Nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei, Ioannis tertio .
In verbo proposito Salvator nos informare intendit ad viam veritatis finaliter assequendam: et primo tangit illud quod viae veritatis est inchoativum, cum dicit: Nisi quis renatus fuerit denuo: secundo, illud quod est huios viae consummativum sive completivum, cum subiungit: Non potest videre regnum Dei. Primum se habet per modum disponentis, secundum per modum consummantis.
I. Primo enim oportet, quod homo nascatur denuo, quam concedatur ei regni caelestis visio; nam nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei, Ioannis tertio . Primo ergo oportet, quod homo nascatur denuo sive de novo, quod fit per influentiam illustrantem potentiam intellectivam, per influentiam inflammantem potentiam affectivam et per influentiam vigorantem
potentiam operativam sive exsecutivam; isto enim triplici modo nascitur homo denuo sive de novo, sive spiritualiter ex Deo. Primum est verae credulitatis ,-secundum, sincerae caritatis ; tertium, libratae iustitiae sive aequitatis. - Nascitur ergo homo primo denuo ex Deo per influentiam verae credulitatis illustrantem potentiam intellectivam: primae Ioannis quinto : Omnis, qui credit, quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est: item, Ioannis primo: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. - Secundo nascitur homo denuo ex Deo per influentiam sincerae caritatis inflammantem potentiam affectivam; primae Ioannis quarto : Omnis, qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum.
Tertio nascitur homo denuo ex Deo per influentiam libratae iustitiae sive aequitatis vigorantem potentiam operativam sive exsecutivam; primae Ioannis secundo : Si scitis, quoniam iustus est, scitote, quoniam omnis, qui facit iustitiam, ex Deo natus est.
Ista influentia vigorativa vigorat et confortat hominem ad vitandum peccatum: primae Ioannis tertio: Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
Ad vincendum mundum: primae Ioannis quinto: Omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum: et merito natus ex Deo vincit mundum. Nam in suo originali principio est summa veritas, summa aeternitas, summa suavitas et summa fidelitas: in mundo vero vanitas: Ecclesiastae primo : Vanitas vanitatum, et omnia vanitas: durationis brevitas: quia mundus transit et concupiscentia eius: continua afflictio: Ioannis decimo sexto: In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum: summa malitia sive infidelitas: nam mundus totus in maligno positus est, primae Ioannis quinto .
Ad vincendum diabolum; primae Ioannis quinto: Omnis, qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit illum.
II. Secundo vero homini sic nato conceditur regni caelestis visio, quod est regnum amoenissimum, nobilissimum et perennissimum. Quia amoenissimum, conceditur vincenti peccati voluptatem: quia nobilissimum, conceditur vincenti mundanam vanitatem ; quia perennissimum, conceditur vincenti hostis calliditatem, quam qui vicerit non laedetnr a morte secunda.
Est ergo istud regnum amoenissimum: Lncae vigesimo secundo : Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis: et ego dispono
vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.
Est etiam nobilissimum: Danielis septimo: Regnum eius regnum sempiternum est, et omnes reges Altissimi servient ei et obedient: Esther decimo tertio: Domine, rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita.
Est nihilominus regnum perennissimum, iuxta illud Psalmi : Regnum tuum, regnum omnium saeculorum: et Danielis septimo: Potestas eius, potestas aeterna, quae non auferentur; et regnum eius, quod non corrumpetur: item, Apocalypsis undecimo: Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius, et regnabil in saecula sacculorum.
Regnum autem istud, in cuius visione beatificatur creatura rationalis, Christus est: Lucae decimo septimo : Regnum Deiintra vos est; cuius Christi debet homo videre et considerare sublimitatem et humilitatem, benignitatem et severitatem, suavitatem et afflictionem, ut ex primo consequatur gratiam et reverentiam: ex secundo, poenitentiam et veniam: ex tertio, salutem et laetitiam.
Primo igitur -debet homo videre et considerare huius regni sive Christi sublimitatem sive nobilitatem: Isaiae sexto : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Et plena erat domus maiestate eius. Cum hoc debet videre et considerare eius humilitatem ; Baruch tertio : Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum; et sequitur: Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est etc., ut ex hoc consequatur homo gratiam et reverentiam, iuxta illud Esther decimo quinto: Vidi te, domine, quasi Angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae. Valde enim mirabilis es, domine: ecce, primum; et facies tua plena est gratiarum: ecce, secundum: item, Ioannis primo: Verbum caro factum est etc.: in Verbo sublimitas et in carne humilitas designatur.
Secundo debet homo considerare et videre eius benignitatem: Ioannis primo : Vidit Joannes Iesum venientem ad se et ait: Ecce, Agnus Dei, ecce, qui tollit peccatum mundi: et cum hoc severitatem: Apocalypsis primo: Ecce, venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, ut ex hoc consequatur homo poeniienliam et veniam: Iob ultimo: Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere.
Tertio debet videre et considerare eius suavitatem ; Psalmus : Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus: et cum hoc afflictionem vel afflictibilitatem: Threnorum primo: O vos omnes, qui
sanatos per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus, ut ex hoc consequatur salutem et laetitiam: Genesis trigesimo secundo: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea: laetitiam, iuxta illud Iob : Videbit faciem
eius in iubilo. - Reverentiam assequitur homo considerando Christi sublimitatem: gloriam, eius humilitatem ; poenitentiam, considerando eius severitatem: veniam, eius benignitatem: salutem, considerando eius afflictionem; laetitiam, eius suavitatem.