QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Dignitatem Metaphysicae probat, quia ejus objecta sunt prima et certissima. Quoad primam partem, id intellige de primitate cognitionis actualis distinctae ; hac enim cognitione, quo aliqua sunt superiora, eo sunt prius cognita. Acquiritur enim cognitio distincta per definitionem, quae inquiritur per divisionem, incipiendo ab ente usque ad conceptum definiti. Ens ergo, circa quod praecipue versatur Metaphysica, est omnium primum cognitum hac via. Verum cognitione confusa, id est, qua res concipitur,ut exprimitur per nomen, et non ut exprimitur per definitionem, objecta Metaphysica sunt ultima, quia primum cognitum hac via, est ultima species, et ideo ex Avicenna i. Met. e. 3. Metaphysica est ultima scientia in ordine doctrinae, de quo vide Doctorem 1. dist. 3. q. 2. sig. . ad 2. quaest, n. 22. 24. Quoad secundam partem etiam patet, quia principia Metaphysicae, ut, Quodlibet est, vel non est, et similia sunt magis certa, quam aliarum scientiarum principia, magis enim repugnat eis subesse falsum, de quo vide Scot. 1. d. 3. q. 4. art. 2. ubi agit de veritatibus sinceris contraHenricum.Tres rationes,quas docet n.3. unam tantum valere, sunt D. Thomae hic, contra quas agunt Anton. Trombeta lib. 1. quaest. 2. et Antonius Andreas, quaest. 2. ad 3. principale.
. Nunc autem propositio ipsa est ad propositum applicanda, videli cet ad ostendendum dignitatem et nobilitatem hujus scientiae sic : Si omnes homines natura scire desiderant ; ergo maxime scientiam maxime desiderabunt. Ita arguit Philosophus primo hujus cap. 2. et ibidem subdit, quae sit maxime scientia, illa scilicet quae est circa maxime scibilia. Maxime autem dicuntur scibilia dupliciter: vel quia primo omnium sciuntur sine quibus non possunt alia sciri; vel quia sunt certissima cognoscibilia. Utroque autem modo ista scientia considerat maxime scibilia ; igitur haec est maxime scientia, et per consequens maxime desiderabilis. Probatio minoris, quantum ad utramque partem. Quoad primam partem sic : Maxime scibilia primo modo sunt communissima, ut est ens inquantum ens, et quaecumque sequuntur ens inquantum ens: dicit enim Avicenna 1. Metaphys, cap. 5. a, quod ens et res imprimuntur in anima prima impressione, quae non acquiritur ex aliis notioribus se. Et infra b, quae priora sunt ad imaginandum per seipsa, sunt ea quae communia sunt omnibus, sicut res et ens et unum; et ideo non potest manifestari aliquod horum per probationem, quae non sit circularis; haec autem communissima pertinent ad considerationem Metaphysicae secundum Philosophum in 4. hujus in principio : Est enim scientia quae speculatur ens inquantum ens, et quae huic insunt secundum se, etc. Cujus veritas vel necessitas potest sic ostendi : Ex quo communissima primo intelliguntur, ut probatum est per Avicennam, sequitur quod alia specialiora non possunt cognosci, nisi illa communia prius cognoscantur, et non potest istorum communium cognitio tradi in aliqua scientia particulari ; quia qua ratione in una, eadem et in alia, cum ens et unum dicantur aequaliter de omnibus, 10. hujus cap. 3. b. text. com. 7. et 8. et ita idem multoties inutiliter repeteretur: igitur necesse est esse aliquam scientiam universalem, quae per se consideret illa transcendentia, et hanc scientiam vocamus Metaphysicam, quae dicitur a meta, quod est trans, et physis, scientia, quasi transcendens scientia, quia est de transcendentibus.
Sed ista probatio non videtur efficax, quia ens per prius dicitur de substantia ex A. hujus, et unum similiter si est transcendens. Si autem unum est tantum in genere Quantitatis, ut dicetur infra in quaestione quadam super quartum, non sic aequaliter dicitur de omnibus. De intellectu propositionis hujus require in quarto, in dubitationibus. Responsio, si ens aequaliter dicatur de omnibus tunc est probatio evidens. Sed si non aequaliter, sed primo de uno aliquo; igitur in ista scientia de illo primo tractabitur, et de his quae sunt entis secundum se et non in alia scientia, sed de aliquo posteriori, et ita ut prius, una erit scientia universalis, non quia subjectum est universale in praedicando, quia sic non differret a Logica, sed secundum ordinem perfectionis.
Secunda pars minoris probatur sic : Certissima cognoscibilia sunt principia et causae, et tanto secundum se certiora quanto priora, ex illis enim dependet tota certitudo posteriorum ; haec autem scientia considerat hujusmodi principia et causas, sicut probat Philosophus 1. hujus cap. 2. per hoc quod ipsa est sapientia, ut patet ibi in littera. Sic igitur patet qualiter haec scientia est circa maxime scibilia, ex quo sequitur quod sit maxime scientia, et ita maxime appetenda, sicut prius deductum est.