Liv. thesauri hymnologici prosarium.
31. de sancto antonio eremita.
38. de s. cunegunde imperatrice.
42. de s. gebehardo constantiensi.
43. d. s. gebehardo constantiensi.
1. Laetabimdus
exsultet fidelis cliorus,
Alleluia ;
2. Regem regum
intactae profudit thorus ;
Res miranda.
3. Angelus consilii
natus est de virgine,
Sol de stella,
4. Sol occasum nesciens,
stella semper rutilans,
Semper clara.
5. Sicut sidus radium,
profert virgo filium
Pari forma:
6. Neque sidus radio,
neque mater filio
Fit corrupta.
7. Cedrus alta Libani
conformatur hyssopo
Valle nostra ;
8. Verbum, mens altissimi,
corporari passum est
Carne sumpta.
9. Isaias cecinit;
synagoga meminit,
nunquam tamen desinit
Esse caeca;
10. Si non suis vatibus,
credat vel gentilibus
Sibyllinis versibus
Haec praedicta.
11. Infelix propera,
crede vel vetera ;
cur damnaberis, gens misera?
12. Quem docet litera,
natum considera ;
ipsum genuit puerpera.