CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De subjecto et modo et nomine libri.
Tractaturi de scientia syllogistica, oportet primum scire quod primo tractandum est de syllogismo simpliciter, qui super rationem et inferentiam syllogismi nihil addit. Primo determinandum, et postea de speciebus syllogismi, quae secundum materiam determinantur agendum est, qui sunt syllogismus demonstrativus in materia necessaria, et syllogismus dialecticus in materia probabili ; et tandem de syllogismo sophistico et tentalivo dicemus, qui imitantur secundum apparentiam syllogismum dialecticum : et in his perficietur scientia syllogistica. In libro ergo qui dicitur Priorum Analyticorum, agemus de syllogismo simpliciter non contracto ad aliquam materiam.
Et si aliquis objiciat quod tota logica est de syllogismo simpliciter : et sic aliquis librorum logicae de syllogismo simpliciter esse non debet, facile est respon- dere : quia logica tota est de syllogismo simpliciter, secundum quod simpliciter est idem quod universaliter acceptum : quia de syllogismo in communi et in genere vel de partibus tota pertractat logica. Secundum autem quod simpliciter dicitur simplex formale a sua acceptum simplicitate formali, non tractat de syllogismo simpliciter tota logica, sed determinatur in uno librorum ejus : sic enim acceptus syllogismus simplex proprias habet passiones quae de ipso per propria principia sunt probandae, ut fiat de ipso scientia specialis. Sic ergo tractabimus de ipso : et per hoc patet libri subjectum et materia.
Modus autem noster erit diffinitivus et divisivus, et collectivus: et pro tempore, ut facilior sit doctrina, erit etiam exemplorum suppositivus. Per totum autem erit resolutorius : quia ista tota scientia resolutoria est.
Attendendum est autem,cum omnis et tota logica sit scientia differendi, et haec dividatur in scientiam inveniendi, et in scientiam judicandi quod inventum est.
Inventivum autem fit per localem habitudinem terminorum ad invicem,judicium autem fit per resolutionem: et quamvis inventio quoad nos prior sit resolutione, eo quod non potest resolvi et judicari nisi quod jam inventum est, tamen quia omnis resolutio est ad priora secundum naturam, quia non resolvitur nisi vel posterius in prius, vel compositum in simplex, vel materiale in suum formale principium : et ideo ars resolvendi et judicandi secundum rationem resolutionis est ante artem inveniendi. Nec potest esse nisi duplex resolutio,scilicet rei conclusae in principia et causas per quas concluditur, et syllogismi collecti jam et constituti in principia formalia, syllogismi in quantum syllogismus est non possunt esse nisi duae resolutoriae scientiae. Secundum rationem autem prior est resolutio in formalia syllogismi, quam rei conclusae in principia rei, praecipue in logica quae scientia rationis est. Et ideo liber in quo docetur resolutio formalis syllogismi in figuram et modum syllogismi, quae formalia sunt ad ipsum syllogismum secundum esse syllogismi in quantum syllogismus est, vocatur Liber priorum analyticorum. Alter autem ubi docetur resolutio rei conclusae in sua principia et causas, vocatur Liber posteriorum analyticorum. Sic ergo patet de subjecto et modo et nomine sive titulo libri.
De auctore autem non magna vis est nisi hoc quod, sicut in omnibus aliis, Peripateticos et maxime Aristotelem secuti sumus, ita faciemus adhuc. Frivolis quidem abstinentes, quaecumque autem ad bonitatem doctrinae faciunt, diligenter ponemus.
Finis enim noster quem in alio intendimus est, ut artem syllogizandi resolutoriam sine impedimento sciat qui hunc librum legerit. Finis vero in nobis est, ut perfecte tradita sit ars syllogizandi syllogismo simplici. Et haec de praelibandis ante librum dicta sint a nobis.