REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Resolvit primum actum causandi simpliciter convenire Deo, quia est omnino indepcudens, nihil aliud praesupponens. Adducuntur rationes, quibus D. Thom. I. part. quaest. 45. art. 5. probat creaturam non posse creare ; et rejicitur responsio (ut videtur) Richardi ad earum impugnationes. Prima ratio erat, quod esse est effectus communis, et sic reduci debet ad causam communem et universalem. Hanc refutavit Doctor 4. dist. I. quaest. I. num. 7. et hic refutat responsionem ad illam refutationem. Vide eumdem tract. de Rerum principio, num. 2. et seqq.
Circa quaestionem duo sunt inquirenda : Primo, si soli Deo competit primus actus causandi. Secundo, si competit soli Trinitati ; et loquor de causare proprie, prout respicit aliud in natura. Primum potest dupliciter intelligi ; vel quod soli Deo competit primus actus causandi simpliciter ; vel primus actus cau- sandi secundum quid. Loquendo primo modo, dico quod sic, quia Deus non praesupponit aliquid, neque habet dependentiam, qualis est in causante alio, quia necesse est statum esse in causis efficientibus ; igitur illa, quae est simpliciter prima, non praesupponit aliud, nec aliquo modo est dependens, quia quaelibet alia natura a Deo aliquo modo dependentiam habet in esse, secundum quamcumque opinionem, vel quia est ab alio causaliter, vel dependente, vel aliquo alio modo, ut recitatum est in primo libro ; et actio non est minus dependens, quam esse agentis ; igitur soli Deo potest competere simpliciter primus actus causandi. Loquendo secundo modo de primo actu causandi secundum quid, hoc est, ut causat primum in isto effectu, vel totum, si esse est simplex non habens partem et partem, adhuc dico quod soli Deo competit primus actus causandi, vel primum in isto, quia (ut dictum est prima quaest. 4. lib. nulla creatura potest creare.
Et illud probatum fuit ubi prius, per rationes unius Doctoris, scilicet effectum universaliorem oportet reducere in causam universaliorem ; sed esse est effectus universalissimus ; igitur oportet reducere in primam causam, quae est universalissima ; igitur sola illa potest esse causa principalis creationis. Nec potest aliqua creatura instrumentaliter creare, ut dicit idem Doctor, quia instrumentum est primum et disponens ad inductionem formae, et cum creatio non praesupponat aliquid termini ad quem, illud instrumentum ad nihil disponeret et ageret ad nihil. Et ibidem arguitur contra, quod agens creatum habeat in virtute sua esse compositi, quia quod habet in sua virtute formam, habet in sua virtute esse compositi. Aliter enim sine contradictione posset producere formam in materia,et adhuc expectaretur esse compositi, quia secundum istum Doctorem,Deus agit mere contingenter ; igitur actione per respectum agentis completa, posset ipse non dare esse composito, cum esse compositi sit superveniens a Deo, postquam agens naturale induxit formam. Praeterea hoc ibidem dicebatur quod aequivocatio est de effectu communi et causa, quia effectus communissimus praedicative, et universalissimus habent reduci in causam universalissimam perfectione, sicut patet prima quaest. quarti. Ad primum dicitur quod esse hujus est ab agente creato, inquantum hoc esse, sed non inquantum esse. Unde sicut Socrates producit Platonem, inquantum hic homo, non tamen, inquantum homo, quia si sic, produceret omnem hominem per Avicennam, et sic produceret se ; et sic intelligit Doctor, quod nullum agens creatum dat alteri a Deo esse, inquantum esse aliud a Deo, quia sic daret quodlibet esse aliud a Deo, et tunc daret sibi esse ; et sic dicitur quod responsio de effectu communi, communitate perfectionis et praedicationis, frivola est, quod potest intelligi de universalitate communitatis vel nobilitatis, qualis est primus Angelus.
Contra ista, suppono quod iste Doctor non quaerat quaestionem, de qua nullus unquam dubitavit. Sed apud omnes certum fuit quod nihil potest producere, vel creare se, secundum Augustinum 1. de Trinit. cap. 1. igitur non quaerit an creatura possit creare ; sed ipse intendit quod non potest aliqua creatura creare, quia non potest dare hoc esse aliud a se, vel illud, vel multa respectu multorum, ita quod non omnia alia a Deo. Sed per istam expositionem, quod habet in se virtualiter esse aliud a Deo, habet omne esse aliud a Deo virtualiter ; igitur ille esset intellectus Doctoris, quod non potest creatura aliqua dare esse hoc inquantum esse aliud a Deo, hoc est, non potest creare totum aliud esse a Deo ; et tunc cum ex hoc inferat quod non potest aliquid creare, fallacia consequentis est, non potest creare omne aliud a Deo, quia non se ; igitur non potest aliquid creare.
Et ad istum intellectum creationis, quod creatura non possit creare aliud a se, allegatur Augustinus super Genes. lib. 9. cap. 21. quod Boni Angeli nullius possunt esse creatores, certum est quod ipse intelligit respectu aliorum a se. Probo hic primoquod propositio illa de effectu universali, et causa, sit bona ; patet per Philosophum 2. Metaph. Effectus universalis reducitur in causam universalem.