REPORTATIONES INEDITAE LEONINAE

 Sermo 1

 Capitulus 5

 Sermo 2

 Capitulus 6

 Sermo 3

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Sermo 4

 Capitulus P

Capitulus 5

+++

Unde dicit: propter iustitiam, I Petr. III 14: si quid patimini. Chrysostomus: non dicit: a Paganis et secundum fidem, sed: propter iustitiam, quia (non) a quo et propter quamcumque causam sed propter iustitiam patris martyrium est, Eccli. IV 33: pro iustitia agonizare. Prophetae occisi sunt non quia negaverunt fidem sed quia veritatem annuntiaverunt; ioannes baptista quia veritatem annuntiabat occisus est et martyr fuit. Et notandum quod haec beatitudo octavo loco ponitur, sicut octava die circumcisio fiebat in qua quaedam generalis circumcisio martyrum praenuntiatur.

Quoniam ipsorum est regnum. Hoc videtur esse ex eo quod ponitur in prima beatitudine; unde a sanctis diversimode exponitur.

Quidam enim dicunt quod idem est istud et id quod dicitur: beati pauperes quoniam ipsorum, et hoc ad designandum perfectionem patientiae, Iac. I 4; perfectio autem semper designatur per hoc quod revertitur ad sui principium, sicut apparet in circulo.

Item ille qui persecutionem patitur propter iustitiam pauper est et debentur sibi omnia alia, quia mites et misericordes et sic de omnibus; et ideo non solum primum praemium debetur sibi sed omnia praemia. Alii dicunt quod non est idem; unde dicit Ambrosius quod ponitur regnum caelorum quantum ad gloriam animae et cordis: virtuti enim animae respondit regnum caelorum, sed martyrio respondit beatitudo quae consistit in glorificatione corporum, propter supplicia quae passa sunt. Vel aliter: regnum caelorum pauperibus promittitur in spe quia non statim evolant, sed martyribus in re quia statim evolant.

+++

Beati estis. Hic tangit dignitatem illorum qui debent docere ipsam doctrinam apostolorum. Et sciendum quod omnes beatitudines ad tria pertinent, quia primae tres sunt ad removendum malum, scilicet: beati pauperes, beati mites et beati qui lugent; aliae quattuor, ad operandum bonum; ultima autem pertinet ad patienter sustinendum malum. Debent autem ista tria esse per excellentiam in doctore sacrae Scripturae, quia in tolerando mala non solum deberet patienter sustinere sed deberet gaudere; item deberet removere mala ab aliis; item deberet tertio illuminare ad bonum.

Unde in istis tribus apostolicam dignitatem commendat per ordinem, et incipit a persecutione quia per hoc designatur perfectio omnium aliarum et significat quod nullus debet assumere officium praedicationis nisi sit perfectus, prov.

XIX 11: doctrina viri per patientiam, Ps. (xci 15): bene patientes erunt. Circa hoc ergo tria facit: primo enumerat mala quae passuri erant; secundo docet modum patiendi: gaudete et exultate; tertio assignat rationem: quoniam merces. Mala autem vel sunt praesentia vel absentia; item praesentia verbo et facto fiunt: unde totum ponit.

Dicit ergo: beati estis. Sed hic movet Augustinus quaestionem, quia primo dicit: cum vobis maledixerint, et post: et dixerint omne malum, quod idem videtur. Sed sciendum quod maledicunt qui contumeliam visu gerunt, sed omne malum dicunt qui absentibus detrahunt. Maledicunt enim illis quibus multa improperia fiunt, Ier. XV 10: omnes maledicunt, I Petr. II 23: qui cum malediceretur. Beati ergo cum maledixerint, idest offenderint verbo et facto. Chrysostomus: meritum vitae aeternae consistit in duobus: in faciendo bonum et sustinendo malum, et sicut quodcumque factum bonum quantumcumque minimum non caret merito, ita omnis iniuria habet praemium. Et persecuti, idest expellendo de civitate in civitatem, I Cor. IV 12: maledicimur et benedicimus, et infra XXIII 34: ecce mitto ad vos prophetas et Scribas, et ex illis persequimini de civitate. Et dixerint, idest confixerint et infamaverint de multis malis, II Cor. VI 8: ut seductores, I Petr. IV 14: si exprobramini in nomine christi. Sed sciendum quod non omnes de quibus dicuntur mala beati sunt, sed requiritur primo ut mendaciter dicatur et secundo quod propter christum, unde dicit: mentientes propter me, et hoc propter me refertur ad omnia praedicta. Item nota quod idem est quod dicit: propter me, et supra: propter christum.

+++

Gaudete. Hic docet modum, quomodo scilicet toleranda sunt mala. Supra quando de omnibus loquebatur, dixit: beati qui patiuntur idest qui non indignantur; sed in apostolis hoc non sufficit, immo oportet quod exultent, Iac. I 2: omne gaudium, Act. V 41: ibant apostoli gaudentes. Sed contra, Augustinus: tolerari ea iubes, non amari. Dicendum quod non est gaudendum de tribulationibus sed de spe quam habent propter tolerantiam earum, sicut qui accipit medicinam non gaudet de amaritudine medicinae sed de spe sanitatis.

Et dicit: gaudete et exultate, ubi sciendum quod delectari, exultare, gaudere et laetare idem sunt secundum rem, sed differunt ratione. Delectatio enim proprie est ex coniunctione ipsius rei amatae et convenientis; gaudium est non solum in coniunctione sed et in apprehensione; interius laetitia et exultatio sunt effectus consequentes gaudium et delectationem, quia ex his primo dilatatur cor: unde laetitia quasi latitia; item non solum cor interius dilatatur, sed quando significatur, exterius apparet, et tunc dicitur exultatio quasi extra apparens.

Gaudendum est autem quia erit ad confusionem infidelium et gaudium fidelium; sic gaudebat beatus Laurentius in craticulam, sicut de eo legitur. Et est duplex causa gaudii: (primo) praemium, unde: quoniam merces copiosa in caelo, scilicet empyreo, unde I Thess. IV 16: sic semper cum domino erimus.

Augustinus: in hoc quod dicit in caelo, nominat obiectum beatitudinis et substantiam quae non in corporalibus erit sed in spiritualibus, scilicet in fruitione dei; et ista spiritualia bona designantur per caelos propter soliditatem et firmitatem.

Et dicit copiosa, propter superabundantem mercedem apostolorum, Luc. VI 38: mensuram bonam, Gen. XV 1: ego deus merces tua.

Secunda causa quare gaudendum est exemplum, unde: sic enim.

Magna enim confortatio est quando assimilantur aliqui magnis et praecedentibus patribus, Act. VII 52: quem prophetarum, Iac. V 10: exemplum accipite, fratres. Et nota quod in hoc designatur dignitas christi quia habet prophetas suos patientes pro se sicut in veteri testamento, et etiam dignitas apostolorum qui assimilantur prophetis.

+++

Vos estis sal. Supra ostendit dominus dignitatem apostolorum quantum ad hoc quod in tribulationibus non solum patientes sed etiam gaudentes debebant esse; nunc autem dicit eorum excellentiam quantum ad hoc quod debent alios a malis coercere, et ideo comparat eos sali: vos estis. Et circa hoc duo facit: primo enim determinat eorum officium quantum ad hoc ut a malis arceant alios; secundo ostendit quomodo debent se ipsos a malis arcere, ibi: (quod si sal evanuerit)p dicit ergo: vos estis sal. Comparat eos sali propter quattuor rationes. Prima, propter salis generationem quae ex aqua est et vento et calore solis: generatio enim spiritualis ex aqua baptismi est et virtute spiritus sancti, ioh. III 5: nisi quis renatus fuerit, et ex calore solis, idest fervore dilectionis quae est a spiritu sancto, Rom. V 5: caritas dei. Secundo, propter utilitates salis quarum prima est usus quia omnia sale condiuntur: unde significat sapientiam quam debent habere viri apostolici, Eccli. VI 23: sapientia doctrinae, Col. IV 5: in sapientia ad eos qui foris.

Secunda ratio erat Lev. II 13 quod in omni sacrificio adiungeretur sal, quia doctrina apostolica debet in omni opere nostro relucere. Tertia est quia consumit superfluitatem humorum et per hoc praeservat a putredine: ita apostoli sua doctrina refrenabant super concupiscentias carnales, I Petr. IV 3: sufficit praeteritum tempus, Rom. XIII 13: non in comessationibus.

Quartus effectus est quia reddit terram sterilem: unde dicitur quod aliqui victores extra civitatem quam ceperant superseminabant Salem ut scilicet nihil oriretur; ita etiam doctrina evangelica facit terram sterilem, ut scilicet terrena opera in nobis non oriantur, Eph. V 11: nolite communicare. Ergo (apostoli) dicuntur sal quia habent mordacitatem retrahendo a peccatis, marc.

IX 49: habete in vobis sal.

Sed posset aliquis dicere: sufficit quod habeam sal. Immo oportet quod virtutes salis praeservent te a peccato, et ad hoc inducit quattuor rationes. Prima sumitur ex incorrigibilitate, unde: quod si sal evanuerit. Illa proprie evanescunt quae amittunt virtutem suam: sicut vinum forte quando amittit virtutem, ita sal quando amittit mordacitatem, Marc. IX 49: si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? unde tunc evanescit aliquis quando in peccato subiacet, Rom. I 21: evanuerunt in cogitationibus.

Si ergo propter tribulationes vel aliquid aliud a virtute recedis, in quo salieris, idest quo alio sale salietur? si enim plebs peccat potest corrigi, sed si praelatus, nullus potest emendare, Os. VIII 5: usquequo non poterunt. Et notandum quod Luc. XIV 34 dicitur: quod si sal infatuatum: magna enim fatuitas est dimittere aeterna pro temporali.

Secunda ratio sumitur ex utilitate, unde: ad nihilum, et hoc exponit Lucas XIV 35: neque in terra neque in stercore, quia terram facit sterilem et stercora non fecundat. Ita spirituales quando peccant ad nihilum valent quia non ad saecularia negotia sicut milites et huiusmodi, Ez. XV 2: fili hominis, quid fiet de ligno vitis? etc., Ps. (xiii 3): omnes declinaverunt.

Tertia ratio sumitur ex periculo imminenti et habet duos ramos secundum duo pericula. Primum est expulsio, unde: nisi ut mittatur foras, de ecclesia scilicet, Apoc. Ult. (xxii 15): foris canes.

Item ut auferatur ei dignitas sacerdotalis magisterii, Os. IV 6: quia scientiam repulisti, infra XXI 43: auferetur a vobis, et hoc: nisi (ut) mittatur foras. Secundum periculum (est) vilificatio, quia qui primo vivunt supernaturaliter et deficiunt, contemptibiles fiunt, et hoc est: et conculcetur, Luc. XIV 30: hic homo coepit aedificare, Mal. II 8: recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege. Et notandum, secundum Augustinum, quod si aliqui sancti homines vilificantur, sicut dicitur supra (v 11): et dixerint omne malum etc., numquam tamen possunt conculcari, quia semper cor habent in caelo, et illi proprie conculcantur qui in terra iacent.

+++

Vos estis lux. Hic ponitur tertia dignitas apostolorum.

Sicut enim debent arcere alios a malis, ita debent et illuminare.

Et circa hoc duo facit: primo ostendit eorum dignitatem, secundo removet pusillanimitatem, ibi: non potest civitas.

Dicit ergo: vos estis lux mundi, quasi non Iudaeae tantum vel Galilaeae, sed totius mundi, Act. XIII 47: sic enim praecepit dominus: posui te in lucem gentium. Et hoc mirabile fuit quod vix in terra sua cognoscebatur et tamen in omnem terram exivit. Sed obicitur quia videtur quod hoc quod dicit lux conveniat soli christo, ioh. I 8: non erat ille lux, et post: erat lux vera. Dicendum quod lux essentialiter solus christus est, sed apostoli dicuntur lux illuminata, scilicet per participationem, sicut oculus est lux illuminans et tamen illuminata.

Et nota quod ista tria, scilicet: beati estis cum vobis maledixerint, et vos estis sal, et vos estis lux, videntur pertinere ad tres ultimas beatitudines, scilicet ad: beati qui persecutionem patiuntur, secunda ad: beati pacifici, quia scilicet pacificant se et alios, tertia ad: beati mundo corde. Si enim apostoli in his tribus ultimis excellentes fuerunt, multo magis in superioribus.

Dixerat dominus: beati estis cum vobis maledixerint et qui persecutionem; possent ergo dicere: nos sustentabimus tot persecutiones, ergo volumus occultare. Et ideo dominus removet consequenter pusillanimitatem, unde: non potest civitas abscondi. Et primo prohibet absconsionem, secundo ostendit modum quomodo debeant se manifestare, ibi: sic luceat. Quod non debeant se abscondere, probat duabus rationibus: primo quia non possent etiam si vellent, secundo quia non debent, et hoc est: neque accendunt.

Non potest civitas. Civitas congregatio fidelium erat, scilicet ipsa collectio apostolorum, Ps. (lxxxvi 3): gloriosa dicta sunt. Sita autem erat in monte, scilicet christo, mich.

IV 1: erit mons domus, Dan. II 34: lapis abscissus. Vel in monte, idest in perfectione iustitiae, Ps. (xxxv 7): iustitia tua sicut mons. Civitas autem in monte sita non potest se abscondere, ita apostoli: chrysostomus. Homines in infimo constituti si peccant possunt latere, si constituti in culmine non possunt, III Reg. I 20: in te oculi respiciunt totius Israel.

Hilarius aliter exponit, et quasi idem est sensus: civitas in monte christus est, quia ex parte humanae naturae in qua nobiscum communicat civitas est, Ier. I 18: dedi te hodie in civitatem; in monte est, quia in divinitate quae mons est, Ps. (lxvii 16): mons dei, mons pinguis. Et ideo christus latere non potuit; et ideo vos, apostoli, non debetis me occultare.

+++

Secundum ibi: neque accendunt, quasi: ponamus quod posset latere, tamen non debetis. Nullus enim beneficium accipiens debet facere contra intentionem dantis. Deus dedit vobis scientiam ad hoc quod communicetis, I Petr. IV 10: unusquisque gratiam quam accepit. Et hoc est: neque accendunt lucernam, homines scilicet, vel pater et filius et spiritus sanctus. Per lucernam potest intelligi primo doctrina evangelica, Ps. (cxviii 105): lucerna pedibus: lucerna enim habet lumen incorporatum; lumen veritatis in sacra Scriptura positum est; accensa autem est a patre et filio et spiritu sancto. Vel per lucernam possunt intelligi apostoli in quantum inditum est eis lumen gratiae, ioh. V 35: ille erat lucerna, Ps. (cxxx 17): paravi lucernam. Vel per lucernam, christus, quia sicut lucerna lux in testa, ita divinitas in humanitate, II Reg. II 22: tu es lucerna mea.

Sic accepta lucerna, per modium possumus intelligere tria. Primo, secundum Augustinum, res corporales, propter duas rationes: prima quia modius mensura est, Deut. (xxv 15); id autem quod agimus in corpore retribuetur nobis, II Cor. V 10: omnes astabimus; vel quia omnia corpora mensurata sunt, divina autem infinita quia extra mensuram. Ponunt ergo lucernam sub modio qui doctrinam suam referunt ad commodum temporale, unde pretiosius est illud; contra quod apostolus I Thess. II 5: neque enim fuimus. Secundo modo, secundum chrysostomum, modius dicuntur homines saeculares, quia vacui superius et solidi inferius: superius enim habent insanitatem quia nihil sentiunt de spiritu sancto, I Cor. II 14: animalis homo, sed inferius, in saecularibus scilicet negotiis, sapientes sunt, Luc. XVI 8: filii huius saeculi; et ista est magis litteralis expositio. Tunc ergo, secundum hoc, lucerna sub modio ponitur quando doctrina occultatur saeculari timore, Is. LI 12: quis tu ut timeas ab homine, II Tim. II 9: laboro usque ad vincula. Si autem per lucernam intelligatur doctrina evangelica vel christus, tunc per modium potest intelligi synagoga: non enim propter hoc christus incarnatus est ut latitaret sub Iudaea, sed ut manifestaret se toti mundo, is.

XLIX 6: dedi te in lucem.

Sed super candelabrum. Hoc tripliciter potest exponi, quia per candelabrum potest significari corpus, per lucernam doctrina evangelica; unde idem est per modium et candelabrum, quasi: non debet doctrina evangelica submitti rebus temporalibus, sed debent omnia ministrare sibi; unde quando tu das res, corpus et etiam vitam ad mortem amore christi, tunc ponis lucernam super candelabrum.

Vel per candelabrum intelligitur ecclesia, quia illi qui lucerna sunt ponuntur in superiori loco, Eccli. XXVI 22: lucerna splendens. Si autem intelligatur de christo, tunc per candelabrum: crucem, Col. I 20: per sanguinem crucis.

Ut luceat omnibus. Istud etiam tripliciter exponitur. Per domum ecclesia potest intelligi, I Tim. III 15: ut scias quomodo oportet conversari. Vel domus est totus mundus, hebr.

III 4: omnis enim domus fabricatur etc..

+++

Consequenter ponitur modus quomodo debent se manifestare, et primo ponit modum, quia debent lucere coram hominibus, illuminando eos, Eph. III 8: mihi autem omnium sanctorum minimo; ordinem: ut videant, Iac. II 18: ostende mihi ex operibus; finem, quia non propter gloriam propriam, II Cor. II 17: non sumus sicut plurimi, et hoc est: et glorificent; propter gloriam enim dei debemus bona operari ut in bona vita glorificetur deus, I Cor. X 31: sive manducaveritis etc..

+++

Nolite putare. Nota hic quod dominus quinque modis adimplevit legem: primo quia ea quae erant praefigurata ipse adimplevit, Luc. Ult. (xxii 37): oportet implere; secundo legalia observando, Gal. IV 4: cum venerit plenitudo; tertio operando per gratiam, scilicet in sanctificando per spiritum sanctum, quod lex facere non poterat, Rom. VIII 3: nam quod impossibile erat; quarto satisfaciendo pro peccatis per quae eramus facti transgressores legis: unde transgressione sublata implevit legem, rom.

III 25: quem proposuit deus propitiationem; quinto quaedam perfectiones legi apponendo quae vel erant de intellectu legis, vel ad maiorem iustitiae perfectionem. Nota quod lex solvitur tripliciter: negando totaliter, vel eam male exponendo, vel moralia non adimplendo.

Nolite putare. Posita beatitudine ad quam pertinet doctrina christi, hic incipit doctrinam suam promulgare, et primo aperit intentionem suam, secundo proponit regulam et praecepta suae doctrinae, ibi: dico autem vobis. Circa primum duo facit: primo excludit opinatam intentionem, secundo adstruit veram, ibi: non veni.

Dixerat dominus apostolis (v 11): beati eritis cum vobis maledixerint etc.; unde poterant suspicari apostoli quasi tradenda esset doctrina talis propter quam oportebat eos occultari, quasi diceret christus aliquid contra legem; et ideo dominus excludit hoc dicens: nolite etc.. Et item quia posset dici quod nullus alius propheta, post Moysen qui dedit, legem solvit, ideo dominus dicit se amplius facturum, unde: sed adimplere; nullus enim adimplevit.

Et nota quod istud verbum est multum efficax contra illos qui damnant legem tamquam sit a diabolo, I ioh. III 8: in hoc apparet filius dei; sed ipse confitetur: non veni solvere legem; ideo non est opus diaboli. Per istud argumentum quidam conversus fuit ad fidem et fuit frater praedicator. Unde Manichaei abhorrent multum istud capitulum; unde faustus multipliciter obicit secundum Augustinum, et omnes obiectiones reducuntur ad tres. Primo ex auctoritate legis: dicitur enim Deut. IV 2: non addetur (ad) verbum quod vobis loquor, nec auferetur ab eo; sed christus addidit; ergo fecit contra legem. Item, Hebr. VIII 13: dicendo novum veteravit prius etc.; sed christus dixit se institutorem novae legis, infra XXVI 28: hic est sanguis meus; ergo destruxit vetus. Tertio, ioh. XIII 15: exemplum enim dedi vobis; omnis ergo christi actio vera est instructio; si ergo implevit, et nos debemus adimplere: ergo debemus circumcidi et servare omnia legalia; et ista est communis etiam Nazaraeis et Manichaeis.

Dicebat ergo faustus quod vel ista verba non dixit iesus sed dixit matthaeus qui non interfuit sermoni, sed iohannes qui interfuit non dixit; vel quod si christus dixit et matthaeus scripsit, evangelium aliter exponitur. In sacra enim Scriptura tripliciter exponitur lex: quia est mosayca (rom.

VII 6: soluti sumus a lege mortis in lege dei); lex naturae (Rom. II 14: cum enim gentes quae legem etc.); lex veritatis (Rom. VIII 2: lex spiritus venit etc.)p ita probatur tripliciter ergo, scilicet: veteris legis, legis naturae (Tit. I 12: dixit autem quod ex illis priusquam propheta, Cretenses etc.), veritatis (infra XXIII 34: ecce ego mitto)p quod ergo dicit hic: non veni etc., intelligendum de lege naturae vel veritatis, quae etiam fit in quibusdam antiquis patribus; et huius signum est quod dominus, quando loquebatur de praeceptis, quaedam videbatur approbare, quaedam non, scilicet quae sunt propria legis mosaycae, scilicet illud: oculum pro oculo et huiusmodi.

Sed contra ista Augustinus sic obicit. Primo quia quicumque negat aliquid de evangelio, pari ratione poterit negare quodcumque aliud et sic annullare Scripturam; sed homo fidelis quaecumque sunt in Scriptura debet credere. Item quod dicit: loquitur de alia lege et prophetis, falsum est, quia in toto novo testamento ubicumque fit mentio de lege, intelligitur de lege mosayca, Rom. IX 4: quorum est legislatio; ergo et dominus de istis loquitur.

Unde videndum primo quomodo christus venit adimplere legem et postea solvemus rationes. Sciendum ergo quod christus quinque modis adimplevit legem et prophetas. Primo quia ea quae erant praefigurata in lege et prophetis de christo, opere implevit, Luc. Ult. (xxiv 44): oportet implere omnia. Secundo ad litteram legalia observando, Gal. IV 4: cum venit plenitudo. Tertio operando gratiam, quod lex naturae facere non poterat: omnis enim lex ad hoc est quod efficiamur homines iusti; sed hoc fecit christus per spiritum sanctum, Rom. VIII 3: nam quod impossibile erat legi. Quarto, secundum Augustinum, satisfaciendo pro peccatis secundum quae eramus facti transgressores legis; unde sublata transgressione dicitur implevisse legem, Rom. III 25: quem proposuit deus propitiationem etc..

Quinto quaedam perfectiones legi apponendo quae vel erant de intellectu legis vel ad maiorem iustitiae perfectionem, Hebr. VII 19: neminem ad perfectum; et ista videtur intentio christi quia, quando iam fecit mentionem de omnibus legalibus, subiungit: estote ergo perfecti etc. (Matth. V 48)p solvamus ergo ad rationes fausti sicut Augustinus solvit.

Ad illud (Deut. IV 2): non addetur verbum, dicendum quod christus non addidit sed explicavit; illi enim intelligebant de homicidii actu, cum dixit: non occides; christus exponit quod etiam prohibuit odium et iram. Item ad illud (Hebr. VIII 13): novum veteravit, dicendum quod istud novum est idem, quia illud erat figura et istud adimpletio figurarum. Ad illud quod nos debemus observare, dicendum quod aliquid potest significari locutione et figura, et non differt qualitercumque significetur.

Christus antequam nasceretur potuit dici: christus est nasciturus et moriturus, sed modo dicitur: christus est natus, et huiusmodi, et tamen per hoc configuratur quia diversis verbis pronuntiatur res facta et futura. Unde illud quod figuris significabatur ut futurum, quando iam praeteriit significatur ut praesens per novas figuras, scilicet sacramenta novae legis. Unde christus licet impleverit, tamen, quia iam venit veritas, quicumque impleret faceret iniuriam veritati. Ita ergo intelligitur non veni solvere.

+++

Amen quippe. Hic ponitur ratio adimpletionis, et videtur triplicem rationem assignare: prima ex immobilitate legis, secunda ex poena solventium, tertia ex praemio adimplentium; secundum ibi: solverit, tertium ibi: fecerit et docuerit.

Dicit ergo amen, et sciendum quod in veteri lege praefigurata fuerunt omnia mysteria christi, sed, sicut dicitur Amos III 7, non faciet dominus verbum nisi; mysteria ergo christi durabunt usque in finem ultimum, infra ult. (xxviii 20): ecce ego vobiscum.

Unde non omnia prophetarum mysteria in primo christi adventu impleta sunt, immo implebuntur usque ad finem mundi. Et id quod dixit non potest mutari, Num. XXIII 19: dixit dominus et non faciet?; ergo si lex praedixit ea quae futura sunt, et oportet quod de necessitate fiant. Inde dicit: amen dico, idest omnia implebuntur successive usque ad finem mundi.

Sciendum quod amen Hebraeum est, et nullus interpres pro reverentia huius vocabuli, quia dominus frequenter utebatur eo, ausus fuit mutare; et sumitur aliquando in VI nominis, unde amen: verum; aliquando adverbium est, idest vere, et ita hic sumitur; aliquando pro fiat, unde in Psalmo (xl 14) ubi nos fiat Hebraice amen; unde dicitur versus: pro vero, vere, pro fiat dicitur amen. Unde dominus hic excitat attentionem in audiendo.

Donec transeat, non secundum substantiam, sed secundum dispositionem, I Cor. VII 31: praeterit figura, II Petr. III 12: caeli ardentes. Donec, usque ad finem mundi.

Iotha. Iotha apud Graecos est littera quam nos vocamus I parvum; apud Hebraeos autem vocatur iod; et iotha apud Graecos significat y et est nova littera (omnes enim litterae significant aliquem numerum), unde pertinet ad perfectionem Decalogi, et forte propter hoc magis posuit iotha quam iod, secundum quod dicunt sancti.

Apex litteris superponitur tam in Hebraeo quam in Graeco, sed alia et alia ratione, quia apud Hebraeos aleph aliquando sonat a aliquando e, et scitur hoc per quaedam puncta et illa vocantur apices; item apud Graecos superponuntur quaedam signa ad distinguendum aspirationes et accentus, et ista etiam vocantur apices apud Graecos. Vult ergo dicere dominus quod nihil minimum quin etiam oportet adimpleri.

+++

Qui ergo solverit. Hic ponitur secunda ratio et sumitur a poena solventium, quasi: quicumque solverit erit reus poena quasi transgressor divinae observantiae. Sunt autem minima mandata, secundum chrysostomum, mandata christi; unde: quicumque solverit de mandatis istis minimis quae dicturus sum. Et continuatur sic: quia lex non potest solvi, ergo ex quo ego non solvo, quicumque solverit erit reus poena. Et dicuntur ea minima primo propter humilitatem, sicut et se vocat parvulum, infra XVIII 3: nisi efficiamini; vel dicuntur minima quantum ad transgressionem quia minus peccat qui solvit; sed maiora (sunt) legi quae praecepit (christus), quantum ad observationem, quia lex praecepit: non occides, christus non irasci.

Aliter Augustinus dicit et Hieronymus: ad litteram loquitur de minimis praeceptis quae sunt in lege quia dixit: iotha et apex; et dicuntur minima, quia principalia sunt: diliges dominum deum tuum et proximum tuum; unde aliquae observationes dicuntur praecepta minima, sicut multa sunt Lev. XIX. Et dicit hoc in suggillationem Pharisaeorum, quia Pharisaei propter suas observantias transgrediebantur multa, infra XV 6: irritum fecisti.

Solvitur autem lex tripliciter: primo totaliter eam negando, secundo male interpretando, tertio moralia non implendo.

Et docuerit. Male facit qui male operatur, sed peius qui docet alios (male) operari, Apoc. II 14: habes tenentes doctrinam Balaam; et ideo dicit: qui solverit et docuerit, scilicet solvere mandata. Et secundum hoc videtur quod qui solvit erit in regno caelorum.

Sed sciendum quod, secundum Augustinum, regnum caelorum hic accipitur pro vita aeterna, et voluit dominus dare intelligere quod nullus erit ibi qui solverit et docuerit etc., quia ibi non erit nisi magnus, Rom. VIII 30: quos iustificavit etc.; unde qui nimis parvus numquam intrabit. Secundo, secundum Rabanum, sic: homines quaerunt famam apud homines quia hoc gloria quaedam est quod homo in regno hominum reputetur magnus; sed qui solverit minimus reputabitur in regno caelorum, non existens ibi: parvus enim reputatur ibi qui transgreditur mandata, minimus qui docet transgredi; et haec satis bona est. Chrysostomus aliter: Scriptura quandoque vocat regnum caelorum finale iudicium, sicut dicit Psalmus (xcvi 1): dominus regnavit; et ibi erunt ordines diversi, sed minimus qui docet transgredi mandata, quia ad regnum caelorum, secundum hoc, pertinent etiam illi qui sunt in inferno. Gregorius: pro ecclesia, unde: minimus vocabitur in ecclesia, quia cuius vita despicitur restat ut eius praedicatio contemnatur.

Qui fecerit et docuerit. Magnus qui bene facit, sed maior qui facit et docet; unde habebit magnam gloriam, infra X 32: qui me confessus fuerit, Sap. Ult. (xix 20): in omnibus populum tuum magnificasti.

+++

Dico autem vobis: nisi abundaverit. Supra ostendit dominus quod non erat sua intentio solvere legem sed adimplere, unde hic incipit adimplere. In lege quattuor erant: quaedam scilicet praecepta moralia, quaedam iudicialia, quaedam figuralia et quaedam promissa; tria istorum dominus adimplet verbis, scilicet moralia, promissa et iudicialia, idest docet ea adimplere; figuralia autem adimplevit facto in sua passione. Unde pars ista dividitur in tres: in prima adimplet legem quantum ad praecepta moralia, in secunda quantum ad promissa, in tertia quantum ad iudicialia; moralia sunt duorum generum: quaedam prohibitiva, quaedam permissiva; primo adimplet prima, secundo secunda, ibi: dictum est (v 31)p circa primum duo facit: primo prohibet homicidium, secundo adulterium, ibi (v 27): audistis etc.. Non moechaberis. Circa primum duo facit: primo ponit necessitatem, secundo adimpletionem, ibi: audistis.

Dicit ergo: dico autem vobis. Nota quod iustitia dupliciter sumitur: quandoque enim est quaedam particularis virtus, una de quattuor cardinalibus, et habet materiam determinatam, scilicet bona commutabilia quae veniunt in usum vitae; aliter dicitur virtus generalis quae est communis virtus quam philosophus vocat iustitiam legalem, quae est quantum ad impletionem legis: et ita accipitur hic.

Et plusquam Scribarum. Et dicit: Scribarum et Pharisaeorum, quia illi erant potiores in iustitia legis quia etiam superaddebant quasdam observantias; ut ergo designet excellentiam novi testamenti, ostendit quod etiam illorum iustitiam transcendit. Ideo dicitur quod minor est in regno caelorum, idest ecclesia maior est illo.

Est ergo sensus: nisi abundaverit, idest nisi perfectior sit vestra iustitia quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis etc.. Et sciendum quod status evangelii est medium inter statum legis et gloriae, et hoc patet quia Gal. IV 3 apostolus comparat puero statum legis et evangelium perfectae aetati, unde dicit: quamdiu eramus parvuli etc., et post (iii 24): lex paedagogus etc., et I Cor. XIII 11: cum essem parvulus etc.; ergo est medius status, et hoc naturale est quia nullus potest pervenire ad terminum unum nisi transcendat alium: nullus enim potest pervenire ad senectutem nisi transcendat pueritiam; ita dicit dominus non posse pervenire ad statum regni caelorum nisi transcendat etc.. Item maiori labori acquiritur merces, II Cor. IX 6: qui parce seminat; in lege autem promittebantur temporalia et terrena, Is. I 19: si volueritis, sed hic promittuntur caelestia; ergo iustitia debet in nos abundare quia maior exspectatur merces.

Sed obicitur contra hoc quod dominus dicit: nisi abundaverit, quia iustitia legis consistit in impletione Decalogi; sed qui adimplet praecepta Decalogi habebit vitam aeternam, infra XIX 17: si vis ad vitam ingredi. Et solvitur: dicitur universaliter primo quia observatores Decalogi numquam potuerunt intrare nisi in fide et per redemptionem sanguinis christi, (Gal. II 21): si enim per legem iustitia. Et ideo dicendum quod illud: si vis ad vitam ingredi intelligendum (est) supposita fide; Scribae autem et Pharisaei non habebant fidem, Rom. IX 31: Israel (vero sectando legem) iustitiae, in legem iustitiae non pervenit. Quare? quia etc.; et est ista satis bona solutio. Alia Augustini qui dicit quod omnes istae impletiones quas christus facit continentur omnes in veteri lege, quia ibi et ira prohibetur, Lev. XIX 17: ne oderis fratrem. Ergo quid dominus superaddit? dicendum quod addit quantum ad pravum intellectum illorum Scribarum scilicet et Pharisaeorum, quia credebant quod in illo praecepto: non occides, non prohiberentur nisi ex timore actus, actus homicidii. Unde dominus hoc exposuit, et ideo non simpliciter dicit: nisi abundaverit iustitia supra legem, sed: plusquam Scribarum et Pharisaeorum. Alia etiam solutio cum Augustino: christus enim dixerat: qui fecerit et docuerit etc., et qui solverit etc.; Pharisaei autem et Scribae non faciunt et docent, infra XXIII: dicunt enim etc.; ergo nisi abundaverit etc., idest: quod vos dicitis et faciatis.

Non intrabitis etc.. Sed remanet alia quaestio, quia dominus dixit: qui ergo solverit (minimus vocabitur in regno caelorum), et qui non abundat non intrabit; ergo qui solvit erit. Et solvit chrysostomus quod aliud est esse in regno et aliud intrare: illi enim proprie intrant qui in dominio regni partem habent, illi sunt qui in quibuscumque morantur; unde etiam illi qui detinentur in carcere dicuntur esse in regno; ita etiam est caelorum, quia adducti poenae sunt in regno sed non participant regnum. Augustinus aliter, et dicit quod ex hoc possumus intelligere quod dupliciter dicitur regnum caelorum: quoddam in quod non intrant non habentes iustitiam, et haec est vita aeterna; aliud in quod intrant solventes, et haec est praesens ecclesia.

+++

Audistis. Hic ponitur adimpletio praecepti, et circa hoc tria facit: primo ponit praecepta, secundo adimplet, tertio monet ad observantiam impletionis; secundum ibi: ego autem dico, tertium ibi: si ergo offers. Circa primum duo facit: primo ponit praecepta de prohibitione homicidii, secundo poenam homicidii. Dicit ergo: audistis istud Ex. XX 13 et Deut. V 17, et dicit antiquis quia, secundum chrysostomum, sicut si magister alicui suo discipulo dicit: diu est quod elementa docui te, tempus est quod maiora discas, ita dominus, Hebr. V 12: etenim cum magistri etc..

Et notandum quod in isto praecepto fit triplex error, quia quidam dixerunt quod non licebat occidere etiam animalia minuta; sed hoc falsum est quia non est peccatum uti illis quae subdita sunt hominis potestati: est enim naturalis ordo quod plantae sint in nutrimento animalium et quaedam animalia in nutrimento aliorum; et omnia sunt hominis nutrimentum, Gen. IX 3: quasi olera virentia. Et philosophus etiam in politicis dicit quod venatio est sicut iustum bellum.

Secundum, est error quorundam qui dixerunt: non occides, hominem scilicet; unde dicunt homicidas omnes iudices saeculares qui condemnant secundum leges aliquas. Contra quod Augustinus dicit quod deus non abstulit sibi potestatem occidendi, unde (Deut. XXXII 39): ego occidam et ego vivere etc.; ergo licitum est illis quod mandato dei occidunt, quia tunc deus facit. Omnis autem lex mandatum dei est, Prov. VIII 15: per me reges regnant, Rom. XIII 4: non enim sine causa gladium; ergo intelligendum: non occides, auctoritate propria. Tertius error est quia aliqui crediderunt: non occides alium sed licitum est occidere seipsum, quia invenitur hoc de Samsone et etiam catone et de quibusdam virginibus quae iniecerunt in flammam, secundum quod recitat Augustinus. Sed respondit Augustinus quod qui se occidit hominem occidit, quia alium non debet occidere nisi auctoritate dei, nec seipsum nisi a voluntate dei vel instinctu spiritus sancti, et ita excusat Samsonem.

Qui autem occiderit. Hic ponitur poena: reus erit iudicio, idest poena quam lex adiudicabit, Ex. XXI 12.

+++

Sequitur: ego autem dico, etc.. Posito praecepto veteris legis, hic dominus adimplet, et ista adimpletio non evacuat legem, immo facit ad maiorem adimpletionem, quia qui irascitur pronus ad homicidium est, sed quando irascitur non committit homicidium. Ista quodammodo in isto praecepto continetur quia lex ista a deo data est, et est differentia inter legem hominis et dei, quia homo est iudex exteriorum actuum, deus autem interiorum, I Reg. XVI 7: homines vident ea quae parent; unde in hoc non occides includitur etiam motus ad occidendum. Sed est duplex motus ad nocumentum proximi, scilicet irae et odii; nec est odium idem quod ira inveterata, sed est praedicatio per causam, quia (ex ira inveterata fit odium)p est ergo differentia, quia ira non appetit malum proximo nisi inquantum vult vindictam: unde facta vindicta quiescit; in odio autem ipsum nocumentum est per se volitum et numquam quiescit appetitus; ergo gravior est motus odii quam irae.

Deus autem non solum prohibet motum odii sed irae qui levior est, I ioh. II 11: qui odit fratrem.

Ponit autem tres gradus irae: primus gradus est irae latentis in corde, secundus apparentis exterius, tertius prorumpentis in nocumentum. Primus ibi: ego autem dico vobis, et dicit Augustinus quod lectio debet esse: sine causa, quia ille qui sine causa irascitur reus erit iudicio. Hieronymus autem dicit quod sine causa non est de textu, quia tunc relinqueretur locus irae; dominus autem nullum locum irae relinquit.

Sed numquid omnis ira contrariatur virtuti? sciendum quod, sicut Augustinus dicit, circa hoc fuerunt duae opiniones philosophorum: stoici enim dixerunt quod nulla passio animi cadit in sapientem, immo volebant quod vera virtus; Peripatetici autem dixerunt quod ira cadit in sapientem sed moderata, et est ista verior opinio; quod patet et auctoritate, quia in evangeliis invenimus istas passiones quodammodo christo attributas in quo fuit plenitudo sapientiae; et ratione quia (si) omnes passiones contrariarentur virtuti, essent aliquae (potentiae animae) quae deservirent in nocumentum quia non haberent aliquos actus convenientes, et tunc irascibilis et concupiscibilis frustra datae fuissent homini. Et ideo dicendum quod ira aliquando est virtus, aliquando non.

Accipitur autem ira tripliciter: primo prout est in solo iudicio rationis absque commotione animi; ista autem non dicitur ira sed iudicium: sic enim dominus puniens malos iratus apparet, Mich. VII 9: iram domini portabo. Secundo accipitur prout est passio, et ista est in appetitu sensitivo et est duplex, quia aliquando ordinatur ratione et continetur sub terminis rationis, quando scilicet irascitur quantum debet, cui debet, et huiusmodi, et tunc est actus virtutis et dicitur ira per zelum. Unde philosophus etiam dicit quod mansuetudo non est in nullo modo irasci.

Et ideo dicit chrysostomus quod si ira tota tolleretur, tolleretur et disciplina, etc.. Ista ergo non est peccatum. Est tertia ira quae effugit iudicium rationis, et ista semper est peccatum, sed quandoque veniale quandoque mortale et hoc dicetur ex motu pessimo.

Aliquid enim est peccatum mortale vel veniale dupliciter: ex genere vel ex circumstantiis, vel actu et ex consensu; verbi gratia, homicidium enim est actus peccati mortalis ex suo genere quia directe contrariatur praecepto divino, et ideo consensus in homicidium est peccatum mortale: quia si actus mortalis, et consensus; similiter si fuerit peccatum veniale, et consensus, et huiusmodi. Aliquando autem peccatum mortale est ex genere, sed tamen motus non est peccatum mortale quia est sine consensu, sicut si ascendit motus concupiscentiae ad fornicandum: si non consentitur non est mortale. Similiter ira est motus ad vindicandam iniuriam illatam: hoc enim est proprie ira; si ergo iste motus, verbi gratia in homicidio, est solum in passione ita quod etiam ratio deducatur, tunc est peccatum mortale; si autem non pervertatur ratio, tunc est veniale. Si autem non sit motus ex genere peccatum mortale, tunc si consensus adhibeatur non est mortale.

Quod ergo dicit dominus: qui irascitur fratri suo reus erit iudicio, intelligendum est de motu tendente in nocumentum, qui motus est peccatum mortale ita quod sit cum consensu, Eccl. Ult. (xii 14): cuncta quae serviunt adducet etc.. Et hoc est: ego autem etc..

Et nota quod nullus propheta loquens de lege Moysis sic locutus est: ego autem dico etc., sed tantum inducebant ad observantiam legis Moysis. Ex quo patet quod dominus ostendit se auctoritatem habere et ostendit se legislatorem quando dicit: ego autem etc..

Consequenter ponitur secundus gradus irae, scilicet quando apparet exterius sine illatione nocumenti. Racha, secundum quosdam, non est vox significans aliquem determinatum conceptum sed est interiectio irascentis. Secundum Augustinum, (est) sicut heu interiectio dolentis et significat quemdam affectum; unde iam prorumpit ira exterius non tamen in nocumentum. Secundum chrysostomum, est interiectio vilipendentis et sonat in vilipentionem.

Utrumque autem istorum prohibitum est, scilicet et ostendere amaritudinem ad fratrem, apostolus (Eph. IV 31): omnis amaritudo, et despicere eum, Mal. II 10: quare despicit etc..

Secundum alios est vox (significans) determinatum (conceptum), et secundum hoc sunt duae opiniones, quia, secundum Augustinum, idem est quod pannosus a rachos, et haec opinio concordat cum illa chrysostomi; secundum Hieronymum, racha significat vacuum, unde racha, quasi absque cerebro, et ista est magna iniuria, immo fit iniuria spiritui sancto quando sapientem fratrem plenum spiritu sancto (Act. II 4: repleti sunt omnes spiritu sancto) vocat vacuum etc.. Sed quaerit chrysostomus: si vacuus est idem quod fatuus, quare dominus dixit postea: qui autem dixerit: fatue? et dixit quod in omnibus idiomatibus sunt verba significantia iniuriam, sed ex usu et consuetudine loquendi fit iniuria: racha enim, licet sit idem quod fatuus, tamen non in eodem usu quia racha dicitur familiariter; et est peccatum quando dicitur cum ira.

Reus est Concilio. Augustinus: plus est deo reum Concilio quam iudicio, quia iudicium quando adhuc de reo agitur et dubitatur utrum reus sit, I Tim. V 21: nihil absque iudicio, sed postquam convincitur de crimine non plus agitur cum reo sed iudices trahunt se in Concilium de poena inferenda. Hilarius: reus est Concilio sanctorum, quia qui facit iniuriam spiritui sancto dignum est quod a sanctis condemnetur. Chrysostomus dicit quod apostoli sic exposuerunt: reus Concilio, idest ut sit de notitia eorum qui venerunt in Concilium contra christum.

Qui autem dixerit: fatue. Hic tertius gradus qui est quando infert nocumentum verbo. Et sicut qui vocat racha infert iniuriam spiritui sancto, ita qui fatue, filio dei qui factus est nobis sapientia I Cor. I 30.

Reus erit Gehennae. Iste est primus locus ubi fit mentio de Gehenna, ut aliquis numquam prius usus sit isto verbo.

Ier. XIX: circa ierusalem erat quaedam vallis delectata quae vocatur vallis topheth sive filiorum ennon; in illa autem valle filii Israel coluerunt idola et deus comminatus est eis per ieremiam quod in illa debebant prostrari cadavera eorum, unde Ier. XIX 6: vocabitur locus iste etc.. Gehenna, secundum Hebraeos, idem est quod vallis ennon. Quia ergo in illa a Nabuchodonosor quando descendebant de ierusalem multi prostrati sunt et occisi, ideo Gehennam dominus vocat locum inferni. Sicut enim promissiones terrenas quae erant in veteri lege commutavit in bona caelestia et aeterna, ita poenas temporales quas infligebat vetus lex commutavit in poenas aeternas. Sicut autem et culpae se habent quia plus est ostendere iram exterius quam tenere interius, et ulterius plus est inferre nocumentum, ita primo est iudicium, secundo Concilium, tertio poena determinata; et omnia ista, scilicet iudicium, Concilium, Gehenna, significant poenam inferni. Et dicit multa quia ostendit in hoc diversitatem poenarum, quia magis punientur illi qui inferunt nocumentum.