Ordo dicendorum circa fidem.
Fides autem praelibatio quaedam est illius cognitionis quae nos in futuro beatos facit. Unde et apostolus dicit quod est substantia sperandarum rerum: quasi iam in nobis sperandas res, idest futuram beatitudinem, per modum cuiusdam inchoationis subsistere faciens. Illam autem beatificantem cognitionem circa duo cognita dominus consistere docuit, scilicet circa divinitatem trinitatis, et humanitatem christi; unde ad patrem loquens, dicit: haec est vita aeterna, ut cognoscant te deum verum, et quem misisti iesum christum.
Circa haec ergo duo tota fidei cognitio versatur: scilicet circa divinitatem trinitatis, et humanitatem christi. Nec mirum: quia christi humanitas via est qua ad divinitatem pervenitur. Oportet igitur et in via viam cognoscere, per quam possit perveniri ad finem; et in patria dei gratiarum actio sufficiens non esset, nisi viae, per quam salvati sunt, cognitionem haberent.
Hinc est quod dominus discipulis dixit: et quo ego vado scitis, et viam scitis.
Circa divinitatem vero tria cognosci oportet. Primo quidem essentiae unitatem, secundo personarum trinitatem, tertio divinitatis effectus.