CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Cupientes aliquid de penuria ac tenuitate nostra cum paupercula in gazophylacium Domini mittere, ardua scandere, opus ultra vires nostras agere praesumpsimus, consummationis fiduciam laborisque mercedem in Sa?aritano statuentes, qui prolatis in curationem semivivi duobus denariis, supereroganti cuncta reddere professus est. Delectat nos veritas pollicentis, sel terret immensitas laboris. Desiderium hortatur proficiendi, sed dehortatur infirmitas deficiendi, quam vincit zelus domus Dei Quo inardescentes,fidem nostram adversus errores carnalium atque animalium hominum. " Davidicae turris clypeis munire vel potius munitam ostendere, ac Theologicarum inquisitionum abdita aperire, necnon et Sacramentorum Ecclesiasticorum pro modulo intelligentiae nostrae notitiam tradere studuimus, "non valentes studiosorum fratrum votis jure resistere, eorum in Christo laudabilibus studiis, lingua ac stylo nos servire flagitantium, quas bigas in nobis agitat Christi charitas. "
" Quamvis non ambigamus, omnem humani eloquii sermonem calumniae atque contradictioni aemulorum semper fuisse obnoxium, quia, dissentientibus voluntatum motibus, dissentiens quoque fit animorum sensus, ut cum omne dictum veri ratione perfectum sit, tamen dum aliud aliis aut videtur aut complacet, veritati vel non intellectae, vel offendenti, et impietatis error obnitatur, ac voluntatis invidia resultet, quam Deus saeculi hujus operatur in illis diffidentiae filiis, qui non rationi voluntatem subjiciunt, nec doctrinae studium impendunt, sed his quae somniarunt sapientiae verba coaptare nituntur, non veri, sed placiti rationem sectanes, quos iniqua voluntas non ad intelligentiam veritatis, sed ad defensionem placentium incitat,non desiderantes doceri veritatem, sed ab ea ad fabulas convertentes auditum. Quorum professio est magis placita quam docenda conquirere nec docenda desiderare, sed desideratis doctrinam coaptare. Habent rationem sapientiae in superstitione, quia fidei defectionem sequitur hypocrisis mendax, ut sit in verbis pietas, quam amiserit conscientia, ipsamque simulatam pietatem omni verborum mendacio impiam reddunt, falsae doctrinae institutis fidei sanctitatem corrumpere molientes, auriumque pruriginem sub novello sui desiderii dogmate aliis ingerentes, qui contentioni studentes contra veritatem sine foedere bellant. Inter veri namque assertionem, et placiti defensionem, pertinax pugna est, dum se et veritas tenet, et se voluntas, erroris tuetur ". Horum igitur et Deo odibilem Ecclesiam evertere atque ora oppilare, ne virus nequitiae in alios effundere queant, et lucernam veritatis in candelabro exaltare volentes, in labore multo ac sudore hoc volumen, Deo praestante, compegimus ex testimoniis veritatis in aeternum fundatis, in quatuor libris distinctum. In quo majorum exempla doctrinamque reperies, in quo per dominicae fidei sinceram proles sionem vipereae doctrinae fraudulentiam prodidimus, additum demonstrandae veritatis complexi, nec periculo impiae professionis inserti, temperato inter utrumque moderamine utentes. Sicubi vero parum vox nostra insonuit, non a paternis discessit limitibus. " Non igitur debet hic labor cuiquam pigro vel multum docto videri superfluus, cum multis impigris multisque indoctis, inter quos etiam et mihi sit necessarius ", brevi volumine complicans Patrum sententias, appositis eorum testimoniis, ut non sit necesse quaerenti librorum numerositatem evolvere, cui brevitas quod quaeritur offert sine labore. " In hoc autem tractatu non solum pium lectorem, sed etiam liberum correctorem desidero,maxime ubi profunda versatur veritatis quaestio, quae utinam tot haberet inventores, quot habet contradictores. " Ut autem quod quaeritur facilius occurrat, titulos, quibus singulorum librorum capitula distinguuntur, praemisimus.
PRAEFATIO SCOTI.
Circa Prologum hujus primi libri Sententiarum quaeruntur quinque. Primum de necessitate hujus doctrinae, et spectat ad genus causae efficientis, et est quaestio : Utrum necessarium sit homini pro statu isto aliquam doctrinam specialem supernaturaliter inspirari? Secundum spectat ad genus causae formalis, et est quaestio : Utrum cognitio supernaturalis necessaria viatori,tradita sit sufficienter in sacra Scriptura? Tertium spectat ad genus causae materialis, et est quaestio : Utrum Theologia sit de Deo tanquam de subjecto primo ? Quartum et quintum pertinent ad genus causae finalis, et est quarta quaestio : Utrum Theologia sit practica? Quinta vero quaestio : Utrum ex ordine ad praxim, ut ad finem, dicatur per se scientia practica?