APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
Capitulum II.
De constantia mentis et cautela contra tentationes diabolicas.
1. Quoniam autem Pharao persequitur Israelem fugientem , et contemptus surgit in scandala nunc aperte,
nunc occulte sub specie boni periculosius tentans: faciant quod scriptum est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem. Solent praecipue vires tentationi praebere fluctuatio mentis circa propositum ingressurae vel ingressas Religionis, tarda tepidoque repulsio et deiectio spiritus desolati. E apropter imprimis in proposito sancto cor suum omnino stabiliant et confirment, ne velut arundo diversis ventorum flatibus agitati vacillent. Optimum est, inquit Apostolus , gratia stabilire cor. Et Prosper ait: " Quemlibet hominem, donec se in eo quod elegerit, certa definitione confirmet, velut in quodam deliberationis incertae bivio constitutum, discerpit ipsa diversitas voluntatum. Virtus, inquit, hortatur et provocat, ut, definitionis ambiguitate deposita, propositum spirituale suscipiat, perseveraturam se in suscepti labore propositi, non sua possibilitate, sed Domini miseratione confidat. Cogitet, quanti et quantae potuerunt et possunt quod se posse desperat. Unde illi potuerunt, inde se posse firmiter credat ". Meminerit illud Apostoli : Fidelis Deus, qui vocavit vos, qui etiam faciet. Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.
2. Ad haec tentationum et cogitationum malarum viri-Uter principiis et absque morae dispendio est obstandum. Quodsi earum insultus spiritum inquietent, non solum familiaris confessor, verum etiam Fratres alii seniores sunt in adiutorium advocandi, ut unius debilitas multorum adiutorio sustentetur: Frater, qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma . Qui autem vulnus detegere, vel auxilium petere negligit sua non immerito negligentia perit.
3. Denique, cum diabolus servi Dei spiritum per tristitiam deficere studeat, ipsam, si quando irrepserit, citius repellentes, Christo Domino, qui datorem hilarem diligit , in cordis laotitia famulentur, attendentes sollicite, ne de sua unquam vocatione ingrati aut tepidi regratiatoros appareant coram Deo: ubi sol gratiae radiat, nubilum turbationis abscedit. Solet in aqua turbida latere piscaturus animam coluber tortuosus. Maximum inhabitantis gratias signum, spiritualia laetitia. Porro, qui vocantis gratiam non agnoscit indignum se vocationis fructu constituit. Beneficiis ingratos exhibitis ineptus efficitur exhibendis .
" Valet quoque interdum conversis pro animae salute mutatio loci. Plerumque enim, dum mutatur locus, mutatur et mentis affectus ". Valet pro mentis tentationibus impulsae praesidio, valet pro morum citius ac perfectius assequendo peculio extra cognationem et patriam vel ad tempus secedere.
4. Verum, quia per se nullo modo sufficerent ad machinamenta diaboli repellenda, ad Christum, propter quem omnia contempserunt, qui est tentatorum refugium et debilium fortitudo, qui se fideliter invocantibus facit cum tentatione proventum , ut possint sustinere , crebris supplicationibus et devotis recurrant, ut, qui eos dignatus est de fornace Babylonis eripere, bonum in eis perficiat, quod incepit. Frequens et fervens oratio dissipat omne malum. Ollae ferventi muscae non insident .