APOPHTHEGMATA B. PATRIS FRANCISCI.

 Apophth. I. Se Dei esse praeconem.

 Apophth. II. Laborum praemium majus et certius esse apud Deum, quam apud homines.

 Apophth. III. Passionem Christi deflendam.

 Apophth. IV. Internum Dei calorem externum depellere algorem.

 Apophth. V. Deo militaturis nihil mundanorum reservandum.

 Apophth. VI. Parentes et terrena omnia propter Deum despicienda.

 Apophth. VII. Dei pauperes non assuefaciendos instructis conviviis.

 Apophth. VIII. In Dei obsequio maledictiones saeculi non esse curandas.

 Apophth. IX. Bona quaecunque dominis restituenda.

 Apophth. X. Sanctorum simplicitatem magni faciendam.

 Apophth. XI. Abstinentiae rigore sensuales motus esse reprimendos.

 Apophth. XII. Viro spirituali carnis tentationem statim abigendam.

 Apophth. XIII. Carnis rebellionem matura in illam animadversione subjugandam.

 Apophth. XIV. Religiosis paupertatem pro dignitate et haereditate reputandam.

 Apophth. XV. Muscis similes esse religiosos otio vacantes.

 Apophth. XVI. Taciturnitatem religiosis colendam.

 Apophth. XVII. Religionibus perniciosum et cunctis abominabile detractionis vilium.

 Apophth. XVIII. Dei servum, licet interius de peccatis doleat, exterius tamen spiritualem debere prae se ferre laetitiam.

 Apophth. XIX. Dei gratiae tribuendum hominem quemcunque peccata cavisse.

 Apophth. XX. In spirituali paupertate, non in mundalia opulentia, laetandum.

 Apophth. XXI. Molestum et turbulentum mundanas habere possessiones.

 Apophth. XXII. Deo militaturos omnibus se mundanis debere expropriare.

 Apophth. XXIII. Praelatum laborum et virtulum subditis debere exempla praebere.

 Apophth. XXIV. Carnales non percipere spiritualia.

 Apophth. XXV. Christi pauperibus nullatenus Deum victum aut vestitum negaturum.

 Apophth. XXVI. Solum Deum esse timendum, et ad ejus arbitrium omnia perferenda.

 Apophth. XXVII. Corpus maximum esse hominis adversarium.

 Apophth. XXVIII. Non propalandum Dei secretum.

 Apophth. XXIX. Horas canonicas cum magna devotione dicendas.

 Apophth. XXX. Religiosos nec cellulas debere habere proprias.

 Apophth. XXXI. Mentale lumen corporeo praeponendum.

 Apophth. XXXII. Contemplationem curioso studio praeferendam.

 Apophth. XXXIII. Mulierum aspectum omnino cavendum.

 Apophth. XXXIV. Religiosos contra sui status perfectionem non debere privilegia desiderare.

 Apophth. XXXV. Abstinentiam in religiosis non nisi necessitate compellente relaxandam, et hypocrisis vitium fugiendum.

 Apophth. XXXVI. In hac vita neminem esse laudandum.

 Apophth. XXXVII. Praelatum subditis virtutum exempla dare debere.

 Apophth. XXXVIII. Pecuniam Dei servis non appetendam.

 Apophth. XXXIX. De vestitu et supellectili superflua religiosis verecundandum.

 Apophth. XL. Christi pauperes se pauperioribus subvenire debere.

 Apophth. XLI. Religiosis mendicantibus superfluum quaestum fugiendum.

 Apophth. XLII. Eleemosynam aliquando oratione magis meritoriam.

 Apophth. XLIII. Propter Deum potius, quam propter mundum, bona opera facienda.

 Apophth. XLIV. Sanctorum festivitates non conviviis, sed eorum imitatione celebrandas.

 Apophth. XLV. Magnum esse sanctorum imperium, et religiosis populi tumultum esse solicite vitandum.

 Apophth. XLVI. De intolerabilitate et foeditate daemonis.

 Apophth. XLVII. Magis in Dei benignitate, quam pecuniae thesauris confidendum.

 Apophth. XLVIII. Sanctos mortem non timere et aequaliter in morte ac vita laetari.

 Apophth. XLIX. Sanctos in tribulationibus Dei voluntati conformari.

 Apophth. L. Magna perfectis viris consolatio ex meditatione Dominicae passionis.

 Apophth. LI. Plus esse lucri in vituperiis perpessis, quam in oblatis honoribus.

 Apophth. LII. Tentationibus Dei servos reddi fortiores.

 Apophth. LIII. Non facile disputari posse de fide cum ethnicis.

 Apophth. LIV. Fugienda hypocrisis.

 Apophth. LV. Aliquando negantia etiam justa, ut injustorum supprimatur desiderium.

 Apophth. LVI. Perferenda patienter peccatorum supplicia in hoc saeculo.

 Apophth. LVII. Ex spe gloriae suavis tolerantia passionum.

Apophth. II. Laborum praemium majus et certius esse apud Deum, quam apud homines.

Fratri uterino e regione nuditatem et pauperiem eius irridenti et magni algoris tempore per socium suum aliquantulum sudoris sibi vendi petenti, se nolle respondit: "Sudorem meum, inquit, carius Domino vendam. "