IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum ars Sophistica sit scientia
Joan. de Magist. quoest. 1. sup. Elench. Aversa quaest. 1. Prooem. Log. sed. 5. Complut. disp. 1. Prooem. quaest. 5.
Quod non, probatio. Nam scientia est effectus demonstrationis, 1. Poster. cont. 5. sed ars Sophistica non est effectus demonstrationis, cum sit effectus syllogismi sophistici : sicut scienta est effectus syllogismi demonstrativi. Item, ars Sophistica est apparens sapientia, et non existens, 1. Elenchorum cap, 1. sed quod est aliquid secundum apparentiam tantum, non est illud quod apparet: cum ergo Sophistica sit apparens sapientia, et non existens, non erit scientia.
Item, si Sophistica esset scientia, Sophista esset sciens. Consequens falsum, ergo Antecedens. Falsitas Consequentis patet ex hoc,quod Sophista est ab apparente scientia, et non existente, captiosus, I. Elenchorum.
Item, Sophistica operatur ad deceptionem, sed nulla scientia intendit deceptionem ; nam omnis ars, et omnis doctrina, bonum quoddam appetere videtur.
Oppositum patet per Philosophum in littera 1. Ethic.