LIBER DE NUTRIMENTO ET NUTRIBILI.

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

CAPUT II.

De modis eorum quae nutriuntur.

Id autem quod nutritur, est corpus animatum. Non enim conveniens est sermo illorum qui dicunt quaedam simplicium nutriri, ut ignem, et coelestia corpora : sed ea quae nutriuntur, animata sunt omnia. Cujus causa est, quoniam omne quod nutritur, debet habere poros per quos ingressum habeat nutrimentum. Poros autem facit calidum. Oportet etiam paries esse molles per quas possit resultare humidum nutrimentale : et tales partes non habent metalla et lapides : et ideo non nutriuntur. Sed si talia augeri haec aliquando videntur, hoc contingit per generationem qua materia vicina convertitur ad speciem ipsorum et non per nutrimentum.

Sed differens est valde motus in plantis et in animalibus : quoniam plantae, eo quod terrestres sunt, primam nutrimenti convenientiam accipiunt ex terra : et terra est eis pro ventre et pro stomacho : quia ex terra surgens radix impurum dimittit et purum attrahit : propter quod plante nullum habent organum nisi poros, et non stomachum, nec viscera. Cum enim trahant conveniens de ipsa terra et sint similium partium, quod conveniens est uni, est et alteri : et ideo per poros fit digestio in eis juvante solis calore. Sed in animalibus non sic est : quia oportet in eis propter membrorum diversitatem nutrimentum in diversa differentia dirigi : propter quod vias oportet habere nutrimentum in omne membrum.

Sed tamen generaliter tres in plantis inveniuntur diversitates nutrimenti, quarum una est ex poris directe ascendentibus a radice : et per hos poros cursus est nutrimenti : et similis fere in tota planta digestio : et si quid est impuri, expellitur ad corticem. Et omnia talia sic vias nutrimenti habentia, sunt ut frequenter magis scissibilia quam frangibilia. Secunda autem diversitas est ex poris transversis ex medulla ad superficiem venientibus : et haec divisa sunt radiosa sicut stella : quia viae nutrimenti per circuitum veniunt ex medulla ad superficiem sicut ex quodam centro : et talia ut frequenter sunt, quorum medulla est multa, ut sunt ligna gulosa vel aliae plantae multam trahentia humiditatem nutrimentalem : et haec sunt magis frangibilia quam scissibilia, sicut est vitis, et sambucus, et quaedam alia. Et ingenita est natura in illis : quoniam si haberent poros directos, cum sint pori eorum ampli, non retinerent humidum nutrimentale ubique, et arescerent :. nunc autem ubique in corporibus eorum nutrimentum retinetur. Tertia vero diversitas est ex nodis, et nodi sunt talium plantarum quae sunt concavae multum, vel multae et rarae medullae : quia in talibus radix rara nutrimentum impurum trahit. Et ideo melius oportet ipsum in nobis depurari. Hujus autem est etiam alia causa : quoniam virtus plantae convertens nutrimentum in substantiam quae est in radice,convalescere non valet in stipite plantae concavo et sicco : eo quod propter tenuitatem de facili siccatur a sole et ab aere. Ideo sagax natura multiplicat in eis nodos, in

quibus virtus plantae sustentata convertit nutrimentum ut nutriat plantam.

In animalibus autem omne nutrimentum necesse est variari secundum diversitatem partium nutritarum. Propter quod omnia similia animalia in corpore nulla habent viscera, velut lumbrici terrae, et quaedam alia. In aliis autem secundum quod sunt majoris diversitatis in compositione corporis, sunt etiam majoris varietatis in alteratione et digestione nutrimenti. Sicut enim in primo libro Peri geneseos dictum est, oportet nutriri quodlibet secundum formam, licet non quodlibet secundum materiam nutriatur. Cum igitur formae partium similes fuerint, erit nutrimentum non distributum per dissimilia. Quando autem formae membrorum fuerint valde dissimiles, tunc oportet plurima in corporibus nutritorum esse vasa, in quibus nutrimentum per digestiones diversas ad plurimas formas alteretur.

Et est generale in omni eo quod nutritur, quod oportet ipsum habere quatuor, quorum primum est virtus nutriens quae speciem dat nutrimento, et per diversitates specierum partium nutriti diversas largitur species nutrimento. Secundum autem est instrumentum ipsius virtutis, quod est calor digestivus, qui terminat et complet nutrimentum, removens ipsum a contrajacentibus qualitatibus et passionibus, sicut determinatum est in quarto Meteororum . Tertium autem est receptaculum nutrimenti intra seipsum, quod receptaculum aliquando est manifestum, sicut est in habentibus viscera : aliquando occultum, sicut in plantis et in aliis habentibus similia corpora, sicut sunt quaedam animalia in genere vermium repentium vel immobilium animalium. Quartum vero est spongiositas et porositas corporis : quia aliter calore dividente corpus nutrien- dum, non haberet nutrimentum vias ad singulas partes secundum speciem determinatas in corpore : quodlibet enim secundum speciem in corpore determinatum nutritur, sicut alibi determinatum est a nobis.

Cum autem fiat in nutrimento nutriti ad quodlibet secundum speciem determinatum distributio, fit haec distributio secundum medietatem geometricam et non arithmeticam, tam in qualitate nutrimenti, quam in quantitate. Hoc autem probatur, de quantitate quidem : quoniam plus dirigitur ad magnum, et minus ad parvum : et tamen proportione distributionis servata : quoniam unicuique tantum dirigitur, quantum suae quantitati debetur, sicut in digitis manus apparet : quoniam medius plus accipit, quam auricularis. Et si haec proportio non servaretur, converteretur alicubi nutrimentum in tumorem, et putresceret, et faceret quantitatem enormem, eo quod ad membrum plus attraheretur quam sibi deberetur : et siquidem illud in speciem membri converteretur, efficeretur quantitas enormis. Si autem non, tunc tumesceret, et postea in pus converteretur. Ad majus autem membrum attractum nutrimentum minus, faceret arescere et deficere membrum, cum deperditum sufficienter non restauraret.

Secundum qualitatem autem eamdem oportet servari proportionem : quoniam cum ejusdem membra non sint ejusdem complexionis, et oporteat nutrimentum assimilari nutrito, oportet quod nutrimentum in diversa qualitate distribuatur membris, servata tamen proportione illa qua dirigitur unicuique quod sibi secundum propriam complexionem debetur.

Quid autem vocetur distributio secundum proportionem geometricam, in ante habitis libris est determinatum, in arith-

meticis autem cum subtilitate dictum est. Causa autem hujus distributionis duplex est. Prima quidem est quae est naturae sagacitas et sollicitudo, quae nisi ordinaret nutri mentum per hujusmodi distributionem, non salvaretur in specie et virtute et figura individuum. Proxima autem est virtus propria et instrumentum proprium uniuscujusque secundum speciem determinati membri : quoniam virtutes differunt secundum membra, sicut in his quae de Anima dictum est : quoniam si quodlibet membrorum esset animal, virtus animae quae est in ipso, esset actus ejus et anima ejus. Sicut autem differunt virtutes, sic differens est instrumentum : et est calor nutriens in toto corpore substantia quidem unus et idem, sed secundum esse et rationem differens, et proportionatus virtuti quae est in . membro : et ideo non trahit nutrimentum, neque convertit, nisi secundum quod proportionatum est quantitati, qualitati, et formae, et figurae uniuscujusque membri : et a tali tractu sequitur, quod nutrimentum proportione geometrica per membra distribuatur.

Haec igitur de modis nutrimentorum in communi dicta sunt : quoniam per singula de ipsis dicendum erit in libro de Vegetabilibus.