De his, qui volunt vitam istam accipere, et qualiter recipi debeant.
Si qui voluerint hanc vitam accipere et venerint ad fratres nostros, mittant eos ad suos ministros provinciales, quibus solummodo et non aliis recipiendi fratres licentia concedatur. Ministri vero diligenter examinent eos de fide catholica et de ecclesiasticis sacramentis. Et si haec omnia credant et velint ea fideliter confiteri et usque in finem firmiter observare et uxores non habent vel, si habent, et jam monasterium intraverint uxores, vel licentiam eis dederint auctoritate dioecesani episcopi, voto continentiae jam emisso, et illius sint aetatis uxores, quod non possit de eis oriri suspicio, dicant illis verbum sancti evangelii, quod vadant et vendant omnia sua et ea studeant pauperibus erogare, quod si facere non potuerint, sufficit eis bona voluntas. Et caveant fratres et eorum ministri, ne soliciti sint de rebus suis temporalibus, ut libere faciant de rebus suis, quidquid Dominus inspiraverit eis. Si tamen consilium requiratur, licentiam habeant ministri mittendi eos ad aliquos Deum timentes, quorum consilio bona sua pauperibus erogentur. Postea concedant eis pannos probationis, videlicet duas tunicas sine caputio et cingulum et braccas et caparonem usque ad cingulum, nisi eisdem ministris aliud secundum Deum aliquando videatur. Finito vero anno probationis recipiantur ad obedientiam, promittentes, vitam istam semper et regulam observare. Et nullo inodo licebit eis de ista religione exire, juxta mandatum domini Papae, quia secundum sanctum evangelium "nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei. " Et illi, qui jam promiserunt obedientiam, habeant unam tunicam cum caputio et aliam sine caputio, qui voluerint habere. Et qui necessitate coguntur, possint portare calceamenta. Et fratres omnes vestimentis vilibus induantur et possint ea repeciare de saccis et aliis peciis cum benedictione Dei. Quos moneo et exhortor, ne despiciant neque judicent homines, quos viderint mollibus vestimentis et coloratis indutos, uti cibis et potibus delicatis, sed magis unusquisque judicet et despiciat semetipsum.