet vindictam , sicut animae iustorum interfectorum propter Verbum Dei, secundum illud Apocalypsis sexto: Vidi subtus altare Dei animas interfectorum propter Verbum Dei, et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo, Domine, (sanctus et verus), non vindicas sanguinem nostrum? Sanguis autem Christi clamat misericordiam, qua quidem misericordia plena est terra : unde dicitur Iob decimo sexto: Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus ! Tunc autem invenit locum latendi, quando aliquis, quantum in se est, virtutem evacuat passionis, hoc est, quando, iam Deo reconciliatus, iterato Deum offendit: de quibus ad Hebraeos sexto dicitur: Rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei etc.
Habuit etiam virtutem perfectivam humanae indigentiae, quia sanguis Dei altissimi, iuxta quod dicitur Apocalypsis quinto : Dignus es, Domine Deus, accipere librum et aperire septem signacula eius, quoniam redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione, quantum ad amotionem omnis mali; et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, quantum ad collationem omnis boni. Mirae prorsus perfectionis est haec virtus, quae de servis efficit dominos et reges et de impiis sacerdotes: hanc habuit sanguis Christi, secundum quod dicitur primae Petri primo: Electis advenis dispersionis, in obedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi etc: et post subdit: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, quia fratres Christi sumus effecti per sanguinis eius aspersionem: sed Christus est rex et sacerdos: virtute igitur sanguinis Christi sumus reges et sacerdotes: si reges, non regnet peccatum in nostro mortali corpore ; si sacerdotes, possideat unusquisque vas suum in sanctificatione et honore.
Sic igitur effusi sanguinis triplex est virtus sufficiens ad omnes, non tamen efficiens in omnes, sed in eos solum, qui debite se disponunt. Hujusmodi autem sunt tria genera hominum sive homines triformium dispositionum: primi, inquam, sunt Christum passum intendentes puritate intentionis: de quibus dicitur ad Hebraeos secundo : Pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem. Pueri autem dicuntur non a teneritudine aetatis, sed a rectitudine et simplicitate intentionis, iuxta quod dicitur primae ad Corinthios decimo quarto: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. Tales communicant sanguini Christi, quia ipsum directe et pure requirunt, ac per hoc in lumine incedunt: et hoc est quod dicitur primae Ioannis primo: Si autem in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Christi, Filii eius, emundat nos ab omni peccato. Ille ambulat in luce, qui rectam habet intentionem, quia, sicut dicitur Lucae undecimo , si oculus tuus fuerit simplex, id est intentio recta, totum corpus tuum lucidum erit.
Secundi sunt Christum passum intuentes vivacitate attentionis, qui figurati sunt Iob trigesimo bono , ubi dicitur, quod pulli aquilae lambent sanguinem. Aquila, quae irreverberatis oculis aspicit solem, significat virum contemplativum, qui habet aspectum suum directum in Christum: tales sunt, qui in effusione sanguinis Christi sanantur et confortantur. Sanantur utique per fidelem et iugem meditationem, cuius figura praecessit Numerorum vigesimo primo, de serpente aeneo, erecto in palo, quem omnes aspicientes sanabantur. Sic et hunc omnes "sanantur, qui Christum passum intuentur. Ex ipso etiam intuitu confortantur: unde ad Hebraeos duodecimo: Recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini animis vestris deficientes. Propter hoc ait per Ieremiam, Threnorum tertio : Recordare paupertatis et transgressionis meae, absynthii et fellis: Bernardus: " Bonus miles non sentit vulnera propria, dum benigni ducis vulnera intuetur ".
Tertii autem sunt Christum, passum imitantes conformitate tribulationis: de quibus Apocalypsis septimo : Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? Et subditur ibidem: Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Ex quo colligitur, quod qui tribulationem patiuntur pro Christo, hi lavantur in sanguine Christi, quoniam ad eos qui Christo compatiuntur, ad eos se extendit efficacia passionis: unde Apocalypsis primo: Particeps in tribulatione et regno: et secundae ad Timotheum secundo: Si sustinebimus, et conregnabimus: et propterea ad Hebraeos ultimo scribitur: Iesus Christus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum,
extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes. Nullus enim admittatur in illam civitatem supernam, qui non portat nostri regis insignia: unde super illud Malthaei vigesimo: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Glossa Hieronymi: "Sciebat, quod eius passionem poterant imitari, sed hoc dicit, ut, eo interrogante et illis respondentibus, omnes audiamus, quia nemo potest cum Domino regnare, nisi passionem eius fuerit imitatus ".
III. Sic igitur effusi sanguinis triplex est virtus efficiens, et cuiuslibet est triplex effectus ex ipsa procedens.
Virtutis enim purgativae triplex est effectus: primus est emundatio conscientiae in mente, de qua ad Hebraeos nono : Sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi. Hoc autem probat Apostolus a minori: Si sanguis scilicet hircorum et taurorum sanctificat ad emundationem carnis: plus enim potest spiritualis oblatio super immunditiam spiritualem quam carnalis super carnalem, sicut plus efficit veritas quam figura.Et hic est valde nobilis effectus, quia gloria animae christianae est in testimonio conscientiae bonae. Sine hoc effectu nihil omnino acceptat Deus, quod facimus, secundum illud Isaiae primo: Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt; ideo subdit: Lavamini, mundi estote, scilicet in sanguine Christi.
Secundus effectus est repressio concupiscentiae . in carne, secundum illud ad Hebraeos nono quod dicitur de Moyse: Tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. Tabernaculum illud est corpus nostrum, et vasa sunt membra nostra, iuxta quod dicitur primae ad Corinthios tertio: Templum Dei sanctum est, quod estis vos: et infra capite sexto: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti. Spiritus autem sanctus nobis illapsus refrigerat concupiscentiae aestus. Si ergo per sanguinem Christi dedicantur membra nostra, ut sint Spiritus sancti templa, constans est, quod per ipsum reprimitur carnis concupiscentia ; in cuius rei signum exivit sanguis et aqua de latere Christi, et simul baptizamur in Spiritu sancto et aqua, a quibus cum passione Christi simul procedit una efficacia, secundum illud primae Ioannis ultimo: Tres sunt, qui testimonium dant in terra: Spiritus et aqua et sanguis.
Tertius effectus est restitutio innocentiae in utroque, secundum illud ? Romanos tertio : Justificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem,
quae est in Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae. Virtute enim sanguinis Christi, dum remittuntur omnia peccata, ad innocentiam renovamur, et hoc per gratiam fidei; propter quod subdit Apostolus ibidem: Arbitramur enim, iustificari hominem per fidem sine operibus Legis: non dicit simpliciter .sine operibus bonis, sed sine operibus Legis, quia Iacobi secundo: Fides sine operibus mortua est. Si ergo sanguis Christi non restituit innocentiam nisi per fidem vivam, nullus per Christi sanguinem innocens efficitur, nisi qui recte credit et operatur.
Virtutis etiam plaeativae similiter triplex est effectus: primus est reseratio ianuae caelestis; de qua ad Hebraeos nono : Christus assistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est non huius creationis, neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa. Ipse enim primus intravit, et ante ipsum nullus intrare poterat, iuxta quod praemiltit Apostolus ibidem, quod in secundo tabernaculo semel in anno intrabat solus pontifex, non sine sanguine, hoc significante Spiritu sancto, nondum propalatam esse Sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum. Nunc autem ianua aperta et porta carceris infernalis contrita, ut verificetur illud Psalmi: Quia contrivit portae aereae etc.; et Zachariae nono : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu etc. Ex hoc autem debemus magnam concipere fiduciam, iuxta quod ad Hebraeos decimo: Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu Sanctorum in sanguine Christi.
Secundus effectus est relaxatio vindictae iudicialis, secundum illud ad Romanos quinto : Quoniam, cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc iustificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Sic enim a minori arguit: Si sanguis tollit inimicitiam, multo magis tollit vindictam. Huius autem signum praecessit in Exodi duodecimo: Erit autem sanguis vobis in signum, videlicet in diebus nostris: et videbo sanguinem et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens. Hi soli a plaga iudicis liberabuntur, qui sanguine Christi signati invenientur: unde dicitur Ezechielis nono: Signa thau super frontes virorum gementium et dolentium etc.
Tertius autem effectus est reparatio concordiae universalis , secundum illud ad Colossenses primo :
Pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris, sive quae in caelis sunt. Per sanguinem enim crucis Christi pacificantur quae sunt in caelis, propter reparationem ruinae angelicae; pacificantur etiam quae in tetris, propter reconciliationem humanae naturae; unde hic effectus est valde universalis. In cuius rei figura dicitur Exodi vigesimo quarto , quod Moyses sumtum sanguinem respersit in populum et ait: Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum. Sicut ergo effusione sanguinis Christi universa confoederantur, sic offensione universa concitantur; unde Sapientiae quinto: Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
Virtutis etiam perfectivae triplex similiter est effectus: primus est vegetatio virtutis internae: propter quod dicitur Ioannis sexto : Sanguis meus vere est potus ; est vere, quia vitam non solum continuat ut nunc, sed etiam in sempiternum: unde ibidem : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam, ille scilicet, qui digne hoc facit; nam, primae ad Corinthios undecimo, qui manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. Qui autem digne vult bibere debet se ipsum diiudicare, et qui vult hoc modo inebriari, debet maxima siti et desiderio inflammari et devotionis oleo praeveniri, secundum illud Psalmi : Impinguasti in oleo caput meum etc: et Deuteronomii trigesimo secundo: Sanguinem uvae biberet meracissimum.
Secundus est enervatio virtutis contrariae, secundum illud Apocalypsis duodecimo : Proiectus est accusator fratrum nostrorum: et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas tuque ad mortem. Sanguis enim Christi effusus adversarium nostrum prostravit et nos etiam ad proelium animavit: cuius figura praecessit primi Macbabaeorum sexto, ubi dicitur, quod elephantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium: Sanguis uvae est sanguis Christi optimus ad bibendum; sanguis mori est sanguis Martyrum sanctorum, ex quorum consideratione nos ad proelium animamur, et etiam adversarius effugatur. Hoc enim signaculum mirabiliter abominatur humani generis inimicus Apocalypsis septimo: Nolite nocere terrae et mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in flantibus eorum. Illi enim in frontibus sunt signati, qui non erubescunt improperium crucis. - Modus autem signandi exprimitur Exodi duodecimo , ubi dicitur, quod assumerent de sanguine eius ac ponerent super utrumque postem, id est intus in mente et etiam extra in carne, quia si sola mens signetur, est signatio semis: nam secundae ad Corinthios quarto: Semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Iesu manifestetur in corporibus nostris. Si vero sola caro, est signatio simulata, ut possit dici illud Dialogorum: " Vas vacuum, sed signatum ".
Tertius effectus est multiplicatio virtutis supernae: quod bene ostenditur Apocalypsis decimo nono , ubi dicitur de Christo, quod vestitus erat veste aspersa sanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei. Et exercitus, qui sunt in caelo, sequebantur eum, ac per hoc robustiores erant, dum talem habebant ducem et tam fortem societatem. Ideo valde securum est Christum sequi in tam multa et firma societate.
Sed nota, quod dicit, quod exercitus, qui sunt in caelo, sequuntur, quia illi soli libenter vadunt post Christum, qui habent desiderium non terrestrium, sed caelestium, non temporalium, sed aeternorum, ad quae merenda non sufliceremus, ni defectus virtutis nostrae a virtute sanguinis Christi supplementum suscipiat: unde Bernardus: " Ego vero fidenter quod ex me mihi deest usurpo mihi ex visceribus Domini, quouiam misericordia affluunt, nec desunt foramina, per quae effluant, quia foderunt manus et pedes latusque lancea foraverunt, et per has rimas licet mihi sugere mel de petra oleumque de saxo durissimo ", quo qui reficitur non fatigatur, quousque perveniat ad montem Dei Horeb , ad quem nos perducat qui vivit et regnat.