APPENDIX: OPUSCULORUM DUBIORUM.

 Sermo I. De humilitate et patientia.

 Sermo II. Contra peccata mortalia.

 Sermo III. De bono eleemosynae.

 Sermo IV. De amore inimicorum.

 Sermo V. De perfecta obedientia.

 Sermo VI. De animae aestimatione vel dignitate.

 Sermo VII. De sacerdotum obligatione.

Sermo III. De bono eleemosynae.

O homo, eleemosynam pauperi elargire, per quem illam tribuis Creatori. Ille in paupere debitorem se constituit perfectae et exagitatae mercedis et superplenae retributionis. Deo solum per pauperem nostra possumus offerre, qui solum per pauperem nostris poterit indigere. Videte ergo, fratres, quantae sit felicitatis vir eleemosynarius, qui ei potest impendere, qui retribuit et dat omnibus affluenter, cui non solum multum, qui multum habet, tribuit dives, sed et plurimum largitur, qui, quae habet, pauperi impendit, In gazophylacio vidua illa evangelica censum omnem abscondit, quando solum, quae habuit, minuta duo libenter impertiit. Unde et offerentem palam Christus laudavit, dum oblatum non tenue, sed pingue publice judicavit. Eia pauperibus proinde et egenis et terrenis et caducis distribuamus, quibus immensa bona cum Deo duratura nobis in coelis acquiramus. Haereditas pauperum est eleemosyna, quam magnus ille noster frater Jesus Christus omnibus acquisivit. Non igitur, quando illis distribuitur, alienum dono datur, sed, quod vere suum est, impenditur. Ego fratres meos minores rogo in Domino Jesu Christo, quia ad ejus imitationem pauperes fieri et in nomine ejus eleemosynas petere voluerunt, ne verecundentur eas colligere ostiatim. De eleemosynis ipse Dominus vixit. Si ergo vilis faciat creatura, quod prius viderit Creatorem fecisse omnipotentem, non dedecori, sed honori, non ignominiae, sed decori vertendum omnes judicabunt, praecipue cum pauper mendicus divitem, a quo eleemosynam flagitat, abundantioribus afficiat thesauris et occultam subministret faenoris et lucri occasionem. Praeterea divites

ex parte Dei docet, ne despiciant neque flocci pendant egenos, quorum verecundiam, si quam coram locuplete passi sunt, in inferente Judex ulciscetur severus et in patientibus Pater absterget misericors. Quidquid post se homines in terra relinquunt, emarcescit, solum, quam in vita fecerunt, eleemosyna semper virescit, quam in mundo tribuunt, in coelis inveniunt; impendunt temporalia, recipiunt aeterna. Qui autem eleemosynas petit, aequales Deo solvat gratias, quando ei misericorditer tribuitur et quando crudeliter denegatur: quando tribuitur, quia a Deo mittitur, ut nuditatem corporis contegat et esuriem ventris reficiat; quando negatur, quia occasio offertur meriti et patientiae.