REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum primus actus causandi praecise sit a tribus personis ?
Augustin. I . de Trinit. 4. 5. cap. Firmiter de Summ. Trinitate. D. Tbom. 1. p. quaest. 45. art. 6. Henricus guodlib. 6. quaest. 2. D. Bonavent. 2. dist. 6. dub. 2. Richard. hic art. 4. q. 3. vide Scot. 4. Met. q. 4 et Collat. 31.
Quod non. Richardus 3. de Trinit. cap. 16. Si tantum esset una persona, haberet plenitudinem potentiae et sapientiae ; igitur non necessario est primus actus causandi a tribus personis.
Item, si principium unius actionis est prius principio alterius actionis, igitur et actio prior actione, quia nihil requiritur ad actionem, nisi principium agendi, et id in quo est illud principium. Sed illud principium actus causandi ad extra est prius principio producendi ad intra, quia essentiale principium producendi ad intra, est notionale ; nunc autem essentiale est prius notionali ; ergo, etc.
Item, primum agens agit propter primum finem ; sed Deus non agit propter finem ; igitur, etc. Major patet 2. Physic. Minor patet, quia Deus non potest esse finis sui, quia sicut nobilitaretur ex hoc quod esset finis, sic ignobilitarelur ex hoc quod esset ad finem. Et confirmatur, quia proximum ens ad ultimum finem, est proximum Deo, et Deus est proximus finis ejus, ut nobilissime intelligentis ; igitur non est finis sui.
Oppositum. Ita competit actus causandi tribus, sicut actus spirandi duobus, ut patet per Augustinum 2. de Trinit. cap. 17. ubi ponit quod actus causandi sic convenit tribus, sicut Patri et Filio actus spirandi. Sed actus spirandi praecise est a duobus ; ergo actus creandi, qui est primus actus causand , praecise convenit tribus personis.
Item, posse primo causare, non potest primo competere alteri naturae a natura divina ; et opera Trinitatis sunt indivisa, primo de Trinit. cap. 8. igitur primus actus causandi non potest esse nisi a sola Trinitate.