Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
Hoc sacramentum non datur nobis nisi a gratissimo.
Secunda autem causa ejusdem nominis est, scilicet quod Eucharistia dicitur, quia non est datum nobis nisi a gratissimo Domino. Licet enim omne quod nobis datur, grata et bona voluntate Dei nobis detur, tamen excellenter gratissimam et benignissimam ad nos habuit voluntatem, quando hoc magnum nobis
sacramentum praeparavit : ad hoc enim inclinavit torrens et totam suam dulcedinem liquefaciens charitas.
Hoc ostendit, quod sex sunt quae omne cor faciunt exuberare ad subjectos, scilicet bonitas, benignitas, pietas, dulcedo, charitas, et placabilitas, quae cor Dei disposuerunt ad hujus gratiae praeparatio- nem. Bonitas enim est suiipsius ad omnia communicatio et diffusio, sicut dicit Dionysius. Benignitas autem boni igniti et continue liquefacti cordis, in omni bonitate manans efluxio. Pietas autem in sibi similia semper liquefactus affectus. Dulcedo vero convenientium secundum naturam, continua immanatio, quae sub se continet suavitatem, quae nihil aliud est, nisi in dulcedine immanante jucunda perceptio. Charitas autem ardor est cor torrens et incendens, ad hoc ut totum se expendat ad fructum dilecti. Placabilitas autem facilis pacificatio, qua etiam propter commissa aliqua sibi contraria non avertatur a beneficiis. Haec igitur sunt, quae cor gratissimi Dei hanc gratiam pro nobis praeparare fecerunt. In hoc enim nobis suam communicat deitalem, et seipsum totum in nos fundit, et in nobis ad totius animae et corporis se diffundit spiritualiter et corporaliter per participationem. In hoc ignitum suum bonum ut torrens voluptatis nobis infunditur. In hoc gustum accipimus suae naturalis dulcedinis et in omni suavitate delectationis. In hoc ita totum se ad nos effundit et expendit, quod nihil sui a nobis contineat, deitatem, spiritum, animam, sanguinem, et corpus nobis exhibens ad fruendum. In hoc propitiationem posuit, qua placaretur in his in quibus aliquando suam meremur indignationem.
Vere ergo Eucharistia vocatur et est, quae tam a gratiosissima Dei voluntate pro nobis est praeparata.
Et de bonitate quidem dicitur, Matth. XIX, 17 : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Quia sicut dicit Gregorius : " Esse suum bonitas est, natura dulcedo. " Proprium ex tali fluens natura, est misereri et parcere. Hanc bonitatem omnibus communicat, et ad omnia diffundit, sicut dicitur, IV Regum, IV, 1 et seq., quod implevit sapiens mulier, uxor prophetae, quae sapientiam Dei significat, hoc est, cognitionem sapore bonitatis sapidam, vasa vacua non pau-
ca : quia per omnia se diffundit, quae non ponunt obstaculum ad ipsum. Oleum bene signat Eucharistiam, cujus figura est manna, quod sicut dicitur, Exod. XVI, 31, saporem habuit panis uncti sive panis oleati : quia ille in eo percipitur, quem unxit Deus oleo exsultationis prae participibus suis, sicut dicitur, ad Hebr.1, 9. Et illud Psalmi xliv, 8 : Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae, prae consortibus tuis. Bonitas enim et olei virtus in hoc conveniunt, quod inter liquores commixtos nihil est adeo diffusibile sicut oleum : et inter dona spiritualia nihil tam longe et late communicativum sui sicut bonitas, sicut dicit Boetius in libro de Hebdomadibus : " Omnia bonitatem Dei participant, et ideo bona sunt, quia a bono sunt. " Genes. I, 31 : Vidit Deus cuncta quae fecerat: et erant valde bona. Hac igitur bonitate affectus in voluntate non fuit contentus, quin communicaret se nobis ultra esse et bonum creationis, et ultra bonitatem et formam optimae virtutis praeparando lecythum hujus olei, quo totus a nobis per substantiam et esse divinum et humanum communicaretur, dicente propheta Elia, III Regum, XVII, 14 : Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur, unde et nos et domus nostra pascamur. Lecythus enim et hydria formas sacramentales inter quas Eucharistia continetur, significant.
A dicta igitur bonitate in qua praeparatum est, Eucharistiae nomen accepit.
Hoc est bonum de quo communicativa promissio promittit in bonitate sua Deus. Jerem.XXXI, 14 : inebriabo animas sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur. Sacerdotibus enim paratur in ministerium, et populo
in communionem divinae bonitatis.
Hoc est de quo replebitur in bonis desiderium suum: quia in nobis communionis, Christi deitatis, spiritus, animae, sanguinis, et corporis, omne sanctorum quietatur desiderium. Hoc est, de quo dicitur : Anima ejus in bonis demorabitur . Quia q uod hic in specie sacramentali modo percipitur, in gloria rerum veritate beata semper et felici instillalione sumetur.
De benignitate autem, hoc est, bona ignitate Dei, qua ignita et torrens ejus bonitas hoc pro nobis providit et praeparavit sacramentum, sicut dicitur id Psalmo L, 20 : Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem. Muri enim Jerusalem non nisi de vivis lapidibus et divinitate solidatis aedificari possunt. Hoc autem in se non habent homines, nisi lapidis angularis sint paries et membra, et huic incorpqrantur per admirabile et efficax Eucharistiae sacramentum. Sicut enim dicitur, Joel, II, 13 : Benignus et misericorsesl, quod nos ad sui incorporationem admittere non dedignatur. Sic enim ignis boni in se aestuat, quod intima sua in nos emanat, quibus nobis communicatur, et nos sibi incorporat, ab intimis suis fluxit sanguis sacramenti. Joan. XIX, 34 : Unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Sanguis, inquam, sacramenti, et aqua significans ad ipsum commixtionem et incorporationem insipidi populi, ut sui commixtione sapore suae insipiditatis perdito, saporem acciperet gratiosae suae divinitatatis, quae sanguini dignoscitur esse unita.
Hic est Razias, qui sacratus Domino interpretatur, de quo, II Machab . XIV, 45 et 46, legitur, quod pro affectu, scilicet suae benignitatis, pater Judaeorum, hoc est, confitentium vocabatur, de quo legitur, quod accensus animo surrexit : et cum sanguis ejus magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit : et stans supra quamdam petram praeruptam, et jam exsanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus projecit super
turbas, invocans dominatorem vitae ac spiritus, ut haec illi iterum redderet : atque ita vita defunctus est. Hic enim consecratus Deo Christum in sacrificio isto oblatum signat, qui intima sua benignitate accensus, in animo surrexit, hoc est, in cruce se exaltavit, et cum sanguis ex igne bonitatis magno fluxu in nostram deflueret redemptionem, et gravissimis vulneribus in manibus et pedibus esset saucius, cursu suae benignitatis velocissimo totam turbam humani generis pertransiit, et stans in praerupta petra aeternae veritatis et stabilitatis, supra quam Ecclesiam fundaverat, et jam ex minimo fluxu benignitatis suae quasi exsanguis in cruce effectus, utrisque manibus, deitatis potentia et humanitatis passione, complexus intima vitalia, in quibus vita est hominis, projecit abundanter super turbas hominum, ut in illis vitam et gratiam perciperent, invocans dominatorem omnium patrem caelestem, ut haec in corpore mystico sibi redderet, omnes sibi incorporando : et sic in tali benignitate vita functus est. Et ideo de hac benignitate dicitur antonomastice, ad Roman. II, 4 : An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis ? Ignoras quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit ? Haec enim ignitissima benignitas omnes homines merito convincere deberet ad sui conversionem. Hanc benignitatem signabat ignis qui in virore rubi apparuit . In quo hujus sacramenti figura praecessit, in quo ignis benignitatis et divinae bonitatis in virore rubi, hoc est, in virente omnium virtute humanitate percipitur ad Christi Dei et hominis communionem.
Haec est enim benignitas, de qua dicitur in Psalmo lxiv, 12 : Benedices coronae anni benignitatis tuae. Quia in ista benignitate omnia bona Dei ad coronam convertuntur : quia in omnis boni revertuntur auctorem, qui in isto sacramento totus continetur.
Haec est enim benignitas de qua dicitur, Psal. lxxxiv, 13 : Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Quomodo enim non daret impinguata sanguine, et commixta corpori, vivificata anima, evocata spiritu Christi, et fcecundata deitate ipsius : quae omnia in hoc percipiuntur sacramento. Haec est enim benignitas de qua dicitur, ad Titum, III, 4 : Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei : maximam enim benignitatem in hoc ad nos ostendit, et seipsum nobis ad fruendum se praebens. Si ergo in hoc sacramento digni esse volumus, non restat nisi ut faciamus quod dicit Apostolus, ad Coloss.III,12et13: Induite vos sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patienliam : supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam. Et tunc digni erimus tanto sacramento quod a gratia benignitatis divinae nomen accepit.
Pietas etiam ad hoc sacramentum nobis praeparandum Domini voluntatem inclinavit : quia, sicut dicit Tullius : " Pietas est in parentes, benevolentia haec est in nobis conjunctos, in quibus similitudo parentalis boni invenitur. " Quia igitur nos fecit ad similitudinem imaginis Patris, quae ipse est, et ideo naturali inclinatione conjunctus, hic tantae affluentiae omnis boni sacramentum nobis praeparavit, ut benevolentiam quam in nos habet, ostenderet. Ex quo enim pietas est benevolentia in hoc sacramento, degustamus id quod dicitur, ad Roman. XII, 2 : Probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Haec enim piissima et optima est in praeparatione corporis et sanguinis Domini in communicationem et expiationem peccatorum. Beneplacens autem in oblatione animae in solutionem debitorum. Perfecta autem in collatione suae deitatis in omnium beatificantium adoptionem.
Haec est pietas de qua dicit Apostolus,
I a d Timoth. III, 16: Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. Hoc enim pietatis sacramentum dicitur : quia procedit a summa Dei pietate, et est manifestum in carnali et sacramentali sumptione, et perfectam in spiritu nostro justitiam operatur. Hoc Angelis apparuit : quia in omni Christi corporis confectione Angeli assistunt. Hoc est, quod praedicatur gentihus, ut in Christo fiant concorporales. Hoc est quod toti mundo in edulium vegetationis proponitur, et hoc est quod in gloria pro nohis in hostiam laudis continue assumitur.
Haec est pietas quae ad omnia valet, sicut dicitur, I ad Timoth. IV, 8 : Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futura. Quia per species sacramentales vegetat ad vitam quae nunc in Ecclesia agitur, et per rerum veritatem vivificat ad vitam futurae gloriae.
Haec est pietas de qua dicitur, Baruch, v, 4 : Nominabitur tibi nomen tuum a Deo in sempiternum : Pax justitiae, et honor pietatis. Hic est enim honor quem a pietate Domini accepimus, ut ipso fruentes et sibi incorporati dii dicamur, et in bona gratia ipsius deitatis suae simus participes.
Hoc etiam in dulcedine sua paravit pauperi Deus, et ideo Eucharistia vocatur : quia nihil in dulcedine Dei nisi bona gratia praeparatur. In dulcedine sua Deus dulciter cogitat de nobis. Nihil autem dulcius vel melius excogitari vel exoptati potest, quam quod Deus in deitate et humanitate sit in nobis ut nutrimentum ad vitam vegetans, et ut edulium spirituale, omnem in nobis perficiens conjunctionem ad ipsum. Propter quod etiam cum in libro Sapientiae, XVI, 21, de mannate loqueretur, et admiraretur, in qua cordis dulcedine tantae gratiae sacramen- tum esset praeparatum, subjunxit causam dicens : Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat, et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. Ac si dicat: Tam mellea dulcedo tam bonae gratiae non potuit procedere nisi de fonte dulcedinis divinae, in qua oblitus veteris amaritudinis melliflua dulcedine fluens et affluens nobis in affectu, tam dulcem et bonam gratiam nobis praeparasti.
Hic est Samson, sol fortis gratia illuminationis, qui per virtutem hujus gratiae mente illuminatus, percutit leonem fortem de tribu Juda, et solvit nobis problema, quod de comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo . Pater enim caelestis in dulcedine sua dulciter cogitans de nobis percussit, hoc est, percuti fecit hanc victimam dulcissimam, leonem de tribu Juda, et nobis parari in edulium, in qua de comedente, hoc est, de eo qui in sacramento nos sibi incorporat, exit dulcedinis cibus, et de forti nostro propugnatore ad salutem tanta est egressa dulcedo : quidquid enim in hoc est sacramento, dulcedine plenum est, ab omni amaritudine fellis longe relegatum. Unde, i Regum, XIV, 26 et seq., dicitur, quod apparuit super faciem agri fluens mel, ad quod cum Jonathas, qui columbae donum interpretatur, virgam quam manu tenebat, extendisset, dixit: Gustaui paululum de melle isto, et illuminati sunt oculi mei. Ager enim noster, qui antiquitus ex amaritudine fundi spinas et tribulos proferebat, nunc dulcedine deitatis Patris impletus, melleus totus fluit dulcedine, ad quod dum is qui donum columbae, quae etiam fellea amaritudine fellis caret, virgam rectitudinis suae quam in manu, hoc est, in operatione tenet, extendit, et gustat dulcedinem saporis divini, statim illuminatur in oculis cordis ad intelligendam veritatem et gratiam bonam quae per Jesum Christum omni-
bus nobis sunt facta, qualiter videlicet non vacuo laboramus sacramento, nec de caetero typis figurativis occupamur.
Hinc est, quod hanc dulcedinem in osculo degustans sponsa dicit, Cantic. IV, 11 : Mel et lac sub lingua tua. Mel ad dulcedinem divinitatis, lac ad candorem innocentiae et gratiae referens humanitatem. Omne quippe quod spirat, tanta dulcedine dulce est. Propter quod dicitur, Eccli.XXIV, 27 : Spiritus meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. Quia spiritus a dulcedine Dei spirans, in hac gratia melleam spirans dulcedinem, et haerens nobis immobilis, novi et aeterni sacramenti favum stillantem mel ex cera, hoc est,humana natura, quae stillat divinam sibi unitam naturam, sua dulcedine omnia nostra dulcia facit.
Haec est etiam suavitas quam in dulcedine divina percipimus : et ideo cum, I Canon.II, 3, Petrus diceret: Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus, Psalmista, Psal.XXXIII, 9, dixit : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus : quia tanta dulcedo innumerabili percipitur suavitate.
Hic pretiosissimus et suavissimus fructus a fruendo dictus, antidotum est primi fructus, qui primos sua suavitate seduxit parentes, de quo dicitur, Cenes. III, 6 et 7, quod vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, adspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit, deditque viro suo, qui comedit: et ad turpitudinem suam contuendam illuminati sunt oculi amborum. Hunc autem per fructum dulcissimum et ad vescendum suavissimum in dulcedine Dei conditum et praeparatum, quia nobis lignum vitae exhibuit pulchrum et decorum, illuminantur oculi ad divina contuenda in perfecta gratia simul et veritate, et est cura nobis contra omnem amaritudinem, quae nobis infusa est ex gustu pomi quod mulier carnali suavitate concupivit. Hoc est, quod, Proverb. XVI, 24, dicitur: Dulcedo animi sanitas ossium : quia ex dulcedine animi Dei hoc nobis praeparatum antidotum, omnia ossa nostra sanavit. Unde consilium est sapientis, Proverb. XXIV, 13 : Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo, hoc est, delectare in melliflua dulcedine Dei, in qua tibi favum sacramenti, qui mel de cera suae humanitatis tibi stillat in gutture delectationis cordis tui de gustu, ut ab omni absolvaris amaritudine gustus serpentini, quae per primum gustum venenum infudit. Hoc est quod sponsa, Cantic. II, 3, dicit : Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Umbra enim crucis et passionis in qua maturatus est hic fructus ad suavitatem, praestat refrigerium contra concupiscentiae aestum : et fructus dulcissimus sacramenti, quod est fructus ligni crucis, omnis delectationis infundit dulcedinem et suavitatem. Unde, Psal. XXIV, 8 : Dulcis et rectus Dominus, propter hoc legem dabit delinquentibus in via. Dulcis enim fuit hoc pro nobis excogitans. Rectus autem praeparationem ad hoc suscipiendum a nobis expostulans : quia qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit .
Et haec lex dulcedinis et rectitudinis nobis in via pro viatico data est, ne in delictis remaneamus : et ideo lege hac justificata et mellea dulcedine affecta, dicit sponsa, Cantic. V, 1 : Comedi favum cum melle meo, et bibi vinum cum lacte meo. Quia et dulcedine divina delectata fuit, et dulcedinem in humanitate in sacramento invenit, et vino pretiosissimi sanguinis fuit inebriata, et talibus coram sodalibus gaudens jactabat se a Deo habuisse affectus.
Adhuc et ex nimia charitate qua di- lexit nos Deus, hoc sacramentum nobis exhibendo vocatur Eucharistia, hoc est, bona gratia. " Diligentis et boni est, sicut dicit Dionysius, bona adducere, et optimi et optime diligentis est adducere optima. " Cum igitur optima sui dilectione ad nos Deus hanc gratiam nobis paravit, digne et justa ratione Eucharistiae, hoc est, bonae gratiae nomen accepit. Et hoc quidem ignorans, dixit Absalon ad Chusai Arachiten, II Regum, XVI, 17 : Haec est, inquit, gratia tua ad amicum tuum. Chusai enim arcanum interpretatur : Arachites autem suscitans fratrem captivum. Quia haec gratia tam excellens est, quod nemo novit arcanum ejus, nisi qui accipit: et in tanta dilectione parata, quod omnes captivos fratres Christi ad vitam resuscitavit, dicente Christo, Joan. VI, 58: Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Optime igitur in tali effectu et affectu dilectionis praeparata gratia ad amicum, Eucharistia dicitur.
Hinc est quod de dilectione ista loquens Dominus per Jeremiam, XXXI, 3, dixit: in charitate perpetua dilexi te : ideo attraxi te, miserans. Numquam enim nos tantum attraxit, quantum tunc attraxit, quando ipse sacramentaliter secundum veritatem in nobis est, et nos in ipso secundum spiritualem sibi factam incorporationem : tunc enim fortissime attracti sumus, et ejus colligati vinculo indissolubilis charitatis, ut nos in intimis suis simus spiritualiter, et ipse in intimis nostris per sacramentalem sumptionem. Et hoc est quod dixit, Isa. xli, 7 : Confortavit faber ferrarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens : Glutino bonum est: et confortavit eum clavis, ut non moveretur. Faber enim ferrarius est Pater nos amans, et ex philanthropia, hoc est, amore hominum, dicens: Glutino, hoc est, amore charitatis tamquam glutino mihi bonos conjungo. Et respondit omnis sanctus : Bonum est,
quia nihil melius pro nobis excogitari potest. Dicitur autem faber ferrarius, amor Patris caelestis : quia sicut ferrum omnia domat, ita amor vincit omnia : unde Virgilius in Bucolicis :
Omnia vincit amor, et nos cedamus amori.
Nimii enim amoris amplexus est: quia nos adeo sibi glutinavit, ut ipse in nobis esset, et nos in ipso tam intime, ut ipse in visceribus nostris infunderetur, et nos sibi essemus incorporati. Si enim, ut beatus dixit Dionysius in libro de Divinis nominibus, extasim faciens est divinus amor, optime iste dictus est divinus amor, qui Deum in nos sic transponit, et nos in Deum: exxaai? enim Graece, constat quod Latine est transpositio. Dicit enim, Joan. VI, 57 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. In me, inquiens, manet, extra se transpositus : et ego in ipso maneo, transpositus extra meipsum. Sic enim patitur sponsa, quando dicit in Canticis, II, 16 : Dilectus meus mihi, et ego illi. Non enim dilectus suus sponsus esset, nisi esset in ipsam transpositus : nec ipsa dilecto esset, nisi in ipsum toto esset affectu transformata. Sic etiam dicitur, Cantic. VII, 10 : Ego dilecto meo, ad me conversio ejus. Totus enim in nos convertitur, quando qualiter in ipso incorporati maneamus, in sacramento perficitur et ordinatur.
Hinc est, quod clamat in Canticis, viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio. Extra amantem ponit animam in amatum, et ideo fortis est ut mors : et ideo dilectus super cor ut signaculum ponendus est, quia animam suam et corpus et deitatem ita profunde in nos transponit, ut in visceribus meis sit sacramentaliter, et nos in ipso corporaliter spirituali virtute uniti efficiamur. Unde optime dixit sanctus Hieronymus in amativis hymnis suis, quod amor sive charitas est virtus unitiva, quae revera, sicut dicit Augustinus, est vitta vinciens et uniens amantem et amatum. Et hoc etiam sacramentum cum sit amoris dicta de causa dicitur unionis sacramentum. Est enim quasi vinculum vinciens et uniens nos cum Deo, et Deum nobiscum. Unde in Psalmo lxii, 9, dicitur : Adhaesit anima mea post te : me suscepit dextera tua. Anima enim nostra in sacramento adhaeret immobiliter, et nos aeternitatis suae ejus dextera araplexando suscepit intime, et stringendo, ut numquam separemur ab ipsa.
Hoc est iterum quod dixit, Osee, XI, 4: In funiculis Adae traham eos, in vinculis charitatis. De Adam enim in hoc sacramento accepimus corpus et sanguinem, quibus duobus funiculis in hoc sacramento trahit nos Dominus. Vincula autem charitatis habemus : quia et secundum animam et deitatem nobis vincitur Dominus in hoc sacramento, ut in perpetuum non separemur, et sic sibi simus incorporati, attracti, et colligati. Dixit Dominus, Joan. xv, 13, quod majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Et salvum quidem per omnia sit verbum Domini mei: quia signum est inaestimabilis dilectionis, quod animam in mortem pro nobis positam dedit nobis in sacramento, pignus redemptionis, et sanguinem in sacrificium expiationis, et corpus in communicationis vinculum, et deitatem in saporis optimi dulcoramentum : multum enim nos sibi strinxit in amplexum charitatis, quando taliter nos sibi sociavit.
In hac charitate fundati et radicati, sicut dicitur, ad Ephes. iii, 18, possumus comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum. Latitudo, inquam, qua late nos dilexit ubique terrarum, nos sibi uniens per communionis sacramentum. Longitudo vero : quia aeternam in nobis operatur deiectionem, quando quod nunc
specie sacramentali gerimus, in aeternitate rerum veritate capiemus. Sublimitas autem : quia supra modum in sublimitate deitati ipsius sociamur. Profundum autem, quando etiam in profundum intimis ejus in corpore et sanguine sibi incorporamur. Sic quasi tribus diametris sive dimensionibus sociati, in longum scilicet, latum, et profundum, ut sicut in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, sicut dicitur, ad Coloss. II, 9, ita et nos in ipso per trinam dimensionem corporaliter habitemus. Hoc enim potest perficere intima ejus charitas, quae in nos penetrat sicut ignis qui maxime penetrat, et nos sibi attrahit sicut calor ignis qui inter omnia trahentia magis trahit. Et ideo dicitur de charitate, Cantic. viii, 6 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Quia et nos sibi non modo attrahit, sed intrahit, et ipse in nos penetrat usque ad medullas. Tali enim affectione dixit Jeremias, Thren. I, 13 : De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Ignis enim in medullas penetrans erudit quae sit vis istius amoris, quo sic nobis Christus se infundit, et nos sic intrahit intra seipsum : nec alius potest scire quam amor intimus hanc virtutem. In hoc, inquit , cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Quia in hoc magisterio et vos in me, et ego in vobis manebimus, ut simus in unum consummati. Quid igitur nisi bona et optima gratia esse potuit, quod Deus nobis in hac dilectione ad nos affectus praeparavit.
Placabilitate autem maxime ostendit, quod non nisi gratiosa pro nobis cogitavit, et ea quae erant optimae gratiae, quae Eucharistia vocatur, demonstrativa : quia etiam veteribus delictis provocatus, adhuc pro nobis hanc gratiam praeparavit : et ideo bona gratia vocatur, quia ab optima voluntate praeparata. Joel, II,
13 : Benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia.
Haec enim ultra modum est bona gratia, qua noluit a nobis separari, quinimo voluit uniri nobis qui separari ab ipso per meritum peccati debebamus. Unde, ad Roman. V, 8 et 9 : Commendat autem charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est, et non tantum mortuus est, sed etiam per passionis suae sacramentum nobis unitus.
Propter hoc enim etiam in ipso sacramento sacrificium placationis posuit, ut si quid esset quod nos ab ipso disjungeret, merito sacrificii illius purgaretur : sic enim dicitur in Psalmo XXXIX, 7 et seq. : Sacrificium et oblationem noluisti : aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti : tunc dixi: Ecce venio. in capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, etc. Quia enim Deus nullum priscae legis sacrificium acceptavit in quo peccata remitteret, ideo Christo aptavit corpus conjunctum et unitum divinitati, in quo sacrificio placatus nobis de omnibus efficeretur peccatis : et quia holocaustum animalium et sanguinem animalium pro peccato sibi oblatorum nec voluit nec debuit acceptare pro peccati satisfactione, ideo ex voluntate venit Christus, ut voluntate devotae obedientiae Patris perficeret voluntatem, se offerendo ut nobis omnibus in suo sanguine placationem inveniret. Hoc igitur est quod quotidie devotamus ad aram Agnum sine macula mysterialiter mactando, ut in placabili voluntate qua hanc gratiam pro nobis invenit Deus, Deum placatum nobis esse faciamus. Unde, ad Hebr. IX, 12, dicitur : Neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem, introivit semel in sancta, aeternaredemptione inventa. Optima igitur est hujus sacramenti gratia, quae a tam gratiosa et placabili voluntate Dei pro nobis est inventa : dicitur enim ad Hebraeos, IX, 22, quod sine sanguinis effusione non fit remissio. Magna igitur est ista gratia, quam a nobis placabilis Dei voluntas quae omni casu contingente placari voluit, et ut placari posset, per seipsum hanc viam placationis invenit, ut Filius carnem assumeret unde placare deberet, et deitatem non deponeret unde placare posset : unde hoc sacrificio quotidie oblato placaretur, et hujus optimae gratiae ipse inventor existeret et acceptor. Psal. L, 21 : Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta : tunc imponent super altare litum vitulos. Tunc, inquam, quando istud sacrificium a Christo est oblatum, tunc omne sacrificium justitiae oblatum acceptat Deus, et oblationes votorum nostrorum, et holocausta in igne devotionis incensa, et etiam vitulos petulantiae nostrae mactantes per carnis mortificationem imponimus super altare sacrificii corporis Christi, ut in ipso etiam ipsi vituli placabiliter acceptentur. Numquam enim esse
potest, quod is qui de facili placabilis est, non bonam semper cogitat gratiam facere pro his quibus de facili placatur. Dicitur, Exod. XXXIV, 10, quod placatus factus est Dominus ad orationem Moysi de malignitate quam dixit facere populo suo. Et hoc idem, Numer. XIV, 20, confirmatur. Multo autem magis placatus fit oblatione Filii sui, quam Filius suus obtulit, et in qua Filius suus ibi offertur et sacrificatur in placationem. Optima igitur haec gratia est, et Eucharistia digne vocata, quam ipse Deus placavit sibi ut offerretur, invenit ut placaretur.
His igitur de causis Eucharistiae sive bonae gratiae hoc sacramentum nomen accipit : quia in bonitate, benignitate, pietate, dulcedine, charitate, placabilitate hanc gratiam nobis Deus praeparavit. in bonitate de nobis sentiens, benignitate bonitate sua fluens, pietate liquefacto affectu in omnes nos effluens, dulcedine sua affectus in filios, et charitate fervens, et placabilitat ut bona facere posset etiam mala condonans, hoc sacramentum bonitatis, benignitatis, pietatis, dulcedinis, charitatis, et placabilitatis, nobis praeparavit, etc.