O deus omnipotens, omnia sciens, principio et fine carens, qui es virtutum donator et conservator, digneris me stabilire solido fidei fundamento, et tueri inexpugnabili spei clypeo, atque decorare nuptiali charitatis vestimento; da mihi per justitiam tibi subesse, per prudentiam insidias diaboli cavere, per temperantiam medium tenere, per fortitudinem adversa patienter tolerare; da bonum quod non habeo, ab habentibus humiliter quaerere; malum culpae quod feci, veraciter accusare, malum poenae quod sustineo, aequanimiter ferre: bono proximi non invidere; de bonis tuis semper gratias agere: habitu, incessu, et motu disciplinam semper servare; linguam a vaniloquio restringere, pedes a discursu cohibere: oculos a vago visu comprimere; aures a rumoribus separare: vultum humiliter inclinare: mentem in caelestia levare: transitoria contemnere: te tantummodo desiderare; carnem domare: conscientiam expurgare; sanctos honorare: te digne laudare: in bono proficere; et bonos actus fine sancto terminare. Planta in me, domine, virtutes, ut circa divina sim devotus, circa humana officia providus, circa usum proprii corporis nulli onerosus.
Da mihi, domine, ferventem contritionem, puram confessionem, perfectam satisfactionem. Ordinare me digneris interius per bonam vitam; ut faciam quod deceat, et quod mihi proficiat ad meritum, et reliquis proximis ad exemplum. Da mihi ut nunquam ea quae fiunt insipienter appetam: et quae fiunt accidiose fastidiam; ne contingat inchoanda ante tempus appetere, aut inchoata ante consummationem deserere. Amen.