De dono pietatis.
Summarum. - Introductio: duplex exercitium, 1. - Tria consideranda, 2. - Pars I. De pietatis exercitio. Hoc consistit in tribus, 3. - Primo, in reverentia venerationis divinae, 4. 5. - Secundo, in custodia sanctificationis intrinsecae, 6. 7.
Tertio, in affluentia miserationis internae, 8. 9. Pars II. De pietatis originali principio. Hoc est triplex, 10.
Oritur primo a Trinitate increata, 11 . - Secundo, a Sapientia incarnata, 12. - Tertio, a sancta matre Ecclesia, 13-15. - Pars III. De pietatis emolumento sive utilitate. Valet ad tria, 16. - Primo, ad vera cognoscenda, 17. -Secundo, ad mala declinanda, 18. - Tertio, ad bona consequenda, 19.
1. Exerce temetipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia valet, promissionem habens vitae, quae nunc est et futurae. Verba ista sunt in prima Epistola ad Timotheum , in quibus Apostolus ostendit, duplex esse exercitium, quod competit homini: unum corporale, et aliud spirituale: et ostendit, quod exercitium spirituale praeferendum est corporali tanquam exercitium nobilius et tanquam utilius. Corporalis enim exercitatio modicam habet utilitatem: unde dicit: Corporalis exercitatio ad modicum utilis est: spiritualis vero exercitatio maximam habet utilitatem. Unde spiritualis exercitatio praeferenda est corporali: quantum spiritualia praeferenda sunt corporalibus, aeterna temporalibus, et invisibilia visibilibus ; tantum illa exercitatio spiritualis praeferenda est corporali. Ideo, si quis sapiens est, magis debet quaerere exercitationem spiritualem quam corporalem, quia corporalis exercitatio ad modicum utilis est, quia utilis est ad commoditatem corporis: sed quandoque est causa et occasio contrarii. Credit aliquis ire ad iocum, et vadit ad bellum; quaerit iucunditatem, et invenit tristitiam. Unde dicit Seneca : " Multos inveni exercitantes corpus, paucos vero ingenia ". Fatuus esset qui posset fodere auram et vellet fodere lutum. Plus excedit exercitatio spiritualis corporalem, quam aurum transcendat lutum. De ista exercitatione spirituali, in quantum ordinata est ad pietatem, loqui debemus; post timorem enim loqui debemus de pietate.
Sed istam sacratissimam exercitationem non possumus explicare sermone nec in opus ponere nisi per adiutorium Spiritus sancti. Ideo in principio invocabimus gratiam Spiritus sancti et rogabimus Dominum, quod det mihi aliquid dicere, quod sit ad eius honorem et ad utilitatem animarum nostrarum.
2. Exerce temetipsum ad pietatem etc. Apostolus Paulus tanquam bonus magister excitat sollicitudinem ingeniorum et mentium nostrarum ad bonum usum divini doni. Et supposito pietatis influxu, invitat nos ad pietatis exercitium et proponit pietatis emolumentum. Si accepisti donum Dei, exerce te ad pietatem, ne cadas a dono: si non habes donum Dei, exerce te ad pietatem obtinendam. Rationem huius assignat, cum subdit: Pietas ad omnia valet etc. Ideo ostendit, quod circa istud donum pietatis tria sunt nobis consideranda, scilicet pietatis exercitium, pietatis emolumentum et pietatis originale principium. Si est donum, tunc oportet scire, qualiter donatur: si est nobile donum, oportet scire, qualiter in ipso proficiamus et nos exerceamus: si est donum utile, videamus, quem fructum inde consequamur.
Videte, tota intentio mea est, quod concipiatis donum pietatis in anima et discatis, quid sit esse pium.
3. Incipiamus ab exercitio. Exercitium autem pietatis in triplici actu consistit, videlicet in reverentia venerationis divinae, in custodia sanctificationis intrinsecae et in superaffluentia miserationis internae. Primi duo modi pietatis sunt magis radicatos quam tertius.
4. Primo, dico, consistit exercitium pietatis in reverentia venerationis divinae. Unde in Ecclesiastico dicitur de Iosia, quod abstulit abominationes impietatis et gubernavit ad Dominum cor illius et in diebus peccatorum corroboravit pietatem. Certum est, quod ante adventum Christi cultus Dei non vigebat nisi in populo Israelitico et non viguit in toto populo, quia decem tribus tempore Ieroboam adorabant idola, scilicet vitulum aureum; nec etiam secundum totum tempus viguit cultus Dei in duabus tribubus: quia David optimus cultor Dei fuit postea venit Manasses pessimus, qui populum fecit idololatrare: post ipsum vero venit Iosias, qui octavo anno suo coepit regnare et abstulit totam idololatriam et in diebus peccatorum corroboravit pietatem, id est cultum divinum.
5. Quod pietas sit cultus Dei, dicit Iob : Ecce, inquit, pietas ipsa est sapientia. Alia translatio habet: Ecce timor, ipse est sapientia: sed in translatione Septuaginta habetur: Ecce, pietas ipsa est sapientia. Et Augustinus dicit, quod pietas in Graeco idem est quod theosebia, quod est idem quod cultus Dei. Consistit autem cultus Dei maxime in reverentia Dei, quae non habetur sine timore. Oportet enim, cultorem Dei altissime, piissime, cum reverentia et timore sentire de Deo .
Si sentis diminute de potentia Dei, scilicet quod non possit omnia de nihilo creare: non sentis altissime. Similiter, si diminute sentis de sapientia Dei, scilicet quod per sapientiam suam non possit intima penetrare: non sentis altissime. Sicut habemus testimonium lucis, quod non solam in se lucet, sed multa alia corpora possit illuminare; ita Deus omnia videt et illustrat, quia ipse est lux. Si sentis de Dei potentia et de Dei sapientia, quod non possit corpora reparare male, vel bene: tunc male sentis de Deo nec sentis altissime. Item, si non credis condescensionis et miserationes divinas, per quas Deus creaturam sibi servientem gratia, indulgentia et beatitudine replet: non es cultor Dei.
Dico igitur, quod pietas nihil aliud est quam piae, primae et summae originis pius sensus, pius affectus et pius famulatus. Summum bonum non potest haberi nec coli sine pietate. Naturaliter quaelibet res tendit ad suam originem: lapis deorsum, et ignis sursum, et flumina currunt ad mare , arbor continuatur cum radice, et ceterae res continuationem habent cum radice. Deiformis est creatura rationalis, quae potest redire super originem suam per memoriam, intelligentiam et voluntatem ; et non est pia, nisi refundat se super originem suam. Ideo dixi, quod pietas nihil aliud est quam piae, primae et summae originis pius sensus, pius affectus et pius famulatus.
Prima igitur exercitatio doni pietatis consistit in reverentia venerationis divinae.
6. Secunda exercitatio doni pietatis consistit in custodia sanctificationis intrinsecae; de qua dicit Apostolus : Obsecro primum omnium, fieri postulationes, obsecrationes, orationes et gratiarum actiones pro omnibus etc.: sequitur: ut quietam vitam agamus in omni pietate et castitate. Intelligere debetis, quod summa christianae religionis consistit in pietate et puritate. Nunquam enim potest homo pie ad se ipsum affici, nisi habeat pacem . Haec est religio christiana, quae consistit in his duobus. Tranquillitas pacis non est nisi in tranquillitate conscientiae. Et non est conscientia sancta, nisi sit bona et pia, scilicet quod praeferat vitam virtutis et gratiae vitae naturae. - Videatis bene, si homo plus afficeretur ad calceamentum quam ad pedem, non multum diligeret pedem. Qui pedem exponeret fractioni propter calceamentum, nunquid multum diligeret pedem et multum afficeretur ad pedem? Certe non. Qui propter modicam rem exponeret se suspendio non multum diligeret vitam suam. Nunquid oportet, quod homo custodiat animam suam in sanctitate ? Certe sic. Sed animam suam exponit confusioni, qui non cavet sibi de peccato.
7. O, quam pauci sunt, qui pietatem religionis custodiunt ! Sed Dominus interrogat impium . Dicitur in Ecclesiastico: Miserere animae tuae, placens Deo ; et congrega et contine cor tuum in sanctitate.
Miserere animae tuae, id est, habeas pietatem ad animam tuam; placens Deo, scilicet, ut studeas placere Deo. Et quomodo? Congrega et contine cor tuum in sanctitate.
Aliqui contenti sunt, quod sanctitatem exteriorem habeant, scilicet in verbo et gestu et exteriori conversatione: sed hoc est ornare sanctitatem exterius, sicut homo, qui se dealbat exterius et facit sepulcrum mortuorum, quod exterius est dealbatum . Sed sicut " simulata aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas "; ita simulata sanctitas non est sanctitas, sed potius iniquitas. Contra tales dicit Apostolus : In novissimis temporibus erunt homines voluptatum amatores, habentes speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes.
Habentes speciem pietatis, " id est religionis ", dicit Glossa. Speciem pietatis habentes sunt hypocritae.
Talis enim filius est perditionis . De tali dicitur: Spiritu labiorum suorum percutiet impium, scilicet illum qui habebit maximam speciem pietatis. - Igitur secunda exercitatio doni pietatis est per custodiam sanctitatis intrinsecae. - Sed quidam de anima sua non habent misericordiam, immo faciunt animae suae peius, quod possunt. Summe odiunt animam suam, non possent ei peius facere, quam faciunt, quia faciunt omnia, quae diabolus suggerit eis. Miserere animae tuae ! Et quidam sub specie pietatis assumunt quae sunt contra animam suam. Dicunt: ibo ad turpitudinem sub specie pietatis. Quae pietas est ista? Certe nulla.
8. Tertia exercitatio doni pietatis est in affluentia miserationis internae. De ista dicitur in Ecclesiastico : Hi sunt viri misericordiae, quorum pietates non defuerunt: cum semine eorum permanent bona.
Carissimi ! debetis percurrere vitas sanctorum Patrum, et videbitis, quod hi sunt viri misericordiae, scilicet Noe, Abraham, Moyses, Ioseph et Samuel. Quae fuit pietas Noe ! Per centum annos non fecit nisi aedificare arcam, ut salvaret genus humanum . Quanta pietas fuit in sacratissimo Abraham ! Deus descendit, ut percuteret civitates, in quibus erant abominationes peccati ; et intercessit Abraham ad Dominum pro illis et extorsit a Domino, quod si inveniret decem iustos in civitatibus, parceret eis Dominus. Quanta pietas fuit Ioseph ! Qui venditus a fratribus suis
immo volebant ipsum interficere fratres sui
et fratres suos custodivit, gubernavit et ditavit et filios eorum ; et pietatem habuit ad conservandum universum orbem colligendo et conservando bladum. Quanta pietas fuit Moysi ! Qui populum Dominum irritantem dilexit et pro eo oravit ad Dominum dicens : Audi me, Domine, peccavit populus iste: aut dimitte populo huic Inane noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti. Ponit Bernardus exemplum de muliere, quae habet infantulum suum et est extra domum. Si dicatur ei: dimitte infantulum tuum extra domum, et tu intra domum ; non vellet domum intrare, ita quod puer remaneret extra. Ita Moyses voluit, quod Dominus populo dimitteret peccatum suum, aut quod deleret ipsum de libro vitae. Sic fuit de Samuele, quando populus petiit regem ; postea cognovit populus, quod Samuel bene rexerat populum, et cum populus peccasset, timebat, ne Samuel pro ipso vellet ad Dominum orare. Et rogavit eum populus, ut pro ipso oraret, et dixit Samuel : Absit a me, ut cessem orare pro vobis. Quantae pietatis fuit David rex Israel ! Saul quaerebat eum ad interficiendum, et David habebat Saulem in manu sua: potuit ipsum interficere, nec prohibente Deo, quia Deus dixit ei: Tradam eum in manus tuas . Potuit ipsum interficere, nec prohibente homine, nec prohibente lege ; et tamen pepercit ei et domui suae. Hi sunt igitur viri misericordias, quorum pietates non defuerunt.
9. Ad istam pietatem invitat nos beatus Petrus, qui fuit alter Apostolus, in secunda Canonica sua dicens : Ministrate in fide virtutem, in virtute scientiam, in scientia abstinentiam, in abstinentia patientiam, in patientia pietatem, in pietate amorem fraternitatis et in amore fraternitatis caritatem. Quid vult dicere? Pietatem ponit in medio duorum, scilicet inter patientiam et caritatem. Pietatem dicit esse vestem purpuream, et patientiam et caritatem dicit esse vestem regiam. Qui vult esse pius ad proximum, oportet, quod supportet ipsum patienter et caritative diligat. David patienter et caritative se habuit ad hostem; ita oportet, quod homo se habeat ad proximum.
Ubi est pietas hodie ? Non est medium, quia Deus abstulit extrema; tanta est hodie crudelitas, quod homo non potest satiari de vindicta ; regnat hodie impatientia et iracundia; male iudicat homo ; etiam si non offendit me homo, male tamen iudicabo de ipso. Unde est hoc? Certe, quia non habeo caritatem. Beatus Petrus bene scit dicere, quomodo potero habere caritatem, quia, si habeo patientiam ex una parte et caritatem ex altera: ecce, exercitium pietatis.
10. Dices forte, frater: non habeo istud donum. Oportet igitur, ut explicem tibi originale principium pietatis. Et dices: tu debuisti incipere a principio: et incepisti ab exercitio. Non, frater, non possem te ducere ad originale principium pietatis nisi per actum et exercitium pietatis. Originatur autem donum pietatis primo a Trinitate increata, secundo a Sapientia incarnata, et tertio a sancta matre Ecclesia per Spiritum sanctificata.
11. Videte, dico, quod donum pietatis oritur primo a Trinitate increata, scilicet a Deo Patre. Quamquam Deus habeat omnes proprietates nobilissimas, excellentissimus tamen est in ista proprietate, scilicet pietatis; unde dicitur in oratione : " Deus, cui proprium est misereri semper et parcere " etc. Et in Ecclesiastico: Pius et misericors Deus, et in tempore tribulationis peccata dimittit et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.
Pius est et misericors, quia parcit et protegit. Dicit Dominus : Quomodo miseretur pater filiorum, sic misertus sum tui.
Quaere omnia opera Dei a principio usque in finem, semper invenies operationes miserationis magnas, maiores et maximas. Magnae operationes miserationis divinae sunt operationes naturae: maiores operationes miserationis divinae sunt operationes gratiae, sed maximae operationes sunt operationes gloriae. Audi ! es imago Dei; et imago dicitur quasi imitago : igitur si vere es imago Dei, debes te configurare Deo in pietate. Unde in Ecclesiastico : In iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum; et eris velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui.
In iudicando, id est in fovendo ius, esto pupillis misericors, scilicet ut sis vere filius Altissimi. Quando Deus gloriosus compatitur in miseros: quare tu non imitaris ipsum? Si esset aliquis fons, qui faceret virescere plantas desiccatas, multam appretiaretur. Anima sine pietate habet plantas desiccatas. Fluvius miserationis divinae copiosissime se infundit et facit virescere plantas mortuas. Nonne oportet, quod tu introducas in animam tuam illum fluvium? Sed non potes eum introducere nisi per pietatem. Prima igitur originalis influentia pietatis est a Trinitate increata.
12. Secunda influentia originalis ipsius pietatis est a Sapientia incarnata. Unde Apostolus ad Timotheum : Manifeste magnum pietatis est sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumtum est in gloria. Mysterium redemptionis humanae factum per Verbum incarnatum et crucifixum est magnum pietatis sacramentum.
Dicit, quod manifestatum est in carne, per incarnationem ; iustificatum est in spiritu, in crucis patibulo: apparuit Angelis, in glorificatione: praedicatum est gentibus, in Spiritus sancti missione; creditum est in mundo, per dilatationem fidei; assumtum est in gloria, per examen finalis iudicii. Dico, quod Filius Dei incarnatus assumsit inopiam nostram. Quid fecit hoc ? Certe pietas. Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicia populi . Per pietatem carnem assumsit, crucem ascendit, resuscitatus est a mortuis, Spiritum sanctum in terram misit, Ecclesiam ad se vocavit et omnes idoneos a miseria per pietatem liberavit. Apostolus ad Romanos dicit : An divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ? An ignaras, quod benignitas Dei ad poenitentiam te adducit ? Tu vero secundum duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei. Filius Dei obtulit holocaustum, scilicet se ipsum pro nobis: hoc est magnum pietatis sacramentum.
Hoc sacramentum quotidie iteratur in altari. Pro istis rationibus dedit nobis Sacramentum altaris, ut, memores sacramenti pietatis, induamur viscera pietatis . Crudele est cor, quod ad ista non emollitur.
13. Tertia influentia originalis doni pietatis est a sancta matre Ecclesia per Spiritum sanctum sanctificata, quae habet pignus Spiritus sancti. Sancta mater Ecclesia omnibus pietatem indixerat. Qui nati sunt ab uno patre et una matre plus se diligunt invicem, quam qui nati sunt ab uno patre, vel ab una matre tantum. Spiritus sanctus facit nos filios unius patris et unius matris et membra unius corporis. Apostolus: Apparuit gratia Domini nostri Iesu Christi, Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos ut, abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo.
Carissimi ! videte, si pietas vestra est fratris ad fratrem, et fratris uterini ad fratrem uterinum ! Quis est pater noster? Certe Deus. Quae mater nostra? Est Ecclesia, quae de utero suo genuit nos per Spiritum sanctum et pariet nos, quando praesentati erimus in luce aeterna. Nonne videtis, quod sicut unum membrum compatitur alteri membro , sic et nos debemus nobis invicem compati ? Omnes sumus membra unius corporis, uno cibo cibamur, ab eodem utero producimur, ad eandem hereditatem tendimus: et magnificabitur hereditas nostra, quanto plures erimus, non angustiabitur . Sumus unum corpus, pie debemus affici ad invicem. Veni ad patrem, pater recipit te, vel mater; si assistat sancta mater Ecclesia, etiam flagitiosi peccatores compellentur redire. Debemus igitur nobis invicem compati.
14. In huius designationem scribitur in Psalmo : Ecce, quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron. Unum Patrem habemus, unum sacrificium, unum Sacramentum et unum praemium. Dicit: Sicut unguentum in capite etc. Primo est unguentum pietatis in capite: postea descendit in omnes alios, qui appropinquant capiti. - Primo debet esse pietas in praelatis et maioribus et postea in plebe; unde dicit: quod descendit in oram vestimenti eius . De isto oleo pietatis dicitur in quarto Regum, quod mulier quaedam venit ad Eliseum et dixit, quod creditores sui volebant pueros suos accipere; et dixit: Vir meus fuit vir timens Deum. Et dixit Eliseus, quod afferret omnia vasa vicinorum suorum et imponeret in quolibet aliquid de illo oleo, donec omnia impleta essent. Ad quid praecepit ei afferre vasa vicinorum? Nunquid multiplicare non potuit oleum et implere dolium, et non laborasset tantum mulier ? Dico, quod mulier tenet typum Ecclesiae, Eliseus tenet typum Christi. Quando Ecclesia paupercula est in meritis, et oportet, quod fenus reddat: Per quid reddet? Oportet, quod impleat vasa vicinorum. Vis, quod pietas matris Ecclesiae ad te descendat ? Impleas vasa vicinorum. Istud oleum pietatis apud omnes debet haberi. Unde in Cantico : Oleum effusum nomen tuum.
15. Specialiter debet esse in cordibus pontificum. Unde pontifices unguntur in capite, et ipsi inuncti postea omnes de plebe debent purificare. Dicitur in libro Machabaeorum : Cum sancta civitas in pace habitaretur, et leges optime custodirentur propter Ornae pietatem et animos odio habentes malum: fiebat, ut locum reges et pontifices in reverentia ducerent et multis muneribus illustrarent. Postea Menelaus et sui intraverunt templum, et Antiochus contaminavit templum. Credo, quod impedimentum fuit, quod Spiritus sanctus non fuit in plebe, quia impedimentum fuit in pastore.
Beatus Gregorius fuit nobilis et dives: septem monasteria fundavit et ditavit et in septimo in urbe Romana factus est monachus , postea cardinalis et Papa tandem. Consuevit beatus Gregorius, cum fuit Papa habere pauperes duodecim, qui comedebant ante ipsum. Quadam die fuit cum illis duodecim unus qui aliquando apparuit iuvenis, aliquando venerandae canitiei. Post prandium surrexit beatus Gregorius et duxit illum in cameram suam et quaesivit quis esset. Qui respondit: ego naufragus ille sum, cui tu fecisti misericordiam circa portum maris. Dixi quod navis mea erat periclitata, et petii a te eleemosynam , unde possem sustentari. Fecisti mihi dari quinquaginta aureos , postea omnes scutellas argenteas, quae fuerunt in domo tua: et tunc scivi, quod Deus aeternus disposuit te ad istum honorem, et dispensative ad istam dignitatem devenisti, ut posses multum dare pro Deo. Et dixit beatus Gregorius: quis es tu ? Respondit ille: ego sum Angelus eius. Et territus est beatus Gregorius, quia vidit Angelum: et sic consolatus est, quia opera pietatis tantum placent Deo. Martinus et Nicolaus quia viri misericordes fuerunt, ideo ex ipsorum tumba manat oleum .
Patet modo de exercitio pietatis et de eius originali influentia.
16. Sed quae est utilitas doni pietatis? Dicit : Pietas ad omnia valet, promissionem habens vitat, quae nunc est, et futurae. Non scio plus addere. Habes bona temporalia? Ad illa valet pietas; et similiter ad bona spiritualia. Qui lubricum carnis passi sunt, liberati sunt quandoque per donum pietatis, et postea misericordiam consecuti sunt. Pietas enim valet ad omnia: valet ad vera cognoscenda, ad omnia mala declinanda et ad omnia bona consequenda.
17. Primo, dico, valet pietas ad vera cognoscenda, scilicet salutaria: unde in Ecclesiastico : Omnia fecit Dominus et pie agentibus dedit sapientiam. Dat Deus dona sua super quamlibet creaturam: sed notitiam veritatis non dat nisi pie agentibus. Quomodo posset attingere originata qui non attingit originem veritatis? Quomodo originem sciret veritatis qui adversatur origini veritatis? Dicit Apostolus ad Timotheum : Si quis aliter docet et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, superbus est et nihil sciens et languens circa quaestiones et pugnas verborum. Oportet, quod homo assentiat doctrinae, quae est secundum pietatem. Dicitur in Daniele : Porro impie agent impii: claudetur revelatio impiis. Si vultis esse veri scholares, oportet, vos habere pietatem.
18. Secundo valet pietas ad omnia mala declinanda. Unde beatus Petrus : Novit Dominus pias de tentatione eripere, impios autem cruciandos in diem iudicii reservare. Impii sunt qui non recognoscunt pietatem divinam. Impius autem, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit. Impius est qui propriam impietatem defendit, scilicet peccatum. De talibus dicit Psalmus : Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: iudica illos Deus. Decidant a cogitationibus suis: secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. Vis liberari a malo? Audi David, qui dicit: Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Lauda Deum et irascaris contra peccatum et noli defendere peccatum, quia defendere peccatum est duplex peccatum. Notabile est quod dicit Psalmus : Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, peccato consentiendo: et in via peccatorum non stetit, in peccato permanendo ; et in cathedra pestilentiae non sedit, peccatum suum defendendo.
19. Tertia utilitas doni pietatis est, quod facit consequi omne bonum. Unde dicitur in libro Machabaeorum , quod considerabat Iudas, quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam reportabant gratiam, quam nobis praestare dignetur qui cum Patre etc.