MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Et videtur, quod non.
1. Inter quaecumque distantia est nulla, nulla necessaria est missio : sed inter Deum et beatissimam Virginem nulla est distantia ergo nulla debuit intervenire missio. Minor patet: quia Deus fuit cum beata Virgine per suam essentiam, potentiam, et praesentiam, sicut in creaturis est generaliter, et per inhabitantem gratiam, sicut in sanctis est specialiter: ergo cum omnimoda affuit gratia, nullo modo defuit gratia : ergo nulla missio possibilis fuit.
2. Item, Omnis missio est per medium :
sed inter ipsam et Deum nullum fuit medium : ergo nulla est missio. Minor patet: quia ipsa fuit dignissima creaturarum, utputa regina Angelorum ab aeterno electa et confirmata, juxta illud. Ecclesiastici, XXIV, 14 : Ab initio et ante saecula, etc.
3. Item, Missio est propter indigentiam : sed hic nulla fuit indigentia missionis : ergo nulla missio. Minor patet: Deus enim non indiget nuntio qui est ubique totus praesens. Beatissima Virgo etiam non indiguit nuntio, quia immediate poterat accipere a Domino.
4, Item, Nuntius prius accipit nuntiatum, quam ille cui mittitur: ergo si fuit nuntiatio hic, prius descendit illuminatio ad Angelum, quam ad Virginem : ergo descendit inordinate, quod est contra beatum Dionysium dicentem : " Lex quidem deitatis sanctissima haec, per prima secunda ad divinissimam reducere lucem
suam . ''" Vult enim per utrumque liberum arbitrium utriusque hierarchiae,quod quidquid defluit ad inferiores, influit per superiores, et non e converso.
5, Item, Beatius est dare, quam accipere : ergo beatior est dans in quantum dans, quam recipiens : ergo nuntius beatior fuisset beata Virgine.
6. Item, Sicut se habet finis ad finem, ita id quod est ad. finem, ad id quod est ad finem : si ergo nuntiatum est supra nuntiatum per altius improportionabiliter, et nuntius supra nuntium improportionabiliter : et illae nuntiationes fiebant per Angelos : ergo ista debebat fieri per superiorem omnium Angelorum : ergo Deus debebat istam revelationem facere per seipsum.
7. Item, Majus est dare esse matrem Dei, quam dare fidem, spem, vel charitatem, quia illud includit istud in se : sed illud operatur Christus sine mysterio creaturae, per se, et minus est: ergo et illud quod majus est.
8, Item, Prophetia praedestinationis impletur sine nostro libero arbitrio, ut dicit Glossa super Matthaeum : sed haec nuntiatio de conceptione Filii Dei, est prophetia praedestinationis : ergo illa non dependet a libero arbitrio : ergo nuntiatio non fuit necessaria propter consensum beatissimae Virginis.
Ex his ergo videtur, quod non fuit necessaria annuntiatio.
In oppositum arguitur :
1. Alii Sancti sunt nuntiati : ergo et Christus debuit nuntiari.
2. Item, Non est aliquod laudabile nisi constitutum aliquo modo in libero arbitrio, sed fieri matrem Dei est laudabilissimum : ergo fuit necessaria missio vel nuntiatio propter consensum liberi arbitrii.
3. Item, In contractu matrimonii requiritur liberum arbitrium in. persona copulanda : ergo in isto summo matrimonio debuit consensus beatissimae Vir- ginis requiri: ergo ad hoc necessaria fuit missio vel annuntiatio,
4. Item, Clandestinum minuit jura et privilegia matrimonii : sed istud matrimonium in nullo debuit esse diminutum: ergo non debet esse clandestinum : ergo necessaria fuit nuntiatio.