Primus articulus in schedula propositus, est, an deus moveat aliquod corpus immediate.
Ad quod respondendum videtur, quod ordo communis divinitus institutus hoc habet, ut corporalis creatura ab ipso moveatur spiritu mediante. Dicit enim Augustinus in III de Trinit., cap. IV: quemadmodum corpora grossiora et inferiora per subtiliora et superiora quodam ordine reguntur, ita omnia corpora per spiritum vitae rationalem; et VIII super genes.
Ad litteram, cap. XXII, dicit quod deus spiritualem creaturam corporali praeposuit. Neque tamen divina potentia est huic ordini alligata, quin possit quandoque praeter ordinem causarum secundarum aliquid agere, cum sibi placuerit; ut patet in operibus miraculosis. Dicit enim Augustinus, XXVI contra faustum: appellamus naturam cognitum nobis cursum solitum naturae, contra quem deus cum aliquid facit, magnalia vel mirabilia nominantur.