Leo IX., Romanus pontifex, d. 1054.
236. (1. ) De sancto Gregorio.
1. 0 pater Deus aeterne, de caelis, altissime,
Respice iacentem multis perforatum iaculis,
Singultibus in extremis suspirantem ultimis.
2. Invoco te, Iesu Christe,
fili patris unice. Cui consubstantialis,
deitate similis, Pietate factus homo
virginis ab utero.
3. Advocatum te subnixe, Spiritus paraclite, Procedentem ab utroque,
flagito, sanctissime, Per te patrem liliumque credam omni tempore.
4. Unus es in trinitate, trinus unus Domine,
Fabricator sempiterne [trinae mundi machinae],
Lapsum stude reformare, prostratum erigere.
5. Heu, miser per peccatum
attraxi exordium, In peccatis sum conceptus
parentum sceleribus, Huic natus luctuosae,
proli dolor, miseriae.
6. Ex quo natus visum cepi, auditum obtinui, Tactum, gustum, odoratum
a te, factor omnium, Talibus ditatus donis, studui lasciviae.
7. Beneficium accepi,
non servans, ut debui, Sed perverse errabunda
destruxit infamia, Quod ad bonum datum fuit, in malum se contulit.
8. Sicque crescendo decrescens, multa mala peragens,
Quae me vexit tum perversa gravitas infantia,
Hanc post sibi effraenata capit pueritia.
9. Adulescens perpetravi mala, quaeque potui,
Verbis, factis, totus foedus cogitationibus,
Vitia sic sum lucratus miser pro virtutibus.
10. Iuventute iam constrictus patratis sceleribus Catenatus sum inductus
servus ut emptitius Volens, nolens per diversa reatus facinora.
11. Unde magna cum virtute, heu, coepi deficere,
Amans malum, vitans bonum deserensque optimum,
Mensque fuit ruitura per quaeque flagitia.
12. Iam tunc coepi cogitare saeculo me tradere
Delectari atque eius oblectationibus
Adversa nec ulla timens, salutem despiciens.
13. Hierusalem linquens sanctam, civitatem optimam,
Vere est quae pacis visio, descenderam Iericho,
Huius mundi ad defectum totum dedi animum.
14. Insperate laqueatus cecedi improvidus In manus tandem latronum
dire saevientium, Me quaerentum devorare leonina rabie.
15. Captum, caesum, vulneratum, spoliatum, miserum
Reliquerunt semivivum, ad terram depositum,
Duris flatibus spirantem peneque exanimem.
16. Sic et omnis male captus, saeculo qui deditus
Sanctae pacis visionem dimittit Hierusalem,
Iericho, lunae defectum adhuc tenens noxium,
17. Inde cadet in latrones, videlicet daemones,
Vitiis misellum plagant, virtutibus spoliant,
Immortalitatem demunt, rationem nequeunt.
18. Iam [iacet] velut captivus, cui nullus proximus,
Parens, notus vel amicus, doloris qui conscius,
Nisi pius Deus meus, super omnes providus.
19. Sacerdos currens transivit, viso me praeteriit,
Perdidit compassionem non sciens se hominem,
Pietatem habens nullam seu misericordiam.
20. Ut sacerdos, sic levita ipsa tenens devia,
Minor gradu, par in actu simili exhibitu,
Mente transit ipse prava cordis cum duritia.
21. Transiens Samaritanus visum flexit placidus
Et respexit me iacentem, lividum ac debilem,
Magna sua pietate accessit humillime.
22. Custos qui Samaritanus, Christus Dei filius,
Peccatores sauciatos respexit in filios,
A respectu pio cuius recreatur spiritus.
23. Secum ducens in iumentum corpus quidem carneum
Ecclesiae, quo sanandum ducimur, ad stabulum,
Plagis aptans legis vinum gratiaeque oleum.
24. Respice nunc, Iesu Christe,
pietatis unicae, Flecte visum tuum ad me,
flagito, piissime, Ut respectus queam mea
plangere facinora.
25. Respexisti quondam Petrum peccato obnoxium, Qui respectus flevit dure
divino ex munere, Ad gratiam restauratus permansit apostolus.
26. Respexisti et latronem,
sceleratum hominem,
Ut te Deum maiestatis
fateretur humilis: Meruit sic paradisi tecum portas ingredi.
27. Respexisti at Mariam, peccatricem animam,
Quae compuncta sub momento haud se dedit nuntio,
Pedibus sed provoluta deflevit flagitia.
28. Lacrimis eos rigavit
et capillis abluit Frequentibus stillans guttis,
ut careret maculis, Perunxitque pretiosi
fomento antidoti.
29. Multum est sibi dimissum, quod dilexit plurimum,
Passionem veneratur huius, quo diligitur,
Eius capiti unguentum superfundens pisticum.
30. 0 sancta tua voluntas, creator et bonitas,
Respicis qui te credentes, ut a morte revoces,
Bonus pastor oves tuis reportas in umeris.
31. Sic, sic, pastor, nunc jacenti, languido ac debili
Elevandum manum praebe, velis me erigere,
Ut erectus possim stare coram te, dulcissime.
32. Plagas meas, [cicatrices] novas atque veteres
Studeas sic tu curare, quaeso, bone medice,
Sim per te ut hinc securus, sanatus languoribus.
33. Oleum infundens sanctum, vinum simul optimum.
Tuum ponens interventum perducas ad stabulum,
Pellens mortem, donans vitam fac, tecum ut veniam.
34. Duobus largitis nummis donis fulto mysticis,
Stabulario comitte mei curam gerere,
In tua reversione respice me, Domine.
35. Hoc des, pater ingenite,
nate unigenite, Par spiritus ab utroque
procedens paraclite, Deus unus, sempiterne
regnator per saecula.