Huic ergo operi prooemium praemittit, in quo tria facit. Primo breviter causas operis praelibat, in quo reddit auditorem docilem.
Secundo excusationem subiungit, in quo reddit auditorem benevolum, ibi: idcirco stilum etc.. Tertio ostendit sui operis originem et quasi subiect esse doctrinam Augustini, ex quo reddit auditorem attentum, ibi: vobis tamen etiam illud inspiciendum etc.. Proponit autem quattuor causas sui operis in prima parte. Primo materialem, cum dicit: investigatam diutissime quaestionem, scilicet de trinitate personarum unius dei, in qua et difficultatem materiae insinuat, quae diutina investigatione indiguit, et studii diligentiam, qua ipse eam diutissime investigavit, ut intelligatur investigatam a nobis, quamvis etiam intelligi possit investigatam a pluribus, quia a principio nascentis ecclesiae haec quaestio ingenia fidelium maxime fatigavit.
Secundo tangit causam efficientem: et proximam sive secundariam in hoc quod dicit: quantum mentis nostrae igniculum, et primam sive principalem in hoc quod dicit: illustrare lux divina dignata est. Proxima siquidem causa huius investigationis fuit intellectus auctoris, qui recte igniculus dicitur. Ignis enim, ut dicit dionysius 15 c. Caelestis hierarchiae, maxime competit ad significandas divinas proprietates, tum ratione subtilitatis, tum ratione luminis, tum ratione virtutis activae per calorem, tum ratione situs et motus. Quae quidem deo maxime competunt, in quo est summa simplicitas et immaterialitas, perfecta claritas, omnipotens virtus et altissima sublimitas, Angelis autem mediocriter, sed humanis mentibus infimo modo, quarum propter corpus coniunctum et puritas inquinatur et lux obscuratur et virtus debilitatur et motus in suprema retardatur; unde humanae mentis efficacia recte igniculo comparatur.
Unde nec ad huius quaestionis veritatem inquirendam sufficit, nisi divina luce illustrata, et sic divina lux est causa principalis, humana mens causa secundaria.
Tertio tangit causam formalem in hoc quod dicit: formatam rationibus, et tangit modum agendi quantum ad tria. Primo quantum ad hoc quod argumentando processit; unde dicit: formatam rationibus.
Quaestio namque quamdiu probabilibus rationibus sub dubio exagitatur, quasi informis est, nondum ad certitudinem veritatis pertingens, et ideo formata dicitur esse, quando ad eam ratio additur, per quam certitudo de veritate habetur. Et in hoc providit intelligentiae, quia quod credimus, debemus auctoritati, quod intelligimus, rationi, ut Augustinus dicit. Secundo in hoc quod non solum verbis disseruit, sed etiam scripto mandavit, unde dicit: litterisque mandatam. In quo providit memoriae. Tertio in hoc quod non ad praesentes per modum doctrinae, sed ad absentes per modum epistulae conscripsit. Sic enim etiam Aristoteles diversimode libros suos composuit, quosdam quidem ad praesentes, qui ab ipso audiebant - et hi libri dicuntur auditus, sicut dicitur liber de naturali auditu - quosdam autem ad absentes scribens, sicut liber de anima conscriptus esse significatur in I ethicorum, ubi nominantur exteriores sermones, ut Commentator Graecus ibidem dicit. Unde sequitur: offerendam vobis quasi maiori ad iudicandum communicandamque curavi quasi socio ad profectum. Et in hoc iudicium requirit; unde sequitur: tam vestri cupidus iudicii quam nostri studiosus inventi. Ex hoc enim quod fuit studiosus ad inveniendum, praedictam quaestionem rationibus formavit; ex hoc vero quod fuit cupidus iudicii symmachi, ei formatam obtulit.
Quarto tangit causam finalem, cum dicit: qua in re quid mihi sit animi, id est quem finem intendam ex supra dicta re, quotiens excogitata animo de praedictis vel quibuscumque aliis stilo commendo, intelligi potest ex duobus, tum ex ipsa difficultate materiae, tum ex eo quod colloquor non multitudini, sed raris, scilicet sapientibus, id est vobis tantummodo. Non enim hunc librum scripsit, ut multitudini recitaret, quod quandoque fit propter vulgi favorem, sed tantummodo uni sapienti, unde sequitur: neque enim excitamur, scilicet ad scribendum famae iactatione, id est commendatione, et clamoribus vulgi, sicut poetae recitantes carmina in theatris, inanibus, quia tales clamores frequenter sine ratione sunt. Et sic removit finem inconvenientem et subiungit finem debitum, insinuans quidem finem principalem qui est interior, scilicet perceptio divinae veritatis, et explicans finem secundarium, scilicet iudicium sapientis, unde dicit: sed si quis est fructus exterior, quasi dicat: principa quidem me excitat fructus interior, sed si aliquis est exterior, hic non potest aliam sperare sententiam nisi materiae similem, id est convenientem quasi dicat: non aliud iudicium requiro pro fructu exteriori nisi qui deceat tantam materiam, de qua iudicium concedi non debet ignaviter pigris neque callide invidis, sed solum benevolo sapienti, unde sequitur: quocumque igitur a vobis deieci oculos, scilicet ad quoscumque respexi, non ad vos tantum considerationi meae occurrit, partim, id est in aliquibus, ignava, id est stulta, segnities, id est pigritia, partim LI id est invidia, callidus, id est astutus ad nocendum, in tantum ut contumeliam videatur irrogare divinis tractatibus, qui haec, scilicet divina, proiecerit, id est inordinate exposuerit, talibus monstris hominum - monstra dicuntur homines qui in corpore humano cor gerunt bestiale, propter peccatum bestiis similes effecti in affectu - non agnoscenda potius quam conculcanda, quia non tam quaerunt cognoscere quam vituperare quaecumque dicuntur, propter invidiam; unde dicitur Matth. 7: nolite sanctum dare etc.. Alia littera: ne et ego si aliter facerem, videar etc.
Qui proiecerim etc..
Idcirco stilum etc.. Haec est secunda pars prooemii, in qua subiungit excusationem. Et primo excusat operis difficultatem. Secundo operis imperfectionem, ibi: sed tantum a nobis etc.. Tangit autem triplicem difficult quam sponte huic operi adhibet. Prima est ex brevitate Scripturae, unde dicit: idcirco stilum brevitate contraho, secundum illud Horatii: brevis esse laboro, obscurus fio. Secunda est ex subtilibus rationibus quas inducit, et hoc est quod dicit: ex intimis disciplinis philoso sumpta, quae sunt disciplinae a sensibilibus abstrahentes, quarum principiis et conclusionibus utitur, ut metaphysicae et logicae. Tertia est ex novitate verborum, unde dicit: haec, scilicet sumpta, velo significatio novorum verborum. Quae quidem nova dicuntur vel quantum ad materiam istam, quia alii tractatores huius quaestionis talibus verbis usi non sunt, vel quantum ad eos qui legunt, qui talibus verbis non sunt assueti. Tres autem has difficultates addit quartae, quam supra tetigit, quae est materiae difficultas, ut ea, quae in hoc libro scribuntur, tantum sapientibus colloquatur, qui haec intelligere poterunt, sicut est auctor ipse et ille, ad quem liber conscribitur, alii vero, qui capere intellectu non possunt, a lectione excludantur. Non enim libenter leguntur quae possunt, a lectione excludantur. Non enim libenter leguntur quae non intelliguntur. Et quia ratio ex praecedentibus connectitur, ideo praemisit: idcirco, quod est nota conclusionis. Littera vero plana est.
Deinde cum dicit: sed tantum a nobis quaeri oportet etc., excusat operis defectum, quia scilicet non debet requiri ab eo in hoc opere plus certitudinis quam quantum humana ratio valet ad alta divinitatis conscendere.
Quod probat per locum a minori in aliis artibus, in quibus iste finis unicuique artifici constituitur ut tantum faciat, quantum humana ratio sinit. Non enim medicus semper curat, sed si nihil omittat de his quae facere debet, sine culpa erit, et similiter est in aliis artibus. Unde et in hoc opere, ubi est difficillima materia sensum humanae rationis excedens, magis debet auctori venia dari, si non ad perfectam certitudinem quaestionem deducat. Deinde cum dicit: vobis tamen, ostendit, cuius auctoritatem in scribendo sequatur, scilicet Augustini. Non ut ea tantum dicat quae in libro Augustini inveniuntur, sed quia ea quae Augustinus de trinitate dixit, scilicet quod in absolutis divinae personae conveniunt et in relativis distinguuntur, accipit quasi semina et principia, quibus utitur ad quaestionis difficultatem enodandam. Et sic ipsa veritatis explicatio per multas rationes sunt fructus ex seminibus Augustini in ipso provenientes. Qui autem sint convenientes et uberes, ei, ad quem scribit, inspiciendum committit ad propositam quaestionem accedens.