LIBER DE MEMORIA ET REMINISCENTIA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I,

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT II.

Quae libri intentio, et quae vere sint memorabilia ?

His habitis, sententiam ponamus Aristotelis, dicentes considerandum esse primo de memoria inter reliqua opera animatorum quae communia sunt corpori et animae. Considerandum autem est etiam de actu memoriae, qui est memorari, quid est utrumque istorum, et propter quas causas sit in animatis quibusdam. Et considerandum est etiam cui partium animae accidit haec passio quae est memoria, utrum scilicet rationali, vel. sensibili : quia constat quod non accidit vegetabili. Considerandum est etiam posterius de ipso reminisci : quia licet conjuncta sint aliquo modo memoria et reminiscentia, tamen non omnino idem. sunt : et hoc scitur per subjecta ipsorum propria. Quia non idem sunt homines bene memorativi et bene reminiscibiles, sed sicut in multis et frequenter, tardi quidem ingenio sunt memorabiles. Reminiscibiles autem ut frequenter sunt velocis ingenii et bene discentes.

Quia autem ab objectis oportet cognoscere virtutes animae et actus, primo ac- cipiendum est qualia sunt memorabilia : hoc enim multoties decipit propter id quod latet. Dicimus igitur, quod ea quae sunt futura ut futura sunt, nullo modo convenit memorari, sed futura potius sunt opinabilia vel sperabilia. Opinabilia quidem quae simpliciter exspectantur ut vera, sicut solis eclipsis, vel terrae motus, vel aliquid hujusmodi. Sperabilia autem quae exspectantur ut proficientia ad vitam, sicut fertilitas anni, vel victoria belli, vel aliud hujusmodi. Sub sperabilibus autem etiam timenda continentur, quae exspectantur ut mala futura. Scientia enim quae est sperativa, sicut quidam mathematicorum dicunt divinationem omnium esse sperativam scientiam, et maxime eam quae est per astrorum positionem et motum, eo quod illa super certiora fundantur principia. Sunt autem tales scientiae necromantia, et geomantia, et alia hujusmodi, sed non habent adeo verum nomen scientiae, sicut divinatio quae est per astra. Sic igitur patet quod futuri memoria non est.

Similiter autem memoria non est praesentis : sed potius sensus est praesentis : sensu enim neque futurum neque factum in praeterito cognoscimus, sed tantum praesens. Cujus causa est, quia sine materiae praesentia non agit sensibile in sensum. Cum igitur memorabile concernat aliquam temporis differentiam, oportet quod memoria sit facti in praeterito, et non praesentis, neque futuri : praesens enim quando adest in sensu, sicut cum aliquis videt praesens album, nullius dicitur memorari. Similiter autem cum aliquis considerat per intellectum, cum aliquis sit actu considerans et intelligens. Intellectum enim secundum quod est hujusmodi, est universale quod est ubique et semper et ab omni differentia temporis separatum. Memorabile autem concernit differentiam temporis quae est praeteritum tempus. Cum igitur aliquid adest, hoc sentire dicimur. Cum autem per intellectum consideramus aliquid, illud dicimur scire. Cum vero sine

actibus, hoc est, sine actione propria objecti particularis vel universalis in ipsam habeat alicujus sensibilis cognitionem vel scientiam, tunc dicimur memorari, quia tunc oportet quod in rem cognitam prius procedat ex eo quod habet apud seipsam. Sicut, verbi gratia, si ad hunc triangulum qui non est praesens referat quod trianguli tres anguli aequales sunt duobus rectis : tunc enim speculatur per intellectum hoc quod didicit in praeterito vel speculatus fuerit. Aut si sensibilem habet cognitionem, tunc sentit hoc quod prius audivit. vel vidit : oportet enim quod cum aliquis secundum memoriam agit, sic dicere in anima ad praeteritum referendo, quod hoc prius audivit, aut aliter sensit, aut intellexit, quando memoria est intelligibilium per accidens, sicut infra ostendemus.

Ex omnibus autem praemissis patet quod memoria neque est sensus, neque opinio rationalis, sed est habitus aut passio cujusdam horum quae sunt sensibilis vel rationalis animae, cum fiat determinatio praeteriti temporis circa sensibile vel opinabile. Ipsius autem in ipso nunc praesentis non est memoria, sicut dictum est, praesentis quidem sensus, futuri vero spes, facti autem memoria. Et ideo post tempus rei circa quam agit anima omnis fit memoria.

Ex hoc autem ulterius concluditur, quod quaecumque animalium tempus sentiunt, haec sola memorantur, et memorantur in eo scilicet in quo tempus sentiunt, sicut infra patebit. Non autem omnia animalia sentiunt tempus : sentitur autem tempus dupliciter, in se scilicet secundum quod est numerus motus : et sic rationabilia sola sentiunt et cognoscunt tempus. Alio autem modo sentitur tempus in temporali et non secundum se : et tunc sentitur sub determinata differentia temporis, secundum quam adjacet rei temporali : et hoc est obscure percipere tempus : et sic sentitur in praeterito quando res praeterit, sicut oves et caprae revertuntur ad caulas, cognos- centes caulas ubi habitaverunt in praeterito, et formicae colliguntur in domibus suis praesentientes pluvias in futuro. Sed tamen minus sentiunt bruta futuram quam praeteritum. Sentiunt enim praeteritum per picturam praeteritorum quae sunt in ipsis : futura autem non praesentiunt nisi signo aliquo praesenti, sicut vapore, vel calore, vel aliquo hujus. Ex his patet quid sit memorabile proprie.