1 Altissime, omnipotens, bone domine:
Tuae sunt laudes, gloria, honor et omnis benedictio:
Tibi soli referendae sunt,
Et nullus homo dignus est te nominare.
2 Lauderis, domine, Deus meus propter omnes creaturas tuas et specialiter propter honorabilem fratrem nostrum solem,
Qui diescere facit et nos illuminat per lucem;
Pulcher est et radians et magni splendoris
Et tui, domine, symbolum praefert.
3 Laudetur dominus meus propter sororem lunam et stellas,
Quas in coelo creavit claras et bellas.
4 Laudetur dominus meus propter fratrem ventum, aerem, nubes, serenitatem et propter omnia tempora,
Per quae omnibus creaturis ministrat alimentum.
5 Laudetur dominus meus propter sororem aquam,
Quae est multum utilis, humilis, pretiosa et casta.
6 Laudetur dominus meus propter fratrem ignem, per quem noctem illuminat;
Ille roseus est, rutilus, invictus et acer.
7 Laudetur dominus meus propter nostram matrem terram, Quae nos sustentat et alit et producit varios fructus et varicolores flores et herbas.
8 Lauderis, mi domine, propter illos qui pro tuo amore offensas dimittunt et patienter sustinent tribulationem et infirmitatem:
Beati illi, qui in pace sustinuerunt, quia a te, Altissime, coronabuntur.
9 Lauderis, mi domine, propter sororem nostram mortem,
Quam nullus vivens potest evadere.
Vae illis, qui moriuntur in peccato mortali !
Beati illi, qui in hora mortis suae inveniunt se conformes tuae sanctissimae voluntati;
Mors enim secunda non poterit eis nocere.
10 Laudate et benedicite dominum meum, gratificamini Et servite illi omnes creaturae cum magna humilitate.