COLLATIONES IN HEXAMERON, SIVE ILLUMINATIONES ECCLESIAE

 COLLATIO I.

 COLLATIO II.

 COLLATIO III.

 COLLATIO IV.

 COLLATIO V.

 COLLATIO VI.

 COLLATIO VII.

 COLLATIO VIII.

 COLLATIO IX.

 COLLATIO X.

 COLLATIO XI.

 COLLATIO XII.

 COLLATIO XIII.

 COLLATIO XIV.

 COLLATIO XV.

 COLLATIO XVI.

 COLLATIO XVII.

 COLLATIO XVIII.

 COLLATIO XIX.

 COLLATIO XX.

 COLLATIO XXI.

 COLLATIO XXII.

 COLLATIO XXIII.

COLLATIO III.

De plenitudine intellectus, quatenus est clavis contemplationis per intellectum Verbi increati, incarnati et inspirati.

Summanum.

Donum intellectus est regula circumspectionum moralium, ianua considerationum scientialium, clavis contemplationum caelestium, 1.

Clavis contemplationis est triplex intelleotus, scilicet Verbi increati, incarnati, inspirati, 2.

Pars I. De intellectu Verbi increati, per quod omnia producuntur. Hoc cognoscitur per effectum ut causa omnium: errores philosophorum, 3.

Est clavis ad intelligendum, quod ab uno sint multa, 4-5.

Item, quod ab aeterno sint temporalia, 6. -

Item, quod ab aetualissimo sint possibilia, 7-8. - Item, quod a stabilissima mutabilia, a sublimissimo infima. Haec autem clavis non est nisi animae purgatae per fidem, 9. - Pare II. De intellectu Verbi incarnati, per quod omnia reparantur. Quis sit reparator, 10. - Praefiguratio in duobus Cherubim super arcam, 11. - Reparavit duas hierarchias; habuit quinque proprietates, 12. - Fuit praecelsus, 13. - Item, sensatus, 14-15-16. - Deo acceptus, 17. - Victoriosissimus, 18. - Largifluus, 19-20. - Summe iustus, 21. - Pars III. De intellectu Verbi inspirati, per quod omnia revelantur. Intellectus requiritur in visione, 22. - Visio triplex, 23. - Sex modi visionum secundum sex dies creationis, 24. - Prima est visio intelligentiae per naturam inditae, 25. - Secunda, intelligentiae per fidem sublevatae, 26. - Tertia, per Scripturam eruditae, 27. - Quarta, per contemplationem suspensae, 28. - Quinta, per prophetiam illustratae, 29. - Sexta, per raptum absorptae, 30. - Dies septima et octava, 31.

Epilogus de clavi David, 32.

1. In medio Ecclesiae aperiet os eius, et adimplebit eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus . Dicto de sapientia, dicendum est de intellectu, de quo dicebatur in Collatione donorum quod intellectus est regula circumspectionum moralium, ianua considerationum scientialium, clavis contemplationum caelestium. Et iste intellectus proprie est donum.

Ab intellectu inchoandum est, et perveniendum ad sapientiam. Cibavit illum Dominus pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit illum . A cibo incipiendum est, non a potu. Nisi enim homo exerceatur in dono intellectus, non proficit in potu sapientiae, quae effundit flumina in animam, potata ab ipsa, et fit ei fons aquae salientis in vitam aeternam. Donum intellectus est solidus cibus, ut panis, qui, ut dicebat beatus Franciscus, multis laboribus habetur. Primo semen seminatur, deinde crescit, deinde colligitur, deinde ad molendinum portatur, deinde coquitur, et multa talia. Et sic de dono intellectus: intellectum comparare difficile est per se. Sapientia similiter non habetur nisi a sitiente; unde in Psalmo : Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum: et: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus.

2. Clavis ergo contemplationis est intellectus triplex, scilicet intellectus Verbi increati, per quod omnia producuntur; intellectus Verbi incarnati, per quod omnia reparantur: intellectus Verbi inspirati, per quod omnia revelantur. Nisi enim quis possit considerare de rebus, qualiter originantur, qualiter in finem reducuntur, et qualiter in eis refulget Deus: Intelligentiam habere non potest.

3. De primo ad Romanos : Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque Virtus eius et Divinitas. Sempiterna virtus et Divinitas per effectum intelliguntur, quia Deus est causa omnium, et per virtutem eius omnia sunt facta; quod est contra philosophos, qui negant, quod ab uno et eodem, semper manente eodem, sint multiformia, ab aeterno temporalia, ab actualissimo manent possibilia, a stabilissimo mutabilia, a simplicissimo composita, a sublimissimo infima: cum effectus sit similis causae. et causa haec sit contraria in his conditionibus.

4. Horum ostium est intellectus Verbi increati, qui est radix intelligentiae omnium: unde qui non habet hoc ostium, intrare non potest. Philosophi autem habent pro impossibili quae sunt summe vera quia ostium est eis clausum.

Quomodo autem haec intelligantur, dicitur ad Hebraeos : Fide intelligimus, aptata esse saecula Verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Summum autem spiritum impossibile est se non intelligere: et cum intellectum aequetur intelligenti, intelligit quidquid est et quidquid potest: ergo et ratio intelligendi aequatur intellectui, quae similitudo eius est. Haec autem similitudo Verbum est, quia, secundum Augustinum et Anselmum, similitudo mentis convertentis se super se, quae in acie mentis est, verbum est. Si ergo haec similitudo aequalis est, ergo Deus est, et a Deo originata representat originantem et quidquid Pater potest: ergo repraesentat multa.

Item, cum virtutem Patris repraesentet, repraesentat virtutem unitissimam; sed "virtus, quanto magis unita, tanto magis infinita ": ergo illa similitudo infinita repraesentare habet: et ita necesse est, ut ab uno sint multa. Si igitur intelligis Verbum, intelligis omnia scibilia. Iudaeus autem hoc intelligere non potest: et tamen Scriptura dicit: Dixit Deas: fiat lux: et iterum: Ducit Deus, hoc est Verbum genuit, in "quo omnia disposuit" et disponendo omnia facit. Unde Augustinus in libro Confessionum: " Verbo tuo tibi coaeterno facis quaecumque lacis, nec alio modo quam dicendo facis: non tamen sempiterne facis quae sempiterne dicis".

5. Si enim unitas posset cognoscere totum posse suum, videret et cognosceret omnes numeros: et si punctus cognosceret totum posse suum, cognosceret omnes lineas in centro: unitas tamen magis est principium quam punctus, quia unitas est pars essentialis numeri, punctus autem principium et non pars ; nec aliquod istorum est principium activum. Igitur cum primus intellectus sit principium activum, necesse est, ut in similitudine sua omnia disponat, omnia exprimat.

6. Item, ab aeterno sunt omnia temporalia. Quae enim a Patre procedunt ordinate procedunt, et unum est causa alterius, ordine naturae et ordine temporis: ergo Verbum sic repraesentat res, ut in esse producuntur. Sicut enim in providentia mea vel memoria possunt esse multa futura, et unum futurum magis distans quam aliud: nec propter hoc sequitur, quod cum eveniunt, sit mutatio in memoria mea: sic in Verbo non est mutatio. Cum enim creat animam hanc, non mutatur, quia ab aeterno dixit, animam hanc nunc creandam. Unde eodem dicto, quo ab aeterno dixit, nunc creat: sicut, si celle meum esset posse meum; si vellem modo, cras fieri rem, non esset mutatio in me, si fieret; sed esset, si de non volente fierem volens .

7. Item, ab aclualissimo fiunt possibilia sive materialia. Pater enim intelligitur principium principians de se, principium principians de nihilo, principium principians de aliquo materiali. Et Verbum exprimit Patrem ut principium principians de se et sic est explicans et repraesentans productionem Spiritus sancti et suam sive aeternorum . - Exprimit etiam Patrem ut principiantem aliquid de nihilo et sic repraesentat productionem aeviternorum, ut Angelorum et animarum. - Repraesentat etiam ut principiantem aliquid de aliquo ut materiali: sed quod fit de aliquo prius est in potentia, quam fiat ; necesse ergo est, ut repraesentet possibilia. Necessario ergo ab actualissimo fiunt possibilia.

8. Et haec similitudo sive Verbum est vertat, Quid est veritas secundum definitionem? "Adaequatio intellectus et rei intellectae ", illius intellectus dico, qui est causa rei, non intellectus mei, qui non est causa rei. - Haec adaequatio vera est, quando res est tanta, totis, ordinem habens, agens, patiens, tunc, ubi, cum situm habet, secundum differentias praedicamentorum. Tunc enim res sunt verae, quando sunt in re vel in universo, sicut sunt in arte aeterna, vel sicut ibi exprimuntur. Res autem vera est, secundum quod adaequatur intellectui causanti. Quia vero perfecte non adaequatur rationi, quae exprimit eam vel repraesentat: ideo omnis creatura mendacium est, secundum Augustinum . Res autem adaequata non est sua adaequatio: ergo necessario est, ut Verbum vel similitudo vel ratio sit veritas: et ibi est veritas creaturae, et repraesentantur per Verbum ita infima, sicut suprema. Unde licet Angelus magis participet cum Verbo in conlationibus nobilibus, puta quoad imaginem Dei, quam vermiculus; in ratione tamen exemplaritatis non est nobilior ratio Angeli quam vermiculi: ita ratio vermiculi exprimit vel repraesentat vermiculum, ut ratio Angeli Angelum, nec secundum hoc nobilior Angelus vermiculo. Quaelibet autem creatura umbra est respectu Creatoris.

9. Et sic patet, quod ab actualissimo sunt possibilia, a stabilissima mutabilia, et a sublimissimo infima. Et sicut sol lucens facit varietatem et multiformitatem colorum ; sic ab illo Verbo est varietas rerum. Unde non contingit intelligere nisi per Verlmm. - Ei haec est clavis nobilissima animae purgatae per fidem, quae est necessaria, quia " mentis nostrae acies invalida in tam excellenti luce non figitnr nisi per iustitiam fidei emundetur ". Unde omnes, qui non habent hanc fidem, manum habent amputatam. Unde in Psalmo: Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt etc.

10. Secunda clavis est intellectus Verbi incarnati, per quod omnia reparantur. Unde Lucae ultimo : Haec sunt verba, quae locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum: quoniam oportet impleri quae scripta sunt in Lege et Prophetis et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Quis loquitur? Verbum Dei, de quo Ioannis primo: Verbum caro factum est et habitavit in nobis, ubi ostendit duas naturas in una persona. Sequitur: Oportet Scripturas impleri de me: unde ad Romanos : Fini? Legis est Christus ad iustitiam omni credenti.

11. In designationem huius duo Cherubim, versis vultibus in propitiatorium, mutuo se respiciebant . Duo Cherubim duo testamenta sunt, quorum aspectus in Christum. Tunc aperuit illis sensum, quando intellexerunt Scripturas, id est, per hanc clavem Verbi incarnati liber Scripturae habet intelligi, eo quod est principaliter de operibus reparationis. Nisi enim intelligas ordinem et originem reparationis, Scripturam intelligere non potes. Nomen autem reparatoris est Verbum Dei: in Apocalypsi : Vestitus erat veste aspersa sanguine, et vocabatur nomen eius Verbum Dei.

Sed vellem scire, quomodo Verbum Dei ut Reparator sit. De hoc Isaias: Parvulus natus est nobis, et filius dalus est nobis, cuius imperium super humerum eius, et vocabitur nomen eius: admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis.

12. Iste reparavit hierarchiam caelestem et subcaekstem, quae tota corruerat. Ergo necesse fuit, nt tangeret caetum et terram. Iste hierarcha debuit esse praecelsus, sensatus, Deo acceptus, victoriosus, largifluus, iustus.

13. Debuit primo esse praecelsus potentia, qui solus posset salvare. Unde ad Hebraeos : Multifariam nullisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis, novissime diebus istis loculus est nobis

in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula; usque: Tanto melior Angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit. - Ab ipso enim procedunt miracula; et ideo necesse fuit, in ipso ostendi miraculum miraculorum, scilicet multiformitatem naturarum. Habet enim naturam corpoream, naturam spiritualem, naturam divinam: naturam temporalem, aeviternam, aeternam. Unde habet ligare infima supremis. In Ecclesiastico : Vide arcum et benedic qui fecit illum. Arcus multiformitatem naturarum et colorum habet. Sicut enim sol descendit per decem gradus in horologio Achaz, sic Verbum incarnatum per novem ordines Angelorum usque ad hominem, qui decimus computatur. Hoc est maximum miraculum, ut quod Deus sit homo, primus sit novissimus: et ideo omnia miracula ad hoc miraculum respiciunt: unde omnia clamant: Hosanna filio David .

In hoc miraculo fides accipit vires suas. Unde Moyses, postquam minavit gregem ad interiora deserti, vidit rubum, qui ardebat et non comburebatur; vadam, inquit, et videbo visionem hane magnam etc. ; ubi fuit illustratus. Rubus spinosa est passibilitas carnis: flamma, anima Christi plena luminibus et igne caritatis: lux, Divinitas: lux coniuncta rubo mediante flamma, Divinitas coniuncta carni mediante spiritu seu anima. Ut ergo possit de mortuis facere vivos, de hominibus filios Dei ; necesse est, ut sit praecelsus: et hoc est quod dicit admirabilis.

14. Item, necesse est, ut hierarcha noster sit sensatus iuxta triplicem sapientiam in eo, innatam scilicet, sicut fuit Angelis et primo homini, infusam, aeternam. Per primam scit omnia, quae nos possumus per habitura scire: per secundam comprehendit gloriose et infinite, quia sapientiae eius non est numerus ; per tertiam omnia. Qui enim reparare debuit totum mundum, necesse erat, ut sciret conditiones totius mundi: unde ad Hebraeos quarto: Vivus est sermo Dei et efficax: sequitur: Omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. Unde oportebat, non solum quod esset potens, sed etiam quod esset sensatus.

15. Sed si dicas: quae necessitas fuit, ut haberet sapientiam aliam praeter divinam? respondeo: ut experiri posset: ad Hebraeos : Non habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine,

absque peccato. Iste autem advocatus est pro nobis, et iudicat contra nos. Iste luit optimus consiliarius et sapientissimus: unde omnes alii sapientes non fuerunt nisi quasdam figurae et simulacra istius sapientis.

Ab isto procedunt documenta certissima et praeclara, quibus indigemus erudiri: ideo dicitur consiliarius.

16. Ad hunc referuntur omnia eloquia sapientiae Scripturae, ut Salomonis et aliorum. Tamen Iudaei accipiunt de Salomone quod de Christo dicitur in Psalmo : Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: non fuit Salomon talis: et: Sit nomen eius benedictum in saecula.

17. Item, hierarcha iste est Deo acceptus: quia indigemus sacratissimo reconciliatore. Ad Hebraeos : Talis decebat, ut esset nobis pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus, ut esset totus deiformis: unde in Ioanne: Vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis, propter multitudinem gratiarum. Habuit enim gratiam singularis personae, gratiam capitis, per quam influit in membra, gratiam unionis, et haec est infinita ex una parte. Unde Deo fuit acceptus non solum, quia deiformis, sed quia Deus. Quia Deus est, non potest esse non acceptus. Et ideo dicitur Deus: et sic ab ipso sunt exempla sanctissima.

Unde ubicumque in Scripturis fit mentio de emanationibus, de fluminibus paradisi, de scaturiginibus fontium, ad hunc referuntur.

18. Item oportet, quod hierarcha sit victoriosissimus propter multitudinem triumphi et victoriae. Unde ad Colossenses : Et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae: et sequitur: Exspolians principatus et potestates ; traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. Vicit enim mundum, spoliavit infernum, restauravit paradisum. Unde in Psalmo: Attollite portas principes vestrae, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Quis est iste Rex gloriae? Dominus fortis et potens. Adhuc volumus audire: Attollite portas principes vestrae. Quis est iste Rex gloriae? Dominus virtutum. Iste est ergo fortis. Unde necesse est, ut in nomine Jesu omne genuflectatur caelestium, terrestrium et infernorum . Isaias: Quis est iste, qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra? Ego, qui loquor iustitiam et

propugnator sum ad salvandum. - Et ideo dicitur fortis. Ab hoc manant fortia praesidia. Unde montes in circuitu eius. Unde omnia bella Scriptu rae referuntur ad victoriam Christi.

19. Item oportet, quod hierarcha noster sit largi fluus propter magnitudinem influentiae. Ad Ephesios Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedi dona luminibus. Sicut enim nubes ascendit in altam ut postmodum pluat; sic ascendit Christus, ut dona sua daret: cum elevatus est sol, et luna stetit in ordini suo. Primo enim Spiritum sanctum in terra occulte dederat, sed postquam ascendit, tunc manifeste, quia ipse Spiritus sanctus fuit hierarcha purgans, illuminans, perficiens, et descendit Spiritus sanctus in hierarchiam caelestem et subcaeleslem. Unde factui est repente de caelo sonus tanquam aduenientis Spiritus . Descendit Spiritus sanctus ut purgans: unde dicitur advenientis Spiritus: ut instruens: ap-paruerunt illis linguae dispertitae tanquam ignis; in virtute perficiente: seditque super singulos eorum. Ab hoc manant dona gratuita.

Quidquid ergo in Scriptura invenitur diffusionis in sole et aliis et conviviis referuntur ad largitionem eius. Unde in Psalmo : Speciei domus dividere spolia: et in Isaia: Laetabuntur coram te, sicut exsultant victores, capta praeda, quando dividunt spolia. Haec sunt dona largitatis Christi.

Unde dicitur pater futuri saeculi; quia ipse est principium influen tiaram, per quas vivemus in futuro saeculo; Iacobus : Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Sequitur: Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius. Modo sumus initium creaturae, sed tunc erimus simpliciter creatura.

20. Iste est largissimus, quia dat nobis quidquid petimus: Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo etc. Iurat et in veritate asserit. Unde in Psalmis: Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione; et: Homines et iumenta salvabis, Domine. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae.

21. Item, debet esse summe iustus propter multitudinem iustitiae infallibiliter inquirentis, irreprehensibiliter discutientis, irrevocabiliter sententiantis, ut retribuat unicuique secundum opera sua. Isaias :

Egredietur de radice Iesse, et erit iustitia cingulum lumborum eius: non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet. Ergo talis est Deus, quia, si esset purus homo, non posset iudicare nisi per testes. - Ad istud iudicium referuntur omnia iudicia Scripturae; et ideo dicitur princeps pacis. Unde ab eo manant proemia iusta. - Iste ergo David habet clavem, qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit . Et clavis ista est mysterium unionis.

22. Tertia clavis est intellectus Verbi inspirati, per quod omnia revelantur: non enim fit revelatio nisi per Verbum inspiratum. Daniel intellexit sermonem. Intelligentia enim opus est in visione. Nisi enim verbum sonet in aure cordis, splendor luceat in oculo, vapor et emanatio omnipotentis sit in olfacto, suavitas in gustu, sempiternitas impleat animam: non est homo aptus ad intelligendas visiones. Sed Danieli dedit Deus intelligentiam omnium visionum et somniorum . Per quid? Per Verbum inspiratum.

23. Visio autem est triplex, ut communiter dicitur : corporalis, imaginaria, intellectualis. Duae primae nihil valent sine tertia. Unde parum valuit Balthasari visio corporalis in visione manus, et Nabuchodonosor visio imaginaria statuae aureae, et Pharaoni visio in spicis et bobus, sed Danieli et Ioseph. losepli respondet Ioanni, Daniel Paulo.

24. Praeter has est visio sextuplex, quae respondet operibus sex dierum: quibus minor mundus fit perfectus, sicut maior mundus sex diebus . Est visio intelligentiae per naturam inditae, et visio intelligentiae per fidem sublevatae, per Scripturam eruditae, per contemplationem suspensae, per prophetiam illustratae, per raptum in Deum absorptae. Ad has sequitur visio septima animae glorificatae, quas omnes habuit Paulus.

Primae duae sunt multorum, duae aliae paucorum, hae ultimae duae paucissimorum .

25. Per primam intelligitur, ad quid potest extendi nostra intelligentia de se. Haec intelligitur per primam diem, in qua facta est lux ; unde in Psalmo: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Sine isto lumine indito nihil habet homo, nec fidem nec gratiam nec lumen sapientiae; et ideo divisa est etiam lux a tenebris.

26. Secunda intelligitur per secundam diem, ubi factum est firmamentum in medio . Hoc firmamentum est fides et dividit aquas ab aquis. Fides est erigo sapientiae et origo scientiae, sive sit de aeternis, sive de temporalibus, sive scientia, sive sapientia non discordant a fide.

27. Tertia intelligitur per tertiam diem, ubi congregatae sunt aquae, et apparuit arida . Terra est Scriptura habens intelligentias spirituales, hierarchias angelicas et divinas, quae mirabiliter expositae a Sanctis pullulant: et in his producitur herba virens et ligna paradisi. Caveat tamen quisque a ligno curiositatis scientiae.

28. Quarta intelligitur in opere quartae diei, ubi dicitur: Fiant luminaria , scilicet sol et luna et stellae. Qui non habet contemplationem adhuc non habet ornamentum solis et lunae et stellarum. Apparere autem debet mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona duodecim stellarum, ut sit contemplatio supercaelestis hierarchiae in sole, subcaelestis in luna, caelestis in stellis. Tunc videbis et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum , quia in contemplatione admiratio, dilatatio, alienatio, refectio: unde: Comederunt et viderunt Deum Israel.

29. Quinta est per prophetiam illustratae intel- ligentiae, adhuc altior praemissis, ut videat contingentia infallibiliter, quod fit quodam visionis modo speciali in speculo aeterno. Certum est enim, quod cum contingens sit mutabile et variabile, quodsi Propheta videt infallibiliter et certitudinaliter, quod non videt nisi in veritate infallibili.

Unde difficile est determinare de istis: et per idem solvitur, sicut de praescientia Dei: hoc videt Propheta futurum: ergo eveniet: hoc videt Deus: ergo eveniet: quia visio Dei non cadit in praeleritum, sed praesentiam divinae visionis cum connotato temporali dicit, quod quidem connotatum contingens est vel connotatur.

Haec intelligitur in opere quintae diei, in qua facti sunt pisces de aquis et aves . Per pennas enim et multitudinem plumarum et spiritus fertur anima in Deum.

30. Sexta est visio intelligentiae per raptum in Deum absorptae. Ad Corinthios : Scio hominem ante annos quatuordecim, sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit, raptum huiusmodi.

Haec enim sublevatio facit animam Deo simillimam, quantum potest in statu viae

nec est idem ecstasis et raptus

unde, ut dicunt, non habent habitum gloriae. sed actum; et sicut illa visio est in confinio viae et patrias, sic illa est in confinio unionis etseparationis a corpore. Ideo dicit Apostolus: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio. Unde ergo homo pracsumil determinare quod Paulus nescivit?

Huic respondet opus sextae diei: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram: quia talis dignus est, ut praesit volatilibus et piscibus maris et reptilibus .

Quanto enim quis elevatior, tanto humilior, ut Paulus, qui etiam ad coniugium determinandum descendebat per humilitatem. Unde dicitur in Ioh : Nunquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum? Et sequitur: Ubicumque fuerit cadaver, statim adest. Mirabilia primo dixerat de aquila, et postea humilia: sic est de raptu. Ille enim, qui in raptu luit maior, magis est humilis. Et sic necesse est, quia, si superbiret, posset amittere gratiam et cadere in" reprobum sensum: et vix unquam surgeret, quia quanto magis novit, tanto magis sciret solvere omnia, quae dicerentur sibi: et ideo non sine causa datus fuit Apostolo stimulus carnis, ne magnitudo, inquit, revelationum extollat me.

Ille, inquam, qui ad illum statum pervenit, potest alios ordinare et regere, ut Paulus fecit, et Dionysius, qui ordinavit Ecclesiam secundum exemplar, quod sibi monstrabatur.

31. Septimus dies est absolutio a corpore ; hodie mecum eris in paradiso ; qui dies non habet vesperam. - Et post sequitur octava dies, qui non est alius a praecedentibus, sed est reiteratio primae diei, quando anima resumet corpus suum.

32. Haec est ergo dauit David, quae docet Verbum inspiratum: illud Verbum, quod est in sinu Patris increatum, incarnatum in utero Virginit inspiratum in corde tuo pur fidem: illabitur mentes angelicas et humanas, intrans in eis facit intelligere has visiones, quia est intellectus et spiritus purus: sed alio et alio modo, quia sunt maiores profundationes, secundum quod anima intime inducitur in se. Et hoc fit per divinum radium, ut dicit Dionysius de Angelica Hierarchia : " Ergo Iesum, inquit, invocantes , qui est paternum lumen " etc.; et sicut dicit Dionysius de Ecclesiastica Hierarchia, "lex Divinitatis est infima per media ad suprema reducere". Ille thearchicus radius, descendens in caelestem hierarchiam, illam illuminat et per illam ecclesiasticam sive subcaelestem.

Totum tamen facit ille radius, quia Angeli ibi nihil faciunt nisi occasionaliter: sicut, si quis vellet, quod radius illuminaret multas domus, aperiret fenestras, et tunc radius omnes domus illuminaret ; et sicut, si quis praepararet muita specula ad recipiendum lumen. Deinde ordine resolutorio ille radius nos reducit in contemplationem caelestium et deinde supercaelestium.