Admonitio et Orationes

 Beati patris ad fratres admonitio.

 Sapientiae, simplicitatis, paupertatis, humilitatis, charitatis, obedientiae laudes.

 De perfecta laetitia.

 Orationis dominicae expositio.

 Domini Dei altissimi laudes.

 Oratio.

 Beati patris in conversionis suae primordio oratio.

 Oratio horis canonicis praemittenda.

 Oratio.

 Beatae Mariae virginis salutatio.

 Ad virginem oratio.

 Alia ad Mariam oratio.

 Beati patris pro paupertate obtinenda oratio.

 Oratio, quam dicere solebat, quando sacerdos sanctissimum Christi corpus elevabat.

 Beati patris pro commendanda sua familia oratio, quum generalatu se abdicaverat.

 Quotidiana beati patris oratio.

De perfecta laetitia.

Inter omnia S. Spiritus charismata praestantissimum est vincere se ipsum et patienter propter Deum opprobria sustinere.

Quamvis fratres minores in omni terra dent bonum exemplum magnae sanctitatis et aedificationis, ibi tamen non est perfecta laetitia. Et quamvis frater minor illuminet coecos, contractos extendat, daemones pellat, surdis auditum, claudis gressum, mutis verbum restituat et, quod maius est, quatriduanum resuscitet mortuum, ibi non est perfecta laetitia. Et si frater minor sciret omnium gentium linguas, et omnes scientias et scripturas, ita ut sciret prophetare et revelare non solum futura, sed etiam conscientias aliorum, ibi non est perfecta laetitia. Si frater minor loquatur lingua angelica et sciat stellarum cursus et virtutes herbarum, et sint ei revelati omnes thesauri terrarum, et si cognosceret virtutes et proprietates avium, piscium, animalium, hominum, radicum, lapidum, arborum et aquarum, ibi non est perfecta laetitia. Et si frater minor sciret tam solemniter praedicare, quod converteret omnes infideles ad fidem, ibi non est perfecta laetitia. Sed quando venimus ad locum sanctae Mariae de Angelis sic balneati pluvia et frigore congelati, luto etiam deturpati et fame afflicti, et ad portam loci pulsabimus, et veniet portarius iratus dicens: Qui estis vos? Et dicemus: Sumus duo ex fratribus vestris, et ille e contrario diceret: Imo estis duo ribaldi, qui ilis circumquaque per mundum pauperum eleemosynas rapiendo, et non aperit nobis, sed faceret nos stare ad nivem et aquam in frigore et fame usque ad mortem - tunc, si nos tot repulsas et iniurias sine turbatione et murmuratione toleraverimus patienter et cogitaverimus humiliter et charitative, quod ille portarius veraciter nos cognoscit, et quod Deus excitat linguam eius contra nos, scribe, quia ibi est perfecta laetitia. Et si nos in pulsando perseveraverimus, et ille portarius tanquam contra importunos exeat contra nos et durissime nos afficiat alapis dicens: Recedite hinc, pultrones vilissimi, et ite ad hospitale, qui enim estis vos? hic penitus non manducabitis, et si nos patienter haec portabimus et iniuriati cum amore pepercerimus toto corde, scribe, quia ibi est perfecta laetitia. Et si nos undique afflicti fame urgente, frigore affligente, nocte insuper appropinquante pulsabimus, clamabimus et fletu instabimus, ut aperiat nobis, et ille inde stimulatus dixerit: Isti sunt homines procacissimi et protervi, ego pacabo eos, et exiens cum uno fuste nodoso et capiens nos per cappuccium ad terram super lutum et nives projiciet et taliter nos verberabit cum fuste praedicto, quod undique nos plagis implebit

si tot mala, si tot injurias et verbera cum gaudio toleramus considerantes, quod poenas Christi benedicti tolerare et portare debemus, scribe et nota diligenter, quod ibi est perfecta laetitia, et audi conclusionem: Inter omnia charismata sancti Spiritus, quae Christus servis suis concessit et concedet, praecipuum est vincere seipsum et libenter propter Deum et charitatem Dei opprobria sustinere. Nam in omnibus mirabilibus supradictis nos gloriari non possumus, quia non sunt nostra, sed Dei. "Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis ?" Sed in cruce tribulationis et afflictionis possumus gloriari, quia illud est nostrum. Et ideo dixit Apostolus: "Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri."