IN JOB

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

 Capitulus 27

 Capitulus 28

 Capitulus 29

 Capitulus 30

 Capitulus 31

 Capitulus 32

 Capitulus 33

 Capitulus 34

 Capitulus 35

 Capitulus 36

 Capitulus 37

 Capitulus 38

 Capitulus 39

 Capitulus 40

 Capitulus 41

 Capitulus 42

Capitulus 1

Vir erat in terra Hus etc.. Quia, sicut dictum est, intentio huius libri tota ordinatur ad ostendendum qualiter res humanae providentia divina regantur, praemittitur quasi totius disputationis fundamentum quaedam historia in qua cuiusdam viri iusti multiplex afflictio recitatur: hoc enim est quod maxime videtur divinam providentiam a rebus humanis excludere. Huius igitur viri primo persona describitur, et quantum ad sexum dum dicitur vir erat: hic enim sexus ad perferendas molestias invenitur robustior; describitur etiam quantum ad patriam cum dicitur in terra Hus, quae est in partibus orientis, et quantum ad nomen cum dicitur nomine iob: et videntur haec duo posita esse ad insinuandum hoc quod dicitur non esse parabolam sed rem gestam.

Et ne aliquis adversitates quae postmodum inducuntur pro peccatis huius viri ei accidisse crederet, consequenter describitur eius virtus, per quam a peccatis demonstratur immunis. Sciendum siquidem est hominem tripliciter peccare: sunt enim quaedam peccata quibus peccatur in proximum, sicut homicidia, adulteria, furta et alia huiusmodi; quaedam quibus peccatur in deum, sicut periurium, sacrilegium, blasphemia et huiusmodi; quaedam quibus unusquisque in se ipsum peccat, secundum illud apostoli Cor. VI 18 qui fornicatur, in corpus suum peccat. In proximum autem quis peccat dupliciter, occulte per dolum et manifeste per vim; hic autem vir per dolum proximum non circumvenit, unde dicitur et erat vir ille simplex: simplicitas enim proprie dolositati opponitur; nulli violentiam intulit, sequitur enim et rectus: rectitudo enim ad iustitiam proprie pertinet, quae in aequalitate consistit, secundum illud Is. XXVI 7 semita iusti recta est, rectus callis iusti ad inambulandum. Quod autem in deum non peccaverit aperte ostenditur per hoc quod subditur ac timens deum, in quo reverentia ad deum designatur. Quod etiam in se ipsum non peccaverit ostenditur in hoc quod subditur ac recedens a malo, quia malum odio habuit propter se ipsum, non solum propter nocumentum proximi vel offensam dei.

Descripta igitur huius viri et persona et virtute, eius prosperitas consequenter ostenditur, ut ex praecedenti prosperitate gravior sequens iudicetur adversitas, simul etiam ad ostendendum quod ex prima dei intentione iustis semper bona tribuuntur non solum spiritualia sed etiam temporalia; sed quod aliquando iusti adversitatibus premantur accidit propter aliquam specialem causam: unde et a principio homo sic institutus fuit ut nullis subiaceret perturbationibus si in innocentia permansisset.

Principium autem prosperitatis temporalis, post bonam consistentiam personae propriae, consistit in personis coniunctis et praecipue in natis qui sunt quodammodo aliquid parentum. Describitur igitur primo eius prosperitas quantum ad fecunditatem prolis, cum dicitur natique sunt ei septem filii et tres filiae. Convenienter numerosior multitudo marium quam feminarum ponitur quia parentes magis affectare solent filios quam filias, tum quia id quod perfectius est desiderabilius est, mares autem comparantur ad feminas sicut perfectum ad imperfectum, tum quia in auxilium rerum gerendarum solent esse parentes magis nati quam natae.

Deinde ostenditur prosperitas eius quantum ad multitudinem divitiarum et praecipue in animalibus: nam circa principium humani generis, propter hominum paucitatem, agrorum possessio non ita pretiosa erat sicut animalium, et maxime in partibus orientis in quibus usque hodie sunt pauci habitatores prae latitudine regionis. Inter animalia autem primo ponuntur ea quae maxime deserviunt ad victum et vestitum personae, scilicet oves, unde dicitur et fuit possessio eius septem millia ovium; secundo ponuntur ea quae maxime deserviunt ad onera deferenda, scilicet cameli, et hoc est quod subditur et tria millia camelorum; tertio ponuntur ea quae deserviunt ad culturam agrorum, et hoc est quod subditur quingenta quoque iuga boum; quarto ponuntur animalia quibus homines ad vecturam utuntur, unde sequitur et quingentae asinae, ex quibus muli generantur, quibus antiqui maxime insidebant.

Sub istis autem quatuor generibus animalium comprehenduntur omnia alia quae ad eosdem usus deserviunt, puta sub ovibus omnia victui et vestitui necessaria, et sic de reliquis. Et quia homines multas divitias possidentes ad eas gubernandas multitudine indigent famulorum, convenienter subditur ac familia multa nimis. Consequenter ponitur prosperitas eius quantum ad honorem et famam quae longe lateque diffundebatur, et hoc est quod dicitur eratque vir ille magnus inter omnes Orientales, idest honoratus et famosus.

Ad maiorem autem ipsius iob commendationem consequenter disciplina domus eius describitur, quae immunis erat ab illis vitiis quae opulentia gignere solet. Plerumque namque divitiarum abundantia discordiam parit, unde legitur in Genesi quod Abraham et Loth nequiverunt simul habitare, ad vitandum iurgium quod ex rerum abundantia proveniebat.

Frequenter etiam homines multa possidentes, dum ea quae possident immoderate amant, eis tenacius utuntur, unde dicitur Eccl. VI 1 est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines: vir cui dedit deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat, nec tribuit ei deus potestatem ut comedat ex eo. Ab his igitur malis immunis erat domus beati iob: erat enim ibi concordia et iocunda et aequa frugalitas, quod significatur cum dicitur et ibant filii eius et faciebant convivia per domos unusquisque in die sua. Haec autem caritas et concordia non solum inter fratres erat sed usque ad sorores extendebatur, quae frequenter despiciuntur a fratribus propter superbiam quam opulentia plurimum gignit, unde subditur et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis vinum. Simul etiam designatur in hoc securitas quae de castitate filiarum habebatur; alias enim non circumducendae erant sed includendae, secundum illud sapientis Eccli. XXVI 13 in filia non avertente se firma custodiam, ne inventa occasione abutatur se.

Sicut autem in domo iob frugalitas et concordia vigebat, sic in ipso job vigebat sancta sollicitudo puritatis quam frequenter divitiae obruunt vel etiam minuunt, secundum illud Deut.. Incrassatus est dilectus et recalcitravit, et postea sequitur dereliquit deum factorem etc.. Et quidem de sua puritate intantum sollicitus erat quod ab his quae inquinare poterant totaliter procul erat: dictum est enim supra quod erat timens deum et recedens a malo. Sed etiam circa filiorum puritatem maxime sollicitus erat; permittebat siquidem eos convivia agere eorum indulgens aetati: quaedam enim in iuvenibus tolerantur quae in personis gravibus reprehensibilia sunt. Et quia in conviviis vix aut numquam homines vitare possunt quin vel per ineptam laetitiam vel per inordinatam loquacitatem aut etiam immoderatum cibi usum offendant, filiis quos a conviviis non arcebat purificationis exhibebat remedium, unde dicitur cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos iob et sanctificabat illos.

Dicuntur autem in orbem dies transire convivii quia cum septem filii essent et unusquisque in die sua convivium faceret, per omnes dies septimanae seriatim huiusmodi consummabant convivia; postmodum quasi circulariter sive orbiculariter, sicut in diebus septimanae ita in conviviis ad principium rediebatur.

Notandum autem quod licet iob filiis indulgeret ut convivia agerent, tamen ipse suam gravitatem conservans eorum conviviis se non immiscebat: unde dicitur quod mittebat ad eos, non quod ipse ad eos iret. Modus autem sanctificationis quo per internuntium sanctificabat potest intelligi dupliciter: vel quia salubribus monitis eos instrui faciebat ut si quid in conviviis deliquerant emendarent, vel etiam expiationis aliquem ritum habebant quo huiusmodi delicta expiabantur, sicut et sacrificia etiam ante legem data fuerunt, et primitiarum et decimarum oblatio.

In conviviis autem homines interdum non solum impuritatem incurrunt modis praedictis, sed etiam gravioribus peccatis immerguntur usque ad dei contemptum, propter lasciviam ratione absorpta et a reverentia divina abstracta, sicut in exodo dicitur sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere, idest fornicari vel idolis immolare. Iob igitur non solum contra levia delicta filiis sanctificando subveniebat, sed etiam contra graviora remedium studebat apponere quo eis deus placaretur, unde sequitur consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos. In quibus verbis ostenditur perfectio devotionis ipsius, et quantum ad tempus quia diluculo consurgebat, secundum illud Psalmi mane astabo tibi etc.; et quantum ad modum oblationis quia holocausta offerebat quae totaliter comburebantur ad honorem dei, nulla parte relicta in usum offerentis vel eius pro quo offerebatur sicut erat in hostiis pacificis et pro peccato: dicitur enim holocaustum quasi totum incensum; et quantum ad numerum quia per singulos filios holocausta offerebat: singula enim peccata convenientibus satisfactionibus sunt expianda.

Causam autem oblationis holocaustorum subiungit dicens dicebat enim, scilicet iob in corde suo, non quidem de peccatis filiorum certus sed dubitans, ne forte peccaverint filii mei, scilicet opere vel verbo, et benedixerint deo in cordibus suis. Quod quidem dupliciter intelligi potest. Uno modo ut totum intelligatur coniunctim: quamvis enim benedicere deum sit bonum, tamen benedicere deum de hoc quod homo peccavit significat voluntatem in peccatis quiescentem, et quantum ad hoc vituperatur, sicut in zacharia dicitur contra quosdam: pasce pecora occisionis, quae qui possederant occidebant et non dolebant et vendebant ea dicentes: benedictus dominus.

Divites facti sumus. Alio modo ut intelligatur divisim, et sic per hoc quod dicitur benedixerint, intelligitur maledixerint: crimen enim blasphemiae tam horribile est ut pia ora ipsum nominare proprio nomine reformident, sed ipsum per contrarium significant.

Et convenienter pro peccato blasphemiae holocausta offeruntur, quia ea quae in deum committuntur honoratione divina sunt expurganda.

Solet autem contingere quod divinus cultus a quibusdam devote perficiatur si rarus sit, cum autem frequens fuerit in fastidium venit, quod est peccatum accidiae, cum aliquis scilicet tristatur de spirituali labore. Cui quidem vitio iob subiectus non erat, nam subditur sic faciebat iob cunctis diebus, quasi perseverantem in divino cultu devotionem conservans.

Quadam autem die cum venissent etc.. Post prosperitatem beati iob enumeratam ponitur adversitas ipsius, et primo inducitur causa ipsius. Et ne quis putaret adversitates iustorum absque divina providentia procedere et per hoc aestimaret res humanas providentiae subiectas non esse, praemittitur quomodo deus de rebus humanis curam habet et eas dispensat. Hoc autem symbolice et sub aenigmate proponitur secundum consuetudinem sacrae Scripturae, quae res spirituales sub figuris rerum corporalium describit, sicut patet Is. VI 1 vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et in principio ezechielis et in pluribus aliis locis. Et quamvis spiritualia sub figuris rerum corporalium proponantur, non tamen ea quae circa spiritualia intenduntur per figuras sensibiles ad mysticum sensum pertinent sed litteralem, quia sensus litteralis est qui primo per verba intenditur, sive proprie dicta sive figurate.

Sciendum est autem quod divina providentia tali ordine res gubernat quod inferiora per superiora dispensat; corpora enim generabilia et corruptibilia subduntur motui corporum caelestium, et similiter inferiores spiritus rationales mortalibus corporibus uniti, scilicet animae, per superiores spiritus incorporeos administrantur. Hoc autem habet ecclesiastica traditio quod inter incorporeos spiritus quidam sunt boni qui, puritatem in qua creati sunt conservantes, divina gloria perfruuntur a dei voluntate numquam recedentes: et hi quidem spiritus in Scripturis interdum dicuntur Angeli, idest nuntii, quia divina hominibus annuntiant, interdum autem filii dei dicuntur inquantum deo per participationem gloriae assimilantur. Mali autem spiritus quidam sunt, non per naturam aut per creationem cum cuiusque naturae auctor sit deus nec summum bonum potest esse causa nisi bonorum, sed sunt mali per propriam culpam; huiusmodi autem spiritus in Scripturis Daemones dicuntur, et eorum primus dicitur diabolus, quasi deorsum cadens, vel etiam Satan, idest adversarius. Utrique igitur spiritus homines ad aliqua agenda movent, boni quidem ad bona mali autem ad mala. Et sicut homines moventur a deo per spiritus supra dictos, ita etiam ea quae per homines aguntur dicuntur in Scripturis eisdem spiritibus mediantibus ad divinum examen referri. Ad ostendendum igitur quod tam bona quam mala quae homines agunt divino iudicio subsunt, dicitur quadam autem die cum venissent filii dei ut assisterent coram domino, affuit inter eos etiam Satan.

Sciendum vero est quod Angeli, qui hic filii dei dicuntur, assistere dicuntur domino dupliciter: uno modo inquantum deus ab eis conspicitur, sicut scriptum est in Daniele millia millium ministrabant ei et decies centena millia assistebant ei, alio modo inquantum ipsi Angeli et eorum actus a deo conspiciuntur; nam qui alicui domino assistunt, et eum conspiciunt et ab eo conspiciuntur. Primo igitur modo assistere non convenit Angelis nisi beatis qui divina visione perfruuntur, nec his omnibus sed illis tantum qui inter eos superiores existunt, qui magis intime divina visione perfruuntur et ad exteriora ministeria, secundum dionysii sententiam, non exeunt: unde et a ministrantibus in praedicta auctoritate Danielis assistentes distinguuntur. Secundo autem modo assistere convenit non solum omnibus bonis Angelis sed etiam malis et etiam hominibus, quia quaecumque per eos aguntur divino conspectui et examini subduntur, et propter hoc dicitur quod cum venirent filii dei ut assisterent coram domino, affuit inter eos etiam Satan. Et quamvis ea quae per Angelos bonos vel malos administrantur continue divino conspectui et examini subdantur, et sic semper et filii dei assistant et Satan adsit inter eos, dicitur tamen quadam die, secundum morem Scripturae quae ea quae supra tempus sunt interdum per tempus designat ex aliquibus quae dicuntur in tempore; sicut in principio Genesis dicitur deus aliqua dixisse primo vel secundo die quamvis eius dicere sit aeternum, propter hoc quod ea quae ab ipso dicuntur fiebant in tempore. Ita et nunc, quia factum de quo nunc intenditur determinato tempore extitit, dicuntur administratores huius facti quadam die coram domino astitisse quamvis coram domino assistere numquam desistant.

Considerandum est etiam quod ad dei iudicium aliter referuntur ea quae per bonos Angelos aguntur aliter ea quae per malos. Nam boni Angeli hoc intendunt ut ea quae agunt referantur in deum, et ideo dicitur quod filii dei venerunt ut assisterent coram domino, quasi proprio motu et intentione omnia divino iudicio subdentes; mali vero Angeli non intendunt ea quae agunt referre in deum, sed eis nolentibus hoc accidit ut quicquid agunt subdatur divino iudicio, et ideo non dicitur de Satan quod venit ut assisteret coram domino sed solum quod affuit inter eos. Dicitur autem inter eos tum propter naturae parilitatem, tum ad insinuandum quod mala non sunt ex principali intentione sed superveniunt bonis quasi per accidens.

Est autem differentia inter ea quae per bonos Angelos et malos aguntur: nam boni Angeli nihil agunt nisi ad quod divino iussu et voluntate moventur, in omnibus enim voluntatem divinam sequuntur; mali vero sua voluntate discordant a deo, unde ea quae ipsi agunt a deo aliena existunt quantum ad eorum intentionem. Et quia non consuevimus interrogare de his quae nos facimus sed de his quae absque nobis fiunt, ideo non dicitur quod dominus aliquid quaesierit a filiis dei sed solum a Satan, et hoc est quod subditur cui dixit dominus: unde venis? et notandum est quod non dicit ei dominus quid facis? aut ubi es? sed unde venis?, quia ea ipsa facta quae per Daemones procurantur interdum ex divina voluntate proveniunt, dum per eos vel puniuntur mali vel exercentur boni; sed Daemonum intentio semper mala est et a deo aliena, et ideo a Satan quaeritur unde venis? quia eius intentio, a qua procedit tota ipsius actio, a deo est aliena.

Sciendum autem est quod dicere dupliciter accipitur, nam quandoque refertur ad conceptum cordis, quandoque autem ad significationem qua huiusmodi conceptus alteri exprimitur. Secundum igitur primum modum dicere dei est aeternum et nihil est aliud quam generare filium qui est verbum ipsius.

Secundo autem modo temporaliter deus aliqua dicit, diversimode tamen secundum quod congruit eis quibus dicit: nam hominibus corporeos sensus habentibus aliquando deus locutus est corporeo sono formato in aliqua subiecta creatura, sicut vox sonuit in baptismo et in transfiguratione christi: hic est filius meus dilectus; aliquando autem per imaginariam visionem, sicut multotiens legitur in prophetis; aliquando autem intelligibili expressione, et hoc modo intelligendum est deum ad Satan dixisse inquantum eum intelligere facit quod ea quae ipse agit a deo conspiciuntur.

Sicut ergo dicere dei ad Satan est ei notitiam praebere, ita respondere Satan deo est non quidem alicuius rei deo notitiam tradere sed considerare omnia sua divino conspectui aperta esse, et secundum hunc modum dicitur qui respondens ait: circuivi terram et perambulavi eam. Per hoc igitur quod dominus dicit ad Satan unde venis? intentionem et acta diaboli deus examinat; per hoc autem quod Satan respondet circuivi terram et perambulavi eam, quasi suorum actuum deo rationem reddit, ut ex utroque ostendatur omnia quae per Satan fiunt divinae providentiae subiecta esse. Per circuitum autem Satan calliditas eius ostenditur ad explorandum quos decipere possit, secundum illud I Petri ult.

Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Convenienter autem per circuitum calliditas designatur, sicut per rectum simplex iustitia, nam rectum est cuius medium non exit ab extremis: quia igitur actio iusti a suo principio quod est voluntas et fine intento non discrepat, convenienter iustis ascribitur rectitudo; callidorum autem est aliud praetendere et aliud intendere, et sic id quod demonstrant ex suo opere exit ab extremis dum nec voluntati concordat nec fini: unde recte callidi circuire dicuntur, propter quod scriptum est in circuitu impii ambulant.

Sciendum vero est quod etsi diabolus erga cunctos tam bonos quam malos calliditatis suae studio utatur, effectum tamen calliditatis suae in solis malis consequitur, qui recte terra nominantur; cum enim homo compositus sit ex natura spirituali et carne terrena, malum hominis in hoc consistit quod, derelictis spiritualibus bonis ad quae secundum rationalem mentem ordinatur, terrenis bonis inhaeret quae sibi competunt secundum carnem terrenam: et ideo mali inquantum naturam terrenam sequuntur recte terra dicuntur. Huiusmodi igitur terram non solum circuit Satan sed etiam perambulat, quia in eis effectum suae malitiae complet: in perambulatione enim complementum processus ipsius designatur, sicut e contrario de viris iustis dicitur quod in eis deus perambulat, unde apostolus Cor. VI 16 inducit inhabitabo in illis et inambulabo inter eos.

Potest etiam et ex hoc aliud intelligi. Triplex enim est status viventium: quidam sunt super terram, idest in caelo, ut Angeli et beati omnes, quidam in terra sicut homines mortali carne viventes, quidam autem sub terra ut Daemones et damnati omnes. Primos igitur Satan neque circuit neque perambulat, quia in caelestibus civibus nihil malitiae potest esse, sicut nec in caelestibus corporibus invenitur aliquod malum naturae; eos autem qui sunt in inferno perambulat sed non circuit, quia eos totaliter suae malitiae subiectos habet, nec oportet ut ad eos decipiendos aliqua calliditate utatur; eos autem qui sunt in terra circuit et perambulat, quia et caliditate eos decipere nititur et quosdam eorum ad suam malitiam trahit, qui maxime per terram designantur, ut dictum est.

Et quod per terram homines terreni designentur satis aperte ostenditur per hoc quod dominus iob, quamvis in terra habitantem, a terra segregare videtur.

Nam cum Satan dixisset circuivi terram et perambulavi eam, subiungitur dixitque dominus ad eum: numquid considerasti servum meum iob, quod non sit ei similis in terra? frustra enim quaesitum videretur an iob considerasset qui terram circuisse et perambulasse se asserebat, nisi servum suum iob praeter terram esse intelligeret. Et manifeste ostendit in quo a terra segregetur in hoc quod dicit servum meum Iob. Homo enim quasi medius constitutus est inter deum et res terrenas, nam mente inhaeret deo carne autem rebus terrenis coniungitur; omne autem medium duorum eo magis ab uno extremo recedit quo magis alteri appropinquat: homo igitur quanto magis deo inhaeret tanto remotior est a terra. Hoc autem est servum dei esse quod mente deo inhaerere, nam servus est qui non sui causa est: ille autem qui mente deo inhaeret se ipsum in deum ordinat quasi servus amoris non timoris.

Et notandum est quod affectiones terrenae aliquo modo a remotis imitantur spirituales affectus quibus mens deo coniungitur, sed ad eorum similitudinem nullo modo pervenire possunt: nam et amor terrenus ab amore dei deficit, et per consequens omnis affectio, nam cuiuslibet affectionis est amor principium. Unde convenienter postquam dixerat numquid considerasti servum meum iob, subditur quod non sit similis ei in terra? quia nihil in terrenis spiritualibus aequari potest. Quamvis et possit aliter intelligi: nam in unoquoque sancto est aliqua virtutis praeminentia quantum ad aliquem specialem usum, propter quod de singulis confessorum in ecclesia canitur non est inventus similis illi qui conservaret legem excelsi, nisi quod in christo omnia secundum perfectissimam excellentiam fuerunt; et secundum hunc modum intelligi potest quod nullus in terra habitantium similis erat iob, inquantum iob praeminebat quantum ad aliquem usum virtutis. In quo autem iob fuerit servus dei et nullus ei similis in terra, ostendit cum subdit homo simplex et rectus ac timens deum et recedens a malo, quae quia supra exposita sunt ad praesens dimittantur.

Considerandum autem quod deus iustorum vitam non solum ad eorum bonum ordinat sed aliis eam conspicuam reddit; sed conspicientes eam non similiter afficiuntur ad ipsam: nam boni eam pro exemplo habentes ex ipsa proficiunt, mali vero si non corriguntur ut eius exemplo boni fiant, ex sanctorum vita inspecta deficiunt dum vel per invidiam torquentur vel falsis iudiciis eam pervertere conantur, secundum illud apostoli Cor. II 15 christi odor bonus sumus deo, et in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt: aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam. Sic igitur deus sanctorum vitam non solum ab electis considerari vult ad profectum salutis sed etiam ab iniquis ad cumulum damnationis, quia ex vita sanctorum condemnabilis ostenditur perversitas impiorum, secundum illud quod dicitur Sap. IV 16 condemnat iustus mortuus vivos impios. Et ideo dominus ad Satan dicit numquid considerasti servum meum iob etc., quasi dicat: terram quidem circuis et perambulas, sed servum meum iob solum considerare potes et eius virtutem mirari.

Solet autem perversorum hominum, quorum princeps est Satan et eorum hic personam gerit, talis esse consuetudo ut, sanctorum vitam quia reprehendere non possunt, non ex recta intentione eos agere calumnientur, secundum illud Eccli. XI 33 bona in mala convertens insidiatur et in electis imponet maculam. Et hoc apparet ex hoc quod subditur cui respondens Satan ait: numquid frustra iob timet deum? quasi dicat: negare non possum quin bona faciat, sed hoc non agit ex recta intentione propter tuum amorem et honestatis, sed propter temporalia quae a te consecutus est. Et ideo dicit numquid frustra iob timet deum? illud enim frustra facere dicimur ex quo id quod intendimus assequi non possumus; iob autem tibi servit propter temporalia quae a te assecutus est, unde non est frustra quod tibi serviendo te timet.

Et quod temporalem prosperitatem consecutus sit ostendit quantum ad duo. Primo quantum ad immunitatem malorum, quia scilicet praeservatus erat a deo ab omni adversitate, et hoc est quod dicit nonne tu vallasti, idest protexisti sicut protegit vallum aut murus, eum, quantum ad suam personam, ac domum eius, quantum ad prolem et familiam, et universam substantiam eius, quantum ad possessiones; et addit per circuitum, ut perfecta immunitas ostendatur, quia illud quod per circuitum vallatur ex nulla parte potest pati insultum. Secundo ostendit eius prosperitatem quantum ad multiplicationem bonorum, et hoc est quod dicit operibus manuum eius benedixisti.

Et quidem cum deus dicendo omnia faciat, benedicere dei est bonitatem rebus dare: tunc ergo deus operibus alicuius benedicit quando ea ad bonum perducit ut finem debitum consequantur. Et quia quaedam bona homini proveniunt absque suo opere et intentione, propter hoc addit et possessio eius crevit in terra. Sic igitur Satan calumniatur facta beati iob quasi ea ex intentione ageret bonitatis terrenae; unde manifestum est quod bona quae agimus non referuntur ad prosperitatem terrenam quasi ad praemium, alias non esset perversa intentio si quis propter prosperitatem temporalem deo serviret; et similiter e contrario adversitas temporalis non est propria poena peccatorum, de quo fere in toto libro quaestio erit.

Vult autem ostendere Satan quod propter prosperitatem terrenam quam consecutus erat iob deo servierat per oppositum: si enim cessante prosperitate terrena iob deum timere desineret, manifestum fieret quod propter prosperitatem terrenam qua fruebatur deum timebat; et ideo subdit sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet, scilicet ea auferendo, nisi in faciem benedixerit tibi, idest manifeste maledixerit, supple male mihi accidat. Et notandum quod ex magna adversitate etiam vere iustorum interdum corda commoventur, sed simulate iusti ex modica adversitate turbantur velut nullam virtutis radicem habentes.

Vult ergo Satan innuere quod iob non vere iustus erat sed simulate, et ideo dicit quod si etiam paululum adversitate tangatur murmuraret contra deum, quod est deum blasphemare. Et signanter dicit nisi in faciem benedixerit tibi, ut significet quia etiam in prosperitate in corde suo deum quodammodo blasphemabat dum eius amori temporalia praeponebat, sed prosperitate sublata etiam in faciem blasphemaret, idest manifeste. Potest et aliter intelligi hoc quod dicit nisi in faciem benedixerit tibi, ut benedictio proprie sumatur et sit sensus: si tu paululum eum tangas prosperitatem terrenam auferendo, haec mihi accidant nisi manifestum fiat quod antea benedixerit tibi non in vero corde sed in facie, idest ad apparentiam hominum.

Et quia, sicut dictum est, dominus sanctorum virtutem vult omnibus esse notam, et bonis et malis, placuit sibi ut sicut bona facta eius omnes conspexerant ita etiam recta eius intentio omnibus fieret manifesta: et ideo voluit iob prosperitate terrena privare, ut eo in dei timore perseverante manifestum fieret quod ex recta intentione et non propter temporalia deum timebat. Sed sciendum est quod deus malos punit et per bonos Angelos et per malos, sed bonis numquam adversitatem inducit nisi per malos: et ideo super beatum iob adversitatem non nisi per Satan induci voluit, et propter hoc subditur dixit ergo dominus ad Satan: ecce universa quae habet in manu tua sunt, idest potestati tuae trado, tantum in eum ne extendas manum tuam. Ex quo manifeste datur intelligi quod iustis viris Satan non quantum vult sed quantum permittitur nocere potest. Considerandum etiam quod dominus dictum non praecepit Satan ut iob offenderet sed solum ei potestatem dedit, quia voluntas nocendi inest cuilibet malo ex se ipso sed potestas non nisi a deo.

Patet igitur ex praedictis hanc fuisse causam adversitatis beati iob ut eius virtus omnibus fieret manifesta, unde et de tobia dicitur quod ideo dominus ei tentationem evenire permisit ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob. Cavendum autem est ne credatur dominum ex verbis Satan inductum esse ad permittendum iob affligi, sed aeterna dispositione hoc ordinavit ad manifestandam virtutem iob contra omnes calumnias impiorum: et ideo praemittitur calumnia et subsequitur divina permissio.

Egressusque est Satan a facie domini etc.. Posita causa adversitatis beati iob, consequenter ostenditur qualiter ei huiusmodi adversitas supervenit. Et quia tota inducta est per Satan, ideo de ipso primo dicitur egressusque est Satan a facie domini, quasi ad utendum potestate sibi permissa. Et signanter dicitur quod egressus est a facie domini, nam Satan secundum quod potestas ei permittitur nocendi alicui coram facie domini est, quia ex rationabili dei voluntate hoc accidit, sed dum exequitur permissam sibi potestatem a facie domini exit, quia ab intentione permittentis recedit; quod in proposito apparet: permissum enim fuit ei a deo ut posset nocere iob ad manifestandam eius virtutem, sed Satan non propter hoc eum afflixit sed ut eum ad impatientiam et blasphemiam provocaret. Simul autem in hoc manifeste apparet verum esse quod supra diximus, Satan affuisse inter filios dei coram eo assistentes secundum quod assistere dicuntur deo aliqui prout divino iudicio et examini subduntur, non secundum quod assistere coram deo dicuntur qui deum vident: unde et hic non dicitur quod Satan abiecerit a facie sua deum sed quod egressus est a facie domini, quasi ab intentione providentiae eius recedens licet ordinem providentiae effugere non valens.

Considerandum est autem quod in adversitate enarranda ordo contrarius observatur ordini quo fuerat prosperitas enarrata. Nam in prosperitate enarrata a potioribus ad minora processit incipiens a persona ipsius iob, et post hoc posuit prolem et deinde animalia, primo oves et deinceps alia: et hoc rationabiliter quia perpetuitas quae in persona salvari non potest quaeritur in prole, ad cuius sustentationem possessionibus indigetur. In adversitate autem proponitur e converso: nam primo narratur amissio substantiae, secundo oppressio prolis, tertio afflictio propriae personae, et hoc ad adversitatis augmentum, nam ille qui maiori adversitate oppressus est minorem non sentit, sed post minorem sentitur maior. Et ideo ut a singulis adversitatibus iob propriam afflictionem sentiret et sic magis ad impatientiam commoveretur, incepit Satan a minori adversitate iob affligere et paulatim processit ad maiora.

Considerandum est etiam quod ab his quae subito superveniunt hominis animus magis commovetur, nam praecogitata adversa facilius tolerantur; et ideo ut iob magis commoveretur, in tempore maximae iocunditatis quando minus de adversitate cogitari poterat, ei Satan adversitatem induxit, ut etiam ex ipsa iocunditate praesenti adversitas gravior appareret: nam contraria iuxta se posita magis elucescunt. Et ideo dicitur cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum, quod specialiter ponitur ad iocunditatis indicium, secundum illud Eccli. XXXI 35 vinum in iocunditate creatum est, non in ebrietate, ab initio; in domo fratris sui primogeniti, quod etiam ad maiorem solemnitatem ponitur: probabile enim est quod in domo primogeniti solemnius convivium celebraretur; nuntius venit ad iob qui diceret: boves arabant, ut ex memoria fructus damnum intolerabilius videretur; et asinae pascebantur iuxta eos, quod etiam ponitur ad augmentum doloris, dum consideraret quod eo tempore hostes supervenerunt quo plura simul possent rapere; et irruerunt sabaei, hostes scilicet a remotis venientes, a quibus non de facili recuperari possent quae rapuissent; tuleruntque omnia, ne si aliqua reliquissent, ea saltem sufficerent ad necessarium usum et ad propaginem; et pueros percusserunt gladio, quod viro iusto gravius fuit; et evasi ego solus ut nuntiarem tibi, quasi dicat: ideo hoc divina dispositione evenit ut ego solus evaderem, ut tu posses habere nuntium tanti damni, quasi deus te dolore affligere intendit.

Hac autem adversitate nuntiata statim altera nuntiatur, ne si aliquod intervallum fieret interim ad cor suum rediret et se ad patientiam praepararet, et sic sequentia facilius sustineret; et propter hoc subditur cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit: ignis dei, idest a deo missus, descendit de caelo, ut quasi eius menti imprimeretur quod non solum ab hominibus sed etiam a deo persecutionem pateretur, et sic facilius contra deum provocaretur; et tactas oves puerosque consumpsit, quasi divinitus hoc procuratum sit ut statim ad tactum ignis omnia consumarentur, quod est supra naturalem virtutem ignis; et effugi ego solus ut nuntiarem tibi. Sequitur sed adhuc illo loquente venit alius et dixit: chaldaei, qui erant feroces et potentes; unde ad eorum potentiam ostendendam subditur fecerunt tres turmas, ut sic vindicta sperari non possit nec recuperatio damni; de quo damno subditur et invaserunt camelos etc.. Sequitur de oppressione prolis: adhuc loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit: filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui, ut ex hoc eorum mors tristior foret quo iob poterat dubitare eos in statu alicuius peccati fuisse morte praeventos: nam et ipse propterea sanctificabat eos et holocausta per singulos offerebat quia timebat ne in conviviis aliquod peccatum incurrissent. Et ne forte posset credi quod paenituerint et animae suae providerint, subditur repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quatuor angulos domus, quod dicitur ad ostendendum vehementiam venti qui praeter consuetudinem totam domum simul subvertit, ut per hoc ostendatur ex divina voluntate processisse, et sic facilius contra deum moveretur dum affligebatur ab eo cui devota mente servierat. Et ad maiorem doloris cumulum subditur damnum interemptae prolis, cum dicitur quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt, scilicet omnes, ne saltem in aliquo evadente ex liberis posteritatis spes remaneret. Et hoc eo magis credebatur dolorosum quo liberis omnibus interemptis, aliquis famulorum evadere potuit ad concitandum dolorem, nam sequitur et effugi ego solus ut nuntiarem tibi.

Considerandum vero est quod cum omnis praedicta adversitas sit per Satan inducta, necesse est confiteri quod deo permittente Daemones possunt turbationem aeris inducere, ventos concitare, et facere ut ignis de caelo cadat. Quamvis enim materia corporalis non oboediat ad nutum Angelis neque bonis neque malis ad susceptionem formarum sed soli creatori deo, tamen ad motum localem natura corporea nata est spirituali naturae oboedire; cuius indicium in homine apparet, nam ad solum imperium voluntatis moventur membra ut opus a voluntate dispositum prosequantur. Quaecumque igitur solo motu locali fieri possunt, haec per naturalem virtutem non solum spiritus boni sed etiam mali facere possunt, nisi divinitus prohibeantur; venti autem et pluviae et aliae huiusmodi aeris perturbationes ex solo motu vaporum resolutorum ex terra et aqua fieri possunt, unde ad huiusmodi procuranda naturalis virtus Daemonis sufficit: sed interdum ab hoc divina virtute prohibentur ut non liceat eis facere omne quod naturaliter possunt. Nec est contrarium quod dicitur Ier. XIV 22 numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? aliud enim est naturali cursu pluere, quod solius dei est qui causas naturales ad hoc ordinavit, aliud vero est causis naturalibus a deo ad pluendum ordinatis interdum artificialiter uti ad pluviam, vel ventum interdum quasi extraordinarie producendum.

Tunc surrexit iob etc.. Enumerata adversitate beati iob, agitur hic de patientia quam in adversitate monstravit. Sciendum autem est ad evidentiam eorum quae hic dicuntur quod circa corporalia bona et circa animi passiones antiquorum philosophorum diversa opinio fuit. Nam stoici dixerunt bona exteriora nulla bona hominis esse, et quod pro eorum amissione nulla tristitia animo sapientis poterat inesse; Peripateticorum vero sententia fuit quod bona exteriora sunt quidem aliqua hominis bona, non quidem principalia sed quasi instrumentaliter ordinata ad principale hominis bonum, quod est bonum mentis: et propter hoc sapientem in amissionibus exteriorum bonorum moderate tristari concedebant, ita scilicet quod per tristitiam ratio non absorberetur ut a rectitudine declinaret. Et haec sententia verior est et ecclesiasticae doctrinae concordat, ut patet per Augustinum in libro de civitate dei.

Hanc igitur sententiam iob secutus, tristitiam quidem in adversitate monstravit, tamen sic moderatam ut rationi subiecta esset, et ideo dicitur quod tunc surrexit iob et scidit tunicam suam, quod apud homines solet esse tristitiae indicium. Notandum vero est quod dicit tunc, scilicet post mortem filiorum auditam, ut de eis magis quam de amissione rerum doluisse videatur. De amicis enim mortuis non dolere duri et insensibilis cordis esse videtur, sed virtuosi est hunc dolorem non immoderatum habere, secundum illud apostoli Thess. IV 13 nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent: et hoc in beato iob fuit, unde et status mentis eius per actum exteriorem apparuit. Quia enim ratio erecta stetit, congruenter dicitur quod iob surrexit, quamvis homines dolentes magis soleant prosterni; quia vero tristitiam patiebatur sed non penetrantem usque ad intima rationis perturbanda, in exterioribus tristitiae signum ostendit quantum ad duo, scilicet quantum ad ea quae sunt extra naturam corporis, unde dicitur et scidit tunicam suam, et quantum ad ea quae de natura corporis procedunt, unde dicitur et tonso capite, quod apud eos qui comam nutriunt solet esse doloris indicium. Unde haec duo signa tristitiae convenienter praemissis adversitatibus respondent, nam scissio tunicae respondet amissioni rerum, tonsio capitis amissioni filiorum. Tunc autem mens erecta stat quando humiliter deo subicitur: unumquodque enim tanto in maiori nobilitatis altitudine consistit quanto magis suo perfectivo substat, sicut aer dum subditur luci et materia dum subditur formae; quod igitur mens beati iob per tristitiam deiecta non erat sed in sua rectitudine persistens, manifestatur per hoc quod deo se humiliter subdidit, nam sequitur corruens in terram adoravit, ad humilitatis et devotionis indicium demonstrandum.

Et non solum factis statum suae mentis declaravit sed etiam verbis; rationabiliter enim demonstravit, etsi tristitiam pateretur, se tristitiae non debere succumbere. Primo quidem ex condicione naturae, unde dicitur et dixit: nudus egressus sum de utero matris meae, scilicet terrae quae est communis mater omnium, nudus revertar illuc, idest in terram; et secundum hunc modum dicitur Eccli. XL 1 occupatio magna creata est hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium. Potest et aliter intelligi, ut quod dicitur de utero matris meae accipiatur ad litteram de utero mulieris quae genuit eum, quod autem dicitur nudus revertar illuc intelligitur quod haec dictio illuc facit simplicem relationem: non enim aliquis iterato in ventrem matris revertitur, sed revertitur in illum statum quem habuit in utero matris quantum ad aliquid, scilicet quantum ad hoc quod est alienum esse a conversatione humana. Hoc igitur dicens rationabiliter ostendit quod propter amissionem exteriorum bonorum non debet homo tristitia absorberi, quia exteriora bona non sunt ei connaturalia sed accidentaliter adveniunt, quod ex hoc patet quia homo sine eis in hunc mundum venit et sine eis recedit: unde accidentalibus bonis sublatis, si substantiale remaneat, non debet homo tristitia superari etsi eum tristitia tangat.

Secundo ostendit idem ex divina operatione dicens dominus dedit, dominus abstulit: ubi primo consideranda est vera eius sententia de providentia divina circa res humanas. In hoc enim quod dixit dominus dedit, confessus est prosperitatem mundanam hominibus advenire non casualiter neque ex fato stellarum nec ex solo humano studio sed ex dispensatione divina; in hoc vero quod dicit dominus abstulit, confitetur etiam adversitates mundanas in hominibus divinae providentiae iudicio provenire.

Hoc autem inducit quod non habet homo iustam querelam de deo si temporalibus bonis spolietur, quia qui gratis dedit potuit vel usque ad finem vel ad tempus largiri: unde cum ante finem homini temporalia aufert, homo conqueri non potest.

Tertio ostendit idem ex beneplacito divinae voluntatis dicens sicut domino placuit ita factum est; est autem amicorum idem velle et nolle: unde si ex beneplacito divino procedit quod aliquis bonis temporalibus spolietur, si deum amat, debet voluntatem suam voluntati divinae conformare, ut hac consideratione tristitia non absorbeatur.

Hae igitur tres rationes debito ordine ponuntur: nam in prima ratione ponitur quod bona temporalia sunt homini extranea, in secunda quod a deo homini dantur et auferuntur, in tertia quod hoc accidit secundum beneplacitum divinae voluntatis.

Unde ex prima ratione concluditur quod homo propter amissionem temporalium bonorum non debet tristitia absorberi, ex secunda quod nec etiam potest conqueri, ex tertia quod etiam debet gaudere.

Non enim esset placitum deo quod aliquis adversitatem pateretur nisi propter aliquod inde proveniens bonum: unde adversitas, licet ipsa ex se amara sit et tristitiam generet, tamen ex consideratione utilitatis propter quam deo placet debet esse iocunda, sicut et de apostolis dicitur ibant apostoli gaudentes etc.; nam et de sumptione medicinae amarae aliquis ratione gaudet propter spem sanitatis licet sensu turbetur. Et quia gaudium est materia gratiarum actionis, ideo hanc tertiam rationem in gratiarum actionem concludit dicens sit nomen domini benedictum. Benedicitur quidem nomen domini ab hominibus inquantum de eius bonitate notitiam habent, quod scilicet omnia bene dispenset et nihil agat iniuste.

Sic igitur concluditur innocentia iob cum dicitur in omnibus his non peccavit iob labiis suis, ut scilicet per verba impatientiae motum exprimeret, neque stultum quid contra deum locutus est, idest blasphemum, ut scilicet de divina providentia blasphemaret: stultitia enim sapientiae opponitur quae proprie est cognitio divinorum.