APPENDIX: OPUSCULORUM DUBIORUM.

 Sermo I. De humilitate et patientia.

 Sermo II. Contra peccata mortalia.

 Sermo III. De bono eleemosynae.

 Sermo IV. De amore inimicorum.

 Sermo V. De perfecta obedientia.

 Sermo VI. De animae aestimatione vel dignitate.

 Sermo VII. De sacerdotum obligatione.

Sermo II. Contra peccata mortalia.

Mortalia peccata, fratres, omnino fugiamus. Considerate et videte, quam foedum et abominabile appareat corpus exanime, spiritus vitalitate destitutum, et intelligite multo foetidiorem et immundiorem esse animam sine Deo, qui animae anima est, quando in mortali labe volutatur. Si adeo indiget una creatura altera, quanto magis creatura suo opus habet Creatore. Longius distat a peccato gralia, quam a gralia gloria; infinita est enim inter peccatum et gratiam distantia, inter gratiam vero in sanclis viris et gloriam sola mors intercedit. Qui ergo mortaliter peccat, a Deo elongatur et inferno deputatur, inter quem et peccatorem tantum vita mediat, quae multoties per inopinam et instantaneam mortem tollitur e medio et extinguitur. Quotos vidimus noctu lectum sanos conscendere et in proximo mortuos in foveis sepeliris Deum suppliciter oremus, ut, quos sua gratia refovet, in eadem sanctos conservet et miseros peccatores misericorditer in illa regeneret. O Deum fortem et pium, tam pronum ad ignoscendum poenitentibus, quam potentem et severum ad puniendum obstinatos !