QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Explicat optime quatuor genera causarum Metaphysicae, et rationes adducit suadentes ad unamquamque earum pertinere rationem objecti, de quo determinate in sequentibus.
Ex praedictis possunt elici tres causae hujus scientiae, finalis scilicet, formalis et materialis. De causa efficiente instrumentali non est magna cura, dummodo scientia sit bene tradita, dicitur autem fuisse Aristotelis. Efficiens autem principale Deus est,de quo habetur 1. hujus cap. 3. Scientiam istam solus Deus maxime habet, etsi non solus habeat, quia divinum non est natum invidere, quia invidia non stat cum summa bonitate, propter quam bonitatem voluit Deus istam scientiam, sicut alias perfectiones communicare homini : Omne enim verum a quocumque dicitur, a Spiritu sancto dicitur, sicut in glossa ad Corinth. super illud : Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Et Aug. 83. qq. q. 1. Omne verum est a prima veritate verum. Et Damasc. C. 91. Si ab his qui foris sunt scilicet extra Ecclesiam, utile quid fructificare poterimus, non objiciendum est, purum et naturale aurum coacervantes, contaminatum autem refutantes assumamus sermones optimos; Deos autem derisibiles et fabulas alienas canibus projiciamus, plurimam enim ex ipsis adversus ipsos fortitudinem habere poterimus.
De causa finali sciendum quod finis hujus scientiae proprius, est operatio secundum habitum istum, speculatio scilicet essentiarum rerum , et praecipue altissimarum causarum et substantiarum separatarum, in quarum speculatione posuit Aristoteles felicitatem 10. Ethic. cap. 10. Finis autem extrinsecus sunt principia, causa et substantiae separatae, quibus conjungitur intellectus noster, mediante habitu hujus scientiae. Non autem ordinatur haec scientia ad aliquam aliam tanquam ad finem, sed aliae ad ipsam: unde non est utilis ad aliam, secundum Philosophum in littera, prout utile proprie dicitur ordinatum ad finem, sed est qualibet scientia utili dignior et nobilior, tanquam finis.
De causa formali notandum, quod causa formalis hujus scientiae est modus procedendi, qui hic sicut in aliis libris triplex est, divisivus, definitivus et collectivus. Proprium autem hujus scientiae est, dividere et definire per essentialia simpliciter, et colligere seu demonstrare per causas essentiales simpliciter priores et notiores, et maxime per causas altissimas.
Contra, dicitur infra quod omnis scientia definit et demonstrat per essentialia, vel priora. Responsio, concedo, sed proprium est hujus scientiae demonstrare per causas universalissimas, et passiones universalissimas, et per essentialia cujuslibet, non inquantum hujus, sed inquantum substantia, vel accidens, etc. hoc tamen est dubium, quare de hoc in octavo, in dubitationibus.
Hoc modo est Metaphysica secundum se scibilis, non tamen sic 3am scimus, nec sic invenitur ab
Aristotele tradita; quaere si in toto libro invenias unam demonstrationem Metaphysicam propter quid, quia propter impotentiam intellectus nostri ex sensibilibus et minus notis secundum se, devenimus in cognitionem immaterialium, quae secundum se notiora sunt et tanquam principia cognoscendi, alia in Metaphysica essent accipienda.
Quaeritur quae causa sit subjectum in scientia? Quod effectiva videtur, quia in eodem genere causae est aliquid respectu potentiae, et respectu habitus ejus. Exemplum, ut bonum est finis respectu voluntatis et charitatis, quia habitus non variat rationem objecti potentiae, sed dat modum operandi: sed objectum intelligibile videtur causa efficiens respectu intellectivae potentiae, cum sit passiva. Quod autem sit finis respectu scientiae, videtur, quia objectum voluntatis est finis: ergo et scientiae. Probatio consequentiae, quod est finis finis, est finis ordinati ad finem, actus voluntatis est finis actus intellectus. Item cognitio subjecti principaliter intenditur, alioquin esset scientia particularis. Item, a fine denominatur unumquodque, et a subjecto scientia ; ergo, etc. Quod autem subjectum habeat rationem causae formalis respectu scientiae, videtur, quia subjectum tribuit speciem, unitatem et ordinem, et dignitatem, haec autem conveniunt formae. Quod autem habeat rationem materiae communiter dicitur, sed est differentia, quia subjectum praecognoscitur confuse et distincte quaeritur:
materia nullo modo praecognoscitur in actu, sicut materia et subjectum in materialibus. Similiter a subjecto habet scientia unitatem et distinctionem, et ordinem, et necessitatem, non autem a materia. De causa materiali notandum, quod non loquimur de materia scientiae ex qua, cum accidentia talem materiam non habeant secundum Philosophum in 8. hujus, capite 5. textu comment. 13. et 14. nec de materia in qua : Illa est enim anima, et hoc secundum potentiam ejus intellectivam. Sed loquimur de materia circa quam est scientia, quae dicitur a quibusdam subjectum scientiae, vel magis proprie objectum, sicut et illud circa quod est virtus, dicitur objectum virtutis proprie, non subjectum. De isto autem objecto hujus scientiae, ostensum est prius, quod haec scientia est circa transcendentia, ostensum est enim quod est circa altissimas causas. Quod autem istorum debeat poni proprium ejus objectum variae sunt opiniones, ideo de hoc inquirendum.
Epistola prooemialis Mauritii.
Mauritius Hibernicus Ordinis Minorum, Antonio Trombetae Theologorum maximo ejusdem Ordinis, cum observantia. Salutem.
Etsi antea Honoratissime Pater, Quaestiones Metaphysicas Joannis Scoti, quae tot annis, nescio ne temporis injuria an hominum negligentia, sive etiam earumdem difficultate quasi abjectae in occulto latitabant, Antonius Andreas ejus discipulus, ut erat magni ingenii, exquisitaeque doctrinae, acute sciteque castigavit primaria praeceptoris sui dicta accurate eligendo, ac in ordinem resolutum fideliter dirigendo. Ego tamen nuper cum in id opus Scoti incidissem aegre ferens rem tam praeclaram optimamque a re litteraria exulare e situ, tenebrisque in apertum lucemque vendicavi, idque Petro Barocio Patavino Praesuli dicatum esse volui Huic adjunximus opusculum ejusdem Scoti de Primo principio, et Theoremata. Bone Jesu, cum quanto labore ! tum ob exemplaria vetera, mendosa, rara, tum quod sensa ipsa brevia sunt et occulta, et quibus, nisi totus adsis, facillime hallucineris. Neque id arroganter a me factum existimes velim, movit enim nos, et Doctoris Scoti conterranei mei singularis benevolentia, et ejus doctrinae, cujus lacte ab incunabulis sum nutritus, amor non mediocris. Adde quod ex hac re et religioni nostrae plurimum decus accedere intelligebam, et Scoti sectatoribus maximam utilitatem. Etsi enim quod Aristoteles obscurius pressiusque scripserit, Themistius Alexander, Simplicius,et ut de nostris dicam, Albertus ille cognomento Magnus, ac alii plerique additis, aut immutatis verbis clarius, fusiusque tractarunt, quis tamen Peripateticorum his rivulis sitim sibi exhaustam putet, nisi latices ex ipso Aristotelico fonte degustaverit? Utcumque Antonius Andreas, ut in Dialecticis, ita hic et obscuriora, et difficiliora praetermisit.
Accedit ad hoc quod verba ipsa Scotica habent nescio quid latentis energia?, quo fit, ut qui se hujus viri discipulum appellari cupit, is ejus scripta legat, necesse sit. Quia autem multa in hujuscemodi quaestionibus pertractantur adeo ardua, difficiliaque et fere supra vires humanae facultatis inventa, textusque ipse varie correctus erat, nunc additione, nunc detractione ut moris est antiquis scriptoribus id in margine annotantibus, non modica perplexitate anxius eram. Verum quia tam excellentis ingenii hominem nihil frustra, vel cogitasse, vel scripsisse arbitrabar, omnia suis locis apposui, multa additione, aut extractione signare volui, plura etiam omisi, ab aliis tamen apposita, quae omnia infra huic opusculo ingessi, ne quid a tam excogitato elaboratoque opere detractum esse videatur. Loca vero, seu auctoritates Aristotelis, Averrois, aliorumque sapientum, confuse olim more antiquo adducta, propter curiosos hujus temporis Scholasticos (utinam ita doctos) in margine quibusdam litteris annotavimus, laboriosa ea quidem, et ut videtur protervientis industriae.
Ad majorem tamen operis elucidationem, compendium quod sequitur ad finem earumdem quaestionum apposui, quas castigationes Scoticae Metaphysices placuit inscribere ; in quo quidem opusculo et mendas omnes, et consentanea inter se dicta, ut hic, ita alibi ; et responsiones quorumdam dubiorum more suo alibi quaerendas, atque argutias seu instantias (ut aiunt) ab adversariis notandas, evacuandasque opiniones quoque et opinantes non expressos, quantum mihi per librorum inopiam, datum est ; et denique ubicumque, vel additio, vel extractio signari solet, ea diligentia, qua potuimus, annotavimus. Cum autem huic nostrae lucubratiunculas patronum inquirerem, qui et litteris et auctoritate plurimum valeret, tu te mihi, Honoratissime Pater, in primis obtulisti, qui et dignitate amplissimus, et doctrina eruditissimus, et esses, et dicereris. Sed ut in te multa praetermittam, quis in Scoticis disciplinis, in quibus Patavii tot annis publice doces, atque decertas, sive id Philosophiae sit, seu Theologiae, tibi conferri potest? quis judex in his rebus sincerior ? quis censor gravior ?
quis defensor acrior ? quis castigator politior? Ea igitur, quae ego (ut ingenue fatear) per ingenii siderationem imbecillitatemque inchoavi, non ut tibi aliquo modo praeirem, sed magis ut te ad majora concitarem, tu absolves atque consummabis. Interea tamen accipe has mei laboris primitias, quae tuo munitae praesidio cavillatores calumniatoresque tanti facient quanti Indus elephas culicem. Munusculum id quidem perexiguum est, sed quod tibi plures devinciet, cum tuis auspiciis se opus egregium consecutos animadverterint. Vale. Ex Utino, Kalendis Septembribus.
IN PROLOGUM ANNOTATIONES.
Quoniam ut inquit Philosophus 6. Topic, c. 2. Omne obscurum quod inusitatum,et 5. Topic. c. 3. Quod multipliciter dicitur obscurum facit quod dictum est; quare cum Quaestionum Metaphysicarum Doctoris Subtilis dePrimoprincipio tractatum,atque Theoremata ipsius impressoriae artis periti summi Dei providentia, et mei ingenioli lucubratiuncula ad singulorum manus sint porrecturi, quae hactenus rarissima erant in quibus ardua, et ut ita dicam, senticosa plurima, et inaccessa minus provectis praerupta, ac multipliciter interpretanda inseruntur, pro communi Scholasticorum utilitate, pauca quae sequuntur, addere decrevi. Quae epitomata castigationum, seu correctorium, aut certe elucidarium quoddam legentibus erunt, ubi et litterae correctionem et sententias principales, et ubi desunt responsiones, quas plerumque omisit, et opiniones varias diversorum, ut potero suis in locis, discurrendo per modum tabulae annotabo. Aliquando etiam concordantias necessarias, et instantias atque remissiones, et defendendi modum adjungam.
Sed antequam ad litteram Doctoris accedam, quaedam generalia documenta probabiliter proponam, quorum primum est tale, videlicet quod Quaestiones Metaphysicae, et expositionem in ipsam prius quam in sententias scriptum Doctor Subtilis edidit, quamvis oppositum censuerint plurimi Scotistae, et probabilia plura pro eis sint, quod videri potest ex 37. dist. 3. q. unica, art. 2. part. 2. et 11. d. 4. q. 3. art. 2. part. 2. ubi remittit dicta ad q. 6. et9. Metaph. et si alicubi in quaestionibus Metaphysicae inveniantur remissiones ad Sententias, in locis suis tangam, imo ut credo, in saeculo adhuc doctor artium, aut junior hoc scripsit. Unde problematice in aliquibus locis incedit more bonae indolis et minime arrogantis, majoribus et antiquis morem gerens, juxta doctrinam Philosophi 2. Caeli et Mundi, t. c. 2. et licet fundamenta propriae viae tetigerit pluribus in locis, et stabiliverit, non tamen ita plerumque asseruit, et in unam partem se penitus determinavit, sicut postmodum fecit Religiosus et provectior effectus, dum Sententias legit. Ex quo corollario sequi videtur, quod stabilis doctrina hujus viri maxime super Sententias habetur, unde plurimi sequaces alia omnia parvifaciunt. Nihilominus, quia principia scholastica, utpote Logicalia, et Metaphysicalia atque Naturalia, quae miro ingenio edidit junior, junioribus sensu antiqua, licet voce taediosa, absque quibus nemo recte speculatur, in locis suis copiosius habentur,praemittenda et praevidenda sunt, et si ad utramque partem interdum disputavit nobilitati animi, et excellenti ingenio attribuendum est, quod tamen in uno loco problematice, in alio assertive invenies, ut infra saepe patebit. Supra humanum fere ingenium principia Logicae et Metaphysicae tradidit, quae qui attingere non valent, respuunt.
Secundo notandum, quod modum doctrinae Aristotelis communiter imitatur, et brevitate et obscuritate, et ubi non est locus propriae determinationis alicujus veritatis, farnose loquendo antiquos semper praeponendo ; et inde est quod ea ex quibus sequi videntur contradictiones plurimae in dictis ejus minime implicant, ut in locis suis tangam.
Tertio, praemittendum quod non habentur communiter quaestiones ejus in Metaphysicalibus nisi ad 9. lib. inclusive, et hoc vel quia imitatus est Avicennam ; vel quia ea quae sequuntur, 9. librum sunt jam fere habita in 5. et in aliis praeter 12. qui Theologus est. Quare in Sententiis de materia 12. lib. disputavit, ut patet intuenti, in aliquibus tamen originalibus antiquis habentur quaestiones super omnes 12.
Nunc ad litteram accedo, praemittitur communiter quaestionibus prologus, vel praefatio, vel introductio litterae, vel more antiquorum lectio, sicut varie in sequentibus Doctor ipsum nominat, ubi declaratur prima propositio textus, et tota illa littera patet clare in expositione sua, quam communiter attribuimus Antonio Andreae in principio.
Advertendum ergo primo cum dicit infra : Declaratur secundo a quibusdam a priori, quod illa est probatio Theologiae in expositione sua hic.
Quod infra ibidem tangit in applicatione propositionis de cognitione universalissimorum, declarabis sicut habet 3. dist. primi de primo cognito, et q. 10. primi hujus.
Ibidem posset dubitari ex dictis Avicennae quae notat, quod scilicet ens, res et unum sunt communissima, et quod nullum horum potest manifestari nisi probatione circulari, cum tamen unttm sit passio entis, passio vero per subjectum manifestetur, et de quo vide infra in 4. hujus q. 2. q. 1. primi hujus.
Ibidem parum post, notatur unum extra ab illo loco, sed ista probatio, usque ibi, secunda pars minoris, etc. littera tamen bona et notanda, ut alibi saepe accidit in additionibus et extra, quare omnia inseruimus.
Intentio Doctoris in hoc prologo est reddere auditores attentos, nobilitatem et utilitatem hujus scientiae manifestando, et dociles quatuor ejus causas explicando, et secundum hoc duo facit in hac parte 2. ibi : Ex praedictis, etc.
Ibidem infra in particula de causa formali ibi : Contra dicitur infra, etc. usque ibi, hoc modo Metaphysica, etc. ponitur extra, sed notanda littera, ut patet.
Ibi infra in dubio 1. Quaeritur quae causa
sit subjectum, etc. quod dimittit insolutum, sed arguit pro omni causa, notabis pro resolutione ea quae habet in prolog, q. 3. solvendo argumenta principalia, et q. de praxi, et q. 13. quod, et q. 7. et 9. 3. dist. primi ; verius enim dicitur causa efficiens et finalis quam formalis et materialis, sed cognitio ejus est potius finis propinquus formaliter saltem, quam ipsum. Motiva pro causa formali faciliter solvuntur, aliud est dare speciem unitatum et ordinem, et aliud formaliter esse tales; distingue etiam de dare intrinsece et formaliter, et extrinsece et virtualiter, potest enim appellari forma exemplaris. saltem. Motiva pro causa materiali solvuntur ex distinctione materiae, quam tangit. Similiter de causa finali pondera omnia verba Doctoris et sententias praeclaras ubique in littera.