Deus meus factus est fortitudo mea, et dixit: parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob, et faeces Israel convertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.
Glossa. Vocationem gentium et causam salutis earum Isaias propheta manifesto praenuntiat oraculo, dicens deus meus factus est fortitudo mea, etc.. Hieronymus super Isaiam.
In quibus verbis ostenditur christum appellari servum, inquantum est formatus ex utero; nam ante verba ista praemittitur: haec dicit dominus, formans me ex utero servum sibi. Fuerat siquidem voluntas patris, ut pessimi vinitores missum susciperent filium; unde de ipsis christus ad discipulos loquitur: in viam gentium ne abieritis; sed ite magis ad oves perditas domus Israel. Quia igitur Israel non est reductus ad deum, propterea dei filius loquitur Iudaeis non credentibus, dicens deus meus factus est fortitudo mea: qui et consolatus est me super abiectione populi mei, et dixit: parum est si servias mihi ad suscitandas tribus Iacob, quae suo vitio corruerunt, et ad faeces, sive reliquias, Israel convertendas; pro illis enim dedi te in lucem gentium omnium, ut illumines universum mundum, et salutem meam, per quam homines salvi fiunt, usque ad extrema terrae facias pervenire.
Glossa. Ex praemissis igitur verbis duo possumus colligere: quorum primum est divina virtus, quae fuit in christo, ex qua efficax fuit ad gentium illuminationem; quia dicitur deus meus factus est fortitudo mea. Deus igitur erat in christo mundum reconcilians sibi, ut apostolus, dicit; unde et evangelium, per quod credentes salvantur, virtus dei est in salutem omni credenti, ut idem apostolus dicit. Secundum autem est illuminatio gentium et salus mundi ex dispositione patris per christum completa: quia dicitur dedi te in lucem gentium: unde post resurrectionem suam dominus ut dispositionem patris impleret, ad praedicandum discipulos misit, dicens: docete omnes gentes, quorum quidam ad praedicandum Iudaeis, quidam ad praedicandum gentibus ministerium acceperunt. Quia vero evangelium oportuit non solum praedicari propter praesentes, sed etiam scribi propter futuros, eadem distinctio est in scriptoribus evangelii observata; nam matthaeus Iudaeis evangelium Hebraico sermone scripsit; marcus autem primus evangelium scripsit in gentibus.
Eusebius in Eccl. Hist.. Cum enim Romanae urbi clarum verbi dei lumen fuisset exortum, sermo veritatis et lucis, qui per Petrum praedicabatur, universorum mentes placido illustravit auditu; ita ut quotidie audientibus eum nulla unquam satietas fieret: unde neque eis auditio sola sufficiebat; sed marcum discipulum eius omnibus precibus exorant, ut ea quae ille verbo praedicabat, ad perpetuam eorum commonitionem habendam Scripturae traderet, quo domi forisque in huiusmodi verbi meditationibus permanerent; nec prius ab obsecrando desistunt quam quae oraverant, impetrarent: et haec fuit causa scribendi evangelium secundum marcum. Petrus vero ut per spiritum sanctum religioso se comperit furto spoliatum, delectatus est, fidem eorum per hoc devotionemque considerans; factumque confirmavit et in perpetuum legendam Scripturam ecclesiis tradidit. Hieronymus super marcum. Principium autem a perfectioris aetatis christi praedicatione inchoat, nec laborat in nativitate infantuli qui loquitur de perfectione filii dei. Chrysostomus.
Compendiosam autem ac brevem narrationem facit, in quo magistrum imitatus est, scilicet Petrum, brevitati studentem.
Augustinus de cons. Evang.. Unde matthaeus qui regiam christi personam narrandam susceperat, habuit marcum sibi tamquam comitem et abbreviatorem adiunctum, qui sua vestigia quodammodo sequeretur: regum enim est non esse sine comitum obsequio. Sacerdos autem quoniam in sancta sanctorum solus intrabat, propterea Lucas, cuius circa sacerdotium christi erat intentio, non habuit tamquam socium obsequentem, qui suam narrationem quodammodo breviaret. Beda. Notandum est etiam, quod evangelistae sancti diversum narrationis suae primordium, singuli diversum statuere terminum. Matthaeus namque a nativitate dominica exordium sumens, ad tempus usque dominicae resurrectionis seriem suae narrationis perduxit; marcus ab initio evangelicae praedicationis incipiens, pervenit usque ad tempus ascensionis domini et praedicationis discipulorum eius cunctis gentibus per orbem; Lucas autem a nativitate praecursoris inchoans evangelium, terminavit in ascensione dominica; ioannes ab aeternitate verbi dei principium sumens, usque ad tempus dominicae resurrectionis evangelizando pertingit. Ambrosius super Lucam. Quia igitur marcus a potentiae coeperat expressione divinae, recte sub leonis imagine figuratur. Remigius super marcum.
Per leonem etiam signatur marcus: quia sicut leo terribilem vocem in deserto emittit, sic marcus a voce in deserto incepit, dicens: vox clamantis in deserto. Augustinus de cons.
Evang.. Quamvis et de figura aliter dici possit. Marcus enim qui neque stirpem regiam ut matthaeus, ob hoc per leonem significatus, neque sacerdotalem ut Lucas signatus per vitulum, vel cognationem vel consecrationem narrare voluit; et tamen in eis versatus ostenditur quae homo christus operatus est, per hominis figuram in illis quatuor animalibus signatus videtur. Theophylactus (in evang. Marci)p vel evangelium secundum marcum aquila innuit: a prophetia enim ioannis incepit.
Prophetia vero acute quae a longe sunt, speculatur ut aquila.