DE SECRETO

 Quaestio 1

 Quaestio 2

 Quaestio 3

 Quaestio 4

 Quaestio 5

 Quaestio 6

Quaestio 2

Argumentum

Secunda quaestio fuit: utrum in praedicto casu, praelatus accusato debeat seorsum praecipere ut sibi soli dicat veritatem.

Ad

Respondeo dicendum, quod non debet praecipere, nec alter tenetur respondere, quia occulta relinquuntur divino iudicio, manifesta humano; quare in occultis non potest esse homo iudex: et ita nec praecipere nec procedere potest nisi iudex, nec alter tenetur obedire.