De quo est intentio, et quis dicendorum ordo ?
Sicut a principio istius operis diximus, scientia de anima non satis complete habetur ex hoc quod de anima secundum seipsam in libro de Anima determinatum est. Oportet enim cum hoc scire de objectis quae proprias partibus animae inferunt passiones. Horum autem objectorum quorum propria passiva pro partibus sive potentiis habet anima, quaedam proprias passiones inferunt animae, quaedam autem communes animae et corpori. Communes enim sunt passiones quaecumque sunt talia circa quae operans anima instrumento utitur corporeo, ut quaecumque sunt circa vegetabilem et sensibilem animam. Propter quod etiam Peripatetici veteres scientias de talibus communibus animae et corporis vocaverunt. Et de his in parte jam pro modulo nostro expediti sumus in libris de Nutrimento et nutribili, et de Sensu et sensato. Re-
stant autem adhuc libri de Somno et vigilia, de Juventute et senectute, de Inspiratiane et exspiraiione,et de Motibus qui dicuntur animales, da Vita et morte, qui omnes sunt de operibus communibus animae et corporis.
Sed quia nequaquam interpretatio somnii, et natura ejus bene determinabilis est, nisi prius scito de intellectu et intelligibili, ideo oportet nos hic interponere scientiam de Intellectu et intelligibili, licet intelligere animae humanae sit proprium praeter corpus. Attendimus enim, sicut saepe protestati sumus, principaliter facilitatem doctrinae : propter quod magis sequimur in traditione librorum naturalium ordi .nein quo facilius docetur auditor, quam ordinem rerum naturalium. Et hac de causa non tenuimus in exsequendo libros ordinem quem praelibavimus in prooemiis nostris, ubi divisionem librorum naturalium posuimus .''
Determinantes autem de intellectu et intelligibili, supponemus quaecumque in libro nostro tertio de Anima convenienter determinata sunt. Quaecumque vero hic inquirenda esse videntur, quantum per demonstrationem et rationem investigare poterimus, tractabimus, sequentes principis nostri vestigia, cujus librum de hac scientia, licet non vidimus, tamen discipulorum ejus plurimorum de hac materia quamplurimos et bene tractatos perspeximus libros et epistolas. Interdum etiam Platonis recordabimur in his in quibus Peripateticorum sententiis in nullo contradixit.
Cum autem secundum plurimos probabiliores Philosophos, intellectus faciat intelligibile in forma intelligibilitatis, oportet nos prius loqui de natura intellectus secundum quod est intellectus, et deinde de intelligibili secundum quod est de intellectu, et deinde de unitate et di- versitate intellectus ad intelligibilia : quia his cognitis, satis perfecte habetur scientia de intellectu et intelligibili. Operae autem pretium investigare est hujusmodi : quia his scitis, et proprie homo scit quid proprie ipse est, cum sit solus intellectus, sicut dixit Aristoteles in X Ethicorum, et scit insuper principium inter ea quae faciunt in ipso felicitatem contemplativam. Incipientes igitur investigare naturam intellectus, in primis ponemus quae secundum naturam sunt priora.